1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. 10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: 11 sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis. 12 Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit. 14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: 15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit. 17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. 18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium, 21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. 22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. 24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. 26 Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat: 27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia. 28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? 30 ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. 33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. 34 Evigilate justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. 35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient? 36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur: 37 et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora cælestia, et corpora terrestria: sed alia quidem cælestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: 42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. 43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: 44 seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: 45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. 46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. 48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis cælestis, tales et cælestes. 49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem cælestis. 50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. 52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. 54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? 56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. 58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
1 Corintios · Vulgata Clementina
1 Corintios 15 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (55)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Gálatas 1:6–12; 1 Pedro 5:12; 2 Corintios 1:24; 1 Corintios 1:23–24; 1 Corintios 15:3–11
- 2 Hebreos 3:6; Hebreos 2:1; Hebreos 3:14; 2 Timoteo 1:9; 1 Corintios 1:18
- 3 1 Pedro 2:24; Gálatas 1:4; Isaías 53:1–12; 1 Juan 2:2; Hechos 26:22–23
- 4 Oseas 6:2; Mateo 12:40; Salmo 16:10–11; Isaías 53:9–12; Hechos 13:29–37
- 5 Marcos 16:14; Hechos 1:2–14; Juan 20:19–26; 1 Corintios 1:12; Lucas 24:34–49
- 6 Marcos 16:7; Mateo 28:10; Hechos 13:36; 2 Pedro 3:4; Hechos 7:60
- 7 Lucas 24:50; Hechos 1:2–12; Lucas 24:33; Lucas 24:36; Hechos 12:17
- 8 1 Corintios 9:1; Hechos 26:16; Hechos 22:18; Hechos 18:9; Hechos 9:17
- 9 Efesios 3:7–8; 1 Timoteo 1:13–15; 2 Corintios 12:11; Hechos 8:3; Hechos 26:9–11
- 10 Filipenses 4:13; Filipenses 2:13; 2 Corintios 3:5; Efesios 3:7–8; Efesios 2:7–8
- 11 1 Corintios 2:2; 1 Corintios 15:3–4
- 12 Hechos 26:8; Hechos 17:32; 2 Timoteo 2:18; Hechos 23:8; 1 Corintios 15:13–19
- 13 Juan 11:25–26; Romanos 8:11; 1 Tesalonicenses 4:14; Apocalipsis 1:18; 1 Pedro 1:3
- 14 1 Corintios 15:17; 1 Tesalonicenses 4:14; Hechos 17:31; Santiago 2:20; Mateo 15:9
- 15 Hechos 2:24; Job 13:7–10; Hechos 2:32; 1 Corintios 15:13; Romanos 3:7–8
- 17 Romanos 4:25; 1 Pedro 1:3; 1 Corintios 15:14; 1 Pedro 1:21; Romanos 8:33–34
- 18 1 Tesalonicenses 4:13–14; 1 Tesalonicenses 4:16; Apocalipsis 14:13; 1 Corintios 15:6
- 19 1 Pedro 1:21; Apocalipsis 14:13; 2 Timoteo 1:12; 1 Corintios 4:9–13; 2 Timoteo 3:12
- 20 1 Corintios 15:23; Apocalipsis 1:5; Hechos 26:23; 1 Pedro 1:3; Colosenses 1:18
- 21 Juan 11:25; Romanos 5:12–17; Romanos 6:23; 1 Corintios 15:22
- 22 Romanos 5:12–21; 1 Corintios 15:45–49; Juan 5:21–29; Génesis 2:17; Génesis 3:6
- 23 Gálatas 3:29; Isaías 26:19; 1 Corintios 15:52; 1 Corintios 15:20; 1 Tesalonicenses 4:15–17
- 24 Daniel 7:27; Daniel 7:14; Mateo 28:18; Juan 13:3; Isaías 9:7
- 25 Salmo 110:1; Hebreos 10:12–13; Mateo 22:44; Hebreos 1:13; Salmo 2:6–10
- 26 2 Timoteo 1:10; 1 Corintios 15:55; Apocalipsis 21:4; Apocalipsis 20:14; Isaías 25:8
- 27 Salmo 8:6; Hebreos 2:8; Mateo 28:18; Mateo 11:27; Efesios 1:22
- 28 Colosenses 3:11; 1 Corintios 3:23; Efesios 1:23; Filipenses 3:21; Juan 14:28
- 29 Romanos 6:3–4; 1 Corintios 15:16; 1 Corintios 15:32; Mateo 20:22
- 30 2 Corintios 11:23–27; 2 Corintios 6:9; 1 Corintios 15:31; Gálatas 5:11; Romanos 8:36–39
- 31 2 Corintios 4:10–11; Romanos 8:36; 1 Corintios 4:9–13; Filipenses 3:3; 1 Tesalonicenses 3:9
- 32 Isaías 22:13; Isaías 56:12; Lucas 12:19; 2 Corintios 1:8–10; 2 Pedro 2:12
- 33 Proverbios 13:20; Mateo 24:4; 1 Corintios 5:6; Proverbios 9:6; Efesios 5:6
- 34 1 Corintios 6:5; Hebreos 5:11–12; Romanos 13:11; Joel 1:5; Efesios 5:14
- 35 Ezequiel 37:3; Filipenses 3:21; 1 Corintios 15:38–53; Romanos 9:19; Juan 3:9
- 36 Juan 12:24; Lucas 11:40; Lucas 12:20; Efesios 5:15; Romanos 1:22
- 38 1 Corintios 3:7; Isaías 61:11; Salmo 104:14; Marcos 4:26–29; Génesis 1:11–12
- 39 Génesis 1:20–26
- 41 Deuteronomio 4:19; Salmo 148:3–5; Isaías 24:23; Job 31:26; Salmo 19:4–6
- 42 Daniel 12:3; Mateo 13:43; Filipenses 3:20–21; Romanos 8:21; 1 Pedro 1:4
- 43 Colosenses 3:4; Filipenses 3:20–21; 1 Corintios 6:14; Marcos 12:24–25; Mateo 22:29–30
- 44 1 Corintios 15:50; Lucas 24:31; Juan 20:19; Juan 20:26
- 45 Juan 5:21; Génesis 2:7; Romanos 8:2; Romanos 8:10–11; Romanos 5:12–14
- 46 Romanos 6:6; Colosenses 3:9–10; Efesios 4:22–24
- 47 Juan 3:31; Génesis 2:7; Génesis 3:19; 2 Corintios 5:1; 1 Corintios 15:45
- 48 Génesis 5:3; Filipenses 3:20–21; Juan 3:6; Romanos 5:12–21; Job 14:4
- 49 Romanos 8:29; 2 Corintios 3:18; 2 Corintios 4:10–11; Génesis 5:3; 1 Juan 3:2
- 50 Juan 3:3–6; Mateo 16:17; Efesios 4:17; 2 Corintios 5:1; Gálatas 5:16
- 51 1 Tesalonicenses 4:14–17; Filipenses 3:21; 1 Corintios 15:20; Efesios 1:9; 1 Corintios 4:1
- 52 1 Tesalonicenses 4:16–17; Mateo 24:31; Juan 5:28; Juan 5:25; Isaías 27:13
- 53 2 Corintios 5:2–4; 1 Juan 3:2; Efesios 4:24; Romanos 2:7; Romanos 13:12–14
- 54 Isaías 25:8; Apocalipsis 21:4; Hebreos 2:14–15; Apocalipsis 20:14; Lucas 20:36
- 55 Oseas 13:14; Salmo 89:48; Romanos 5:14; Hechos 2:27; Salmo 49:8–15
- 56 Romanos 4:15; Gálatas 3:10–13; Romanos 6:23; Romanos 7:5–13; Juan 8:24
- 57 2 Corintios 2:14; Romanos 8:37; 1 Juan 5:4–5; Proverbios 21:31; Apocalipsis 12:11
- 58 Gálatas 6:9; 2 Crónicas 15:7; Hebreos 6:10; Filipenses 2:16; 1 Corintios 3:8
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Having finished the discourse of spiritual gifts, he passes to that which is of all most necessary, the subject of the resurrection. For in this too they were greatly unsound.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 12 (1889)
… her when she lay outside of the Pleroma as a kind of abortion, they affirm Paul to have declared in his Epistle to the Corinthians [in these words], "And last of all, He appeared to me also, as to one born out of due time." Again, the coming of the Saviour with His attendants to Achamoth is declared in like …
… received by the scourge of bodily sickness, and I was descending into hell burdened with all the sins that I had committed, both against Thee, myself, and others, many and grievous, over and above that bond of original sin whereby we all die in Adam. For none of these things hadst Thou forgiven me in Christ, neither had He "abolished" …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
… of Satan; and how thou art disposed when staying in a Church, and how when sitting in a theatre; and thou wilt see that great is the difference between this soul and that, although both be one. Therefore Paul said, "Evil communications corrupt good manners." For this cause we have need continually of those songs, which serve as charms from …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
The Life encountered him, that the mouth of Death might henceforth be stopped, and all we that are saved might say, O death, where is thy sting? O grave, where is thy victory?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)