1 [Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. 2 Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. 3 Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. 4 Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. 5 Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. 6 Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. 7 Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis: 8 sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. 9 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? 10 numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati? 11 Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus. 12 Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? 13 Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? 14 Cito veniet gradiens ad aperiendum; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus. 15 Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. 16 Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu.] 17 [Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. 18 Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. 19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius; quis consolabitur te? 20 Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui. 21 Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino. 22 Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. 23 Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]
Isaías 51 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (23)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Isaías 51:7; Salmo 94:15; Salmo 105:3–4; Hebreos 12:14; Romanos 9:30–32
- 2 Ezequiel 33:24; Romanos 4:1–5; Gálatas 3:9–14; Hebreos 11:8–12; Génesis 24:1
- 3 Isaías 49:13; Isaías 52:9; Joel 2:3; Génesis 13:10; Jeremías 31:25
- 4 1 Pedro 2:9; 1 Corintios 9:21; Isaías 2:3; Isaías 49:6; Isaías 42:6
- 5 Romanos 10:17–18; Isaías 46:13; Isaías 60:9; Isaías 42:4; Romanos 10:6–10
- 6 Mateo 24:35; Salmo 102:25–26; Hebreos 1:10–12; Isaías 34:4; Apocalipsis 6:12–14
- 7 Mateo 5:11; Ezequiel 2:6; Salmo 37:31; 1 Pedro 4:14; Hechos 5:41
- 8 Isaías 51:6; Isaías 50:9; Isaías 66:24; Oseas 5:12; Lucas 1:50
- 9 Salmo 74:13–14; Isaías 52:1; Salmo 89:10; Isaías 27:1; Isaías 30:7
- 10 Isaías 43:16; Isaías 63:11–12; Isaías 50:2; Éxodo 15:13; Éxodo 14:21–22
- 11 Isaías 25:8; Apocalipsis 21:4; Apocalipsis 7:17; Isaías 35:10; 2 Tesalonicenses 2:16
- 12 Salmo 118:6; Isaías 2:22; 1 Pedro 1:24; Juan 14:26–27; Juan 14:18
- 13 Isaías 40:22; Isaías 45:12; Isaías 17:10; Salmo 104:2; Daniel 3:19
- 14 Isaías 48:20; Zacarías 9:11; Isaías 52:2; Hechos 12:7–8; Isaías 49:10
- 15 Jeremías 31:35; Isaías 54:5; Amós 9:5–6; Salmo 74:13; Isaías 47:4
- 16 Isaías 59:21; Isaías 49:2; Juan 17:8; Deuteronomio 18:18; Jeremías 31:33
- 17 Isaías 52:1; Apocalipsis 14:10; 1 Corintios 15:34; Isaías 51:9; Salmo 60:3
- 18 Isaías 49:21; Salmo 88:18; Isaías 45:1; Salmo 142:4; Mateo 15:14
- 19 Isaías 47:9; Amós 7:2; Isaías 22:4; Lamentaciones 1:9; Job 2:11
- 20 Apocalipsis 16:9–11; Lamentaciones 2:11–12; Lamentaciones 1:15; Isaías 51:17; Lamentaciones 5:13
- 21 Isaías 51:17; Isaías 29:9; Isaías 54:11
- 22 Proverbios 22:23; Isaías 62:8; Isaías 51:17; Jeremías 50:34; Isaías 49:25
- 23 Josué 10:24; Zacarías 12:2; Apocalipsis 17:18; Apocalipsis 13:16–17; Proverbios 21:18
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
But my salvation shall be for ever, and my righteousness shall not pass away." Chapter IV.--Answer to another objection, showing that the destruction of Jerusalem, which was the city of the great King, diminished nothing from the supreme majesty and power of God, for that this destruction was put in execution by the most wise counsel of the same God.
For it is written they say, "As the moth consumes the garment, and the worm the wood, so does grief consume the heart of a man." But they who make no doubt that in that future punishment both body and soul shall suffer, affirm that the body shall be burned with fire, while the soul shall be, as it were, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
This accordingly the prophet also was intimating, when he said, "Look unto the hard rock, whence ye are hewn, and to the hole of the pit, whence ye are digged: look unto Abraham your father, and unto Sarah that bare you." Now of this prophecy, you see, he reminds them, showing that if at the beginning he made him a …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
And they say, Look into the solid rock which ye have hewn.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Moreover we took note of the spot, when we quoted the words, Look unto the rock, which ye have hewn.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)