1 Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras, 2 venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: 3 Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, 4 terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium: et nos servi tui habemus jumenta plurima, 5 precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. 6 Quibus respondit Moyses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? 7 cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? 8 Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram? 9 cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit. 10 Qui iratus juravit, dicens: 11 Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Ægypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob: et noluerunt sequi me, 12 præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. 13 Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus. 14 Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël. 15 Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. 16 At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: 17 nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prælium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. 18 Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël hæreditatem suam: 19 nec quidquam quæremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. 20 Quibus Moyses ait: Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam: 21 et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos, 22 et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino. 23 Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. 24 Ædificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis: et quod polliciti estis, implete. 25 Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen: Servi tui sumus: faciemus quod jubet dominus noster. 26 Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. 28 Præcepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos: 29 Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem. 30 Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. 31 Responderuntque filii Gad et filii Ruben: Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus: 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem. 33 Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhæi, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum. 34 Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër, 35 et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa, 36 et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis. 37 Filii vero Ruben ædificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim, 38 et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt. 39 Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. 40 Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. 41 Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair. 42 Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
Números 32 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jair
Son of Segub and grandson of Hezron by Machir's daughter, counted among Manasseh's descendants; he captured the villages of Gilead that were called Havvoth-jair after him.
Citado en la guía: Numbers 32:41; Deuteronomy 3:14; Joshua 13:30
Jephunneh
The father of Caleb, the faithful spy of the tribe of Judah, called a Kenizzite in Numbers 32:12.
Citado en la guía: Numbers 13:6; Numbers 14:6; Numbers 32:12
Machir
Manasseh's son, whose own sons were brought up on Joseph's knees, called the father of Gilead; his descendants captured Gilead and Moses gave it to his clan.
Citado en la guía: Genesis 50:23; Numbers 26:29; Numbers 32:39–40
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Nobah
A man who captured Kenath and its villages during the conquest of Gilead and called it Nobah after his own name.
Citado en la guía: Numbers 32:42
Referencias cruzadas (37)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 21:32; Génesis 13:2; Génesis 13:10–11; Números 32:3; Números 32:35
- 3 Isaías 16:8–9; Números 32:34–38; Josué 13:17; Jeremías 48:34; Jeremías 48:22–23
- 4 Números 21:34; Números 21:24; Deuteronomio 2:24–35
- 5 Josué 7:7; 1 Samuel 20:3; Deuteronomio 1:37; Deuteronomio 3:25–26; Jeremías 31:2
- 6 1 Corintios 13:5; Filipenses 2:4; 2 Samuel 11:11
- 7 Números 13:27–14:4; Deuteronomio 1:28; Números 32:9; Números 21:4; Hechos 21:13
- 8 Números 13:2–26; Números 14:2; Josué 14:6–7; Deuteronomio 1:19–25
- 9 Deuteronomio 1:24–28; Números 13:23–14:10
- 10 Números 14:11; Números 14:23; Números 14:29; Ezequiel 20:15; Salmo 95:11
- 11 Números 14:28–30; Números 14:24; Números 26:2; Josué 14:8–9; Deuteronomio 1:35
- 12 Deuteronomio 1:36; Números 14:30; Números 14:24; Josué 14:8–9; Números 26:65
- 13 1 Corintios 10:5; Hebreos 3:16–19; Números 14:33–35; Deuteronomio 2:14–15; Números 26:64–65
- 14 Mateo 23:31–33; Lucas 11:48; Hechos 7:51–52; Esdras 10:10; Deuteronomio 1:34–35
- 15 2 Crónicas 15:2; 1 Corintios 8:11–12; Romanos 14:15; Deuteronomio 28:15–68; Romanos 14:20–21
- 16 Génesis 33:17; Números 34:22
- 17 Josué 4:12–13; Deuteronomio 3:18–20; Números 32:29–32
- 18 Josué 22:1–5
- 19 Josué 13:8; 1 Crónicas 5:25–26; Génesis 13:10–12; Proverbios 20:21; Números 32:32–33
- 20 Josué 4:12–13; Deuteronomio 3:18–20; Josué 1:13–15; Josué 22:2–4
- 22 Josué 22:4; Josué 22:9; Deuteronomio 3:20; Josué 1:15; Josué 13:8
- 23 Isaías 59:12; Proverbios 13:21; Génesis 44:16; Salmo 90:8; Génesis 4:7
- 24 Números 32:16; Números 30:2; Números 32:34–42
- 25 Josué 1:13–14
- 26 Josué 1:14
- 27 Josué 4:12; Números 36:2; 2 Timoteo 4:7–8; Números 11:28; Efesios 6:10–18
- 28 Josué 1:13
- 30 Josué 22:19
- 33 Josué 12:6; Deuteronomio 29:8; Deuteronomio 3:12–17; Josué 22:4; Salmo 135:10–11
- 34 Deuteronomio 2:36; Números 32:3; Isaías 17:2; Números 33:45–46; Números 21:20
- 35 Números 32:3; Números 32:1
- 36 Números 32:3
- 37 Números 21:27; Números 32:3; Isaías 15:4
- 38 Isaías 46:1; Números 32:3; Josué 23:7; Éxodo 23:13; Números 22:41
- 39 Génesis 50:23; Números 26:29; Josué 17:1
- 40 Josué 17:1; Deuteronomio 3:13–15; Josué 13:29–31
- 41 Deuteronomio 3:14; Jueces 10:4; Josué 13:30; 1 Reyes 4:13; 1 Crónicas 2:21–23
- 42 Salmo 49:11; 2 Samuel 18:18
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Forty years also did the people wander in the wilderness. Forty days the waters of the flood lasted.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)