1 Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. 2 Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. 3 Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. 5 Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. 6 Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. 7 Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8 Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. 9 Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. 10 Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. 11 Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. 13 Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat. 15 Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. 16 Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17 Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. 20 At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. 21 Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. 22 Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. 23 Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. 24 His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. 27 Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: 28 Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. 31 Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. 32 Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. 34 Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. 36 Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. 37 Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? 38 nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? 39 Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens:
Hechos 21 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Agabus
A prophet who foretold a great famine in the days of Claudius and later bound his feet and hands with Paul's belt to predict Paul's arrest at Jerusalem.
Citado en la guía: Acts 11:28; Acts 21:10
Mnason
A Cypriot and early disciple with whom Paul and his companions lodged on the way to Jerusalem.
Citado en la guía: Acts 21:16
Trophimus
An Ephesian who accompanied Paul; Jews at Jerusalem falsely claimed Paul had brought him into the temple, and Paul later left him sick at Miletus.
Citado en la guía: Acts 20:4; Acts 21:29; 2 Timothy 4:20
Lugares
Antioch (Syrian)
The empire's third-largest city and the first major Gentile church — the launching base for Paul's journeys. (Distinct from Pisidian Antioch.)
Citado en la guía: Acts 11:26; Acts 13:1-3; Galatians 2:11
Caesarea Maritima
The Roman administrative capital of Judea. Peter brought the gospel to the Gentile Cornelius here, and Paul was imprisoned before appealing his case to Caesar.
Citado en la guía: Acts 10:1; Acts 23:23; Acts 25:11
Corinth
Corinth straddled the isthmus linking mainland Greece to the Peloponnese — a hub of commerce and immorality. Paul founded the church here; a Roman bema traditionally linked to his hearing before…
Citado en la guía: Acts 18:1; 1 Corinthians 1:2; 2 Corinthians 1:1
Ephesus
The chief city of Roman Asia, famed for the temple of Artemis. Paul's long ministry sparked the silversmiths' riot; the city is also the first addressed in Revelation.
Citado en la guía: Acts 19:1; Acts 19:28; Revelation 2:1
Jerusalem
Set high in the Judean hills (~2,500 ft), Jerusalem was David's royal city, the site of the First and Second Temples, and the stage for Jesus' passion and the church's birth at Pentecost.
Citado en la guía: 2 Samuel 5:6-9; Luke 19:41; Acts 1:8
Philippi
A Roman colony on the Via Egnatia and the site of Paul's first European converts — a beloved church to which he later wrote from prison.
Citado en la guía: Acts 16:12; Acts 16:25; Philippians 1:1
Tarsus
A wealthy university city in Cilicia and Paul's hometown. He was also a Roman citizen by birth (Acts 22:28), which shaped his missionary strategy and legal appeals.
Citado en la guía: Acts 9:11; Acts 21:39; Acts 22:3
Miletus
Referencias cruzadas (40)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Tesalonicenses 2:17; Lucas 5:4; 1 Samuel 20:41–42; Hechos 27:2; Hechos 16:10–11
- 2 Hechos 27:6; Hechos 15:3; Hechos 11:19; Jonás 1:3
- 3 Hechos 12:20; Hechos 4:36; Hechos 27:4; Hechos 21:16; Mateo 4:24
- 4 Hechos 21:10–12; Hechos 20:22–23; Hechos 20:6–7; Mateo 10:11; Hechos 11:26
- 5 Hechos 20:36; Hechos 9:40; Hechos 20:38; Hechos 15:3; Salmo 95:6
- 6 Juan 19:27; 2 Corintios 2:13; Juan 1:11; Juan 7:53; Juan 16:32
- 7 Hebreos 13:24; Hechos 28:12; Hechos 18:22; Hechos 21:10; Hechos 21:19
- 8 Hechos 6:5; Hechos 8:26–40; Efesios 4:11; Hechos 8:5–13; 2 Timoteo 4:5
- 9 Hechos 2:17; Apocalipsis 2:20; Éxodo 15:20; Lucas 2:36; Joel 2:28
- 10 Hechos 11:28; Hechos 21:4; Hechos 20:16
- 11 Hechos 21:33; Jeremías 13:1–11; 1 Samuel 15:27–28; Ezequiel 24:19–25; 1 Reyes 11:29–31
- 12 Hechos 20:22; Mateo 16:21–23; Hechos 21:4
- 13 Hechos 20:24; Filipenses 1:20–21; Filipenses 2:17; Romanos 8:35–37; Colosenses 1:24
- 14 Lucas 22:42; Mateo 26:42; Mateo 26:39; Mateo 6:10; 2 Reyes 20:19
- 15 Hechos 25:9; Hechos 25:1; Hechos 25:6; Hechos 18:22
- 16 Proverbios 16:31; Hechos 21:8; Hechos 21:3–4; Salmo 92:14; Filemón 9
- 17 Hechos 15:4; Hebreos 13:1–2; Romanos 15:7; 3 Juan 7–8; Hechos 21:7
- 18 Gálatas 1:19; Hechos 15:13; Hechos 11:30; Gálatas 2:9; Hechos 15:23
- 19 Hechos 14:27; Hechos 1:17; Romanos 15:18–19; 1 Corintios 15:10; Hechos 20:24
- 20 Romanos 10:2; Gálatas 1:14; Hechos 22:3; Hechos 11:18; Hechos 15:1
- 21 Gálatas 6:12–15; 1 Corintios 9:19–21; Gálatas 5:1–6; Hechos 21:28; Hechos 15:19–21
- 22 Hechos 15:22; Hechos 15:12; Hechos 19:32
- 23 Hechos 18:18; Números 6:2–7
- 24 Hechos 21:26; Hechos 18:18; Hechos 24:18; 1 Corintios 9:20; Éxodo 19:14
- 25 Hechos 15:29; Hechos 15:19–20
- 26 Hechos 24:18; Números 6:13–20; Hechos 21:24; 1 Corintios 9:20
- 27 Hechos 26:21; Hechos 24:18; Hechos 13:50; Hechos 14:19; Hechos 5:18
- 28 Hechos 24:5–6; Hechos 21:21; Hechos 26:20–21; Hechos 6:13–14; Hechos 19:26–28
- 29 Hechos 20:4; 2 Timoteo 4:20; Hechos 18:19
- 30 Hechos 26:21; 2 Corintios 11:26; Hechos 16:19–22; Hechos 7:57–58; Hechos 19:29
- 31 2 Corintios 11:23–33; Hechos 26:9–10; Hechos 17:5; Hechos 25:23; Hechos 23:17
- 32 Hechos 23:27; Hechos 5:40; Isaías 3:15; Hechos 22:19; Hechos 24:6
- 33 Efesios 6:20; Hechos 21:11; Hechos 20:23; Hechos 12:6; Hechos 28:20
- 34 Hechos 23:10; Hechos 19:32; Hechos 23:16; Hechos 22:24; Hechos 21:37
- 35 Génesis 6:11–12; Salmo 55:9; Habacuc 1:2–3; Salmo 58:2; Jeremías 23:10
- 36 Juan 19:15; Hechos 22:22; Lucas 23:18; 1 Corintios 4:13; Hechos 7:54
- 37 Hechos 21:34; Lucas 21:15; Mateo 10:18–20; Hechos 19:30; Hechos 21:19
- 38 Mateo 24:26; Hechos 5:36–37; 1 Corintios 4:13; Mateo 5:11
- 39 Hechos 22:3; Hechos 9:11; Hechos 6:9; Hechos 23:27; Hechos 15:41
- 40 Hechos 12:17; Hechos 26:14; Juan 5:2; Hechos 22:2; Hechos 21:35
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
This was the Bishop of Jerusalem; and to him (Paul) is sent on an earlier occasion. This (James) was brother of the Lord; a great and admirable man. (To him, it says,) "Paul entered in with us." Mark the (Bishop's) unassuming behavior: "and the elders" (were present).
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 11 (1889)
Of which city was the Apostle Paul, being born in Tarsus of Cilicia. But some have understood by it Carthage, being haply sometimes so named, or in some language so signified.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
This man gives directions to Paul himself, when he was after this come up again to Jerusalem, saying, "Thou seest, brother, how many thousands there are of them that are come together." So great was his understanding and his zeal, or rather so great the power of Christ.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Thus, for instance, both Peter appears to have been "girded," and Paul; for it saith, "the man that owneth this girdle." And Elijah too was thus arrayed, and every one of the saints, because they were at work continually, laboring, and busying themselves either in journeyings, or about some other necessary matter; and not for this cause only, but also …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For indeed even Paul was of them, and the thousands that believed in Jerusalem; for, "thou seest it is said, brother, how many thousands of Jews there are which believe." And if some continued in their sin, to themselves let them impute their punishment.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)