1 Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. 2 Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon. 3 Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus: percussimusque eos usque ad internecionem, 4 vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan. 5 Cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quæ non habebant muros. 6 Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos: 7 jumenta autem et spolia urbium diripuimus. 8 Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhæorum, qui erant trans Jordanem: a torrente Arnon usque ad montem Hernon, 9 quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhæi Sanir: 10 omnes civitates, quæ sitæ sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan. 11 Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus. 12 Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad: et civitates illius dedi Ruben et Gad. 13 Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum. 14 Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in præsentem diem. 15 Machir quoque dedi Galaad. 16 Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon: 17 et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem. 18 Præcepique vobis in tempore illo, dicens: Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hæreditatem: expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti, 19 absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, 20 donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. 21 Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es. 22 Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. 23 Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens: 24 Domine Deus, tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam: neque enim est alius deus vel in cælo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuæ. 25 Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum. 26 Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi: Sufficit tibi: nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. 27 Ascende cacumen Phasgæ, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice; nec enim transibis Jordanem istum. 28 Præcipe Josue, et corrobora eum atque conforta: quia ipse præcedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es. 29 Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
Deuteronomio · Vulgata Clementina
Deuteronomio 3 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Jair
Son of Segub and grandson of Hezron by Machir's daughter, counted among Manasseh's descendants; he captured the villages of Gilead that were called Havvoth-jair after him.
Citado en la guía: Numbers 32:41; Deuteronomy 3:14; Joshua 13:30
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Og
The king of Bashan, last of the remnant of the Rephaim, who came out against Israel at Edrei and was struck down with his sons and his whole army.
Citado en la guía: Numbers 21:33–35; Deuteronomy 3:1; Deuteronomy 3:11
Referencias cruzadas (28)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 21:33–35; Deuteronomio 1:4; Deuteronomio 29:7; Salmo 136:20; Salmo 135:10–11
- 2 Apocalipsis 2:10; Números 21:23–25; Números 21:34; 2 Crónicas 20:17; Hechos 18:9
- 3 Números 21:35; Josué 13:30; Josué 13:12; Deuteronomio 2:33–34
- 4 1 Reyes 4:13; Josué 12:4; Números 32:33–42; Josué 13:30–31
- 5 Números 13:28; Deuteronomio 1:28; Hebreos 11:30
- 6 Deuteronomio 2:34; Salmo 135:10–12; Deuteronomio 2:24; Josué 11:14; Deuteronomio 20:16–18
- 7 Deuteronomio 2:35; Josué 11:11–14; Josué 8:27
- 8 Josué 13:9–12; Josué 12:2–6; Números 32:33–42
- 9 1 Crónicas 5:23; Salmo 29:6; Salmo 133:3; Cantar de los Cantares 4:8; Ezequiel 27:5
- 10 Josué 13:31; Números 21:33; Deuteronomio 4:49; Josué 13:11–12; Josué 12:4–5
- 11 Génesis 14:5; 2 Samuel 12:26; Jeremías 49:2; Deuteronomio 2:20; Ezequiel 21:20
- 12 Deuteronomio 2:36; Números 32:32–38; 2 Reyes 10:33; Deuteronomio 4:48; Josué 12:2–6
- 13 Números 32:39–42; 1 Crónicas 5:23–26; Josué 13:29–32
- 14 Números 32:41; 2 Samuel 10:6; 2 Samuel 13:37; Josué 13:13; 2 Samuel 3:3
- 15 Números 32:39–40; Josué 22:7; Josué 17:1–3; Génesis 50:23; Números 26:29
- 16 Números 21:24; 2 Samuel 24:5; Deuteronomio 2:37; Génesis 32:22; Josué 12:2–3
- 17 Josué 12:3; Génesis 14:3; Josué 3:16; Deuteronomio 4:49; Josué 13:27
- 18 Números 32:20–24; Josué 4:12–13; Josué 1:12–15; Josué 22:1–9
- 20 Josué 22:4; Josué 22:8
- 21 Números 27:18–23; Josué 10:25; 2 Corintios 1:10; 1 Samuel 17:36–37; 2 Timoteo 4:17–18
- 22 Éxodo 14:14; Deuteronomio 20:4; Deuteronomio 1:30; 2 Crónicas 20:17; Josué 10:42
- 23 2 Corintios 12:8–9
- 24 Éxodo 15:11; Salmo 71:19; Deuteronomio 11:2; Salmo 86:8; 2 Samuel 7:22
- 25 Deuteronomio 4:21–22; Ezequiel 20:6; Deuteronomio 11:11–12; Éxodo 3:8
- 26 Deuteronomio 1:37; Deuteronomio 31:2; 1 Crónicas 22:7–9; Mateo 26:39; Salmo 106:32–33
- 27 Números 27:12; Deuteronomio 34:1–4; Génesis 13:14–15
- 28 Deuteronomio 31:3; Deuteronomio 31:7; Deuteronomio 1:38; Deuteronomio 31:23; Hechos 7:45
- 29 Deuteronomio 4:46; Deuteronomio 34:6; Números 25:3; Deuteronomio 4:3; Números 33:48–49
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias