1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. 3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono? 5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. 6 Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est. 7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint? 8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? 9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri. 10 Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. 12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. 13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. 15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? 16 Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. 17 Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum. 18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem 19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? 20 et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum. 21 Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. 22 Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. 23 Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. 24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. 25 Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. 26 Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. 27 Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. 29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. 30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos. 32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
Génesis 44 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Joseph
Betrayed and enslaved, he rose to rule Egypt and saved his family from famine.
Citado en la guía: Genesis 37; 39–50
Referencias cruzadas (31)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Génesis 42:25; Génesis 43:16; Génesis 24:2; Isaías 3:1; Génesis 43:19
- 2 2 Corintios 8:8; Deuteronomio 13:3; Mateo 10:16; Génesis 42:15–16; Génesis 43:32
- 4 Juan 10:32; Salmo 35:12; Proverbios 17:13; Deuteronomio 2:16; Salmo 109:5
- 5 2 Reyes 21:6; Génesis 30:27; Levítico 19:26; Génesis 44:15; Deuteronomio 18:10–14
- 7 Génesis 38:16–18; Hebreos 13:18; Génesis 35:22; Génesis 34:25–31; 2 Reyes 8:13
- 8 Génesis 43:12; Mateo 19:18; Santiago 2:10–11; Génesis 42:35; Génesis 43:21–22
- 9 Génesis 31:32; Génesis 43:18; Job 31:38–40; Salmo 7:3–5; Génesis 44:16
- 10 Éxodo 22:3; Génesis 44:33; Génesis 44:17; Mateo 18:24–25
- 12 Génesis 43:14; Génesis 44:2; Génesis 43:33; Génesis 44:26–32; Génesis 42:36–38
- 13 2 Samuel 1:11; 2 Samuel 13:19; Números 14:6; 2 Samuel 1:2; Génesis 37:29–34
- 14 Génesis 50:18; Filipenses 2:10–11; Génesis 43:25; Génesis 43:16; Génesis 37:7–10
- 15 Génesis 44:4–5; Génesis 3:13; Génesis 39:8; Génesis 21:26; Génesis 4:10
- 16 Génesis 44:9; Daniel 9:7; Números 32:23; Lucas 12:2; Josué 7:18
- 17 Génesis 18:25; Génesis 37:32–33; Proverbios 17:15; Salmo 75:2; Génesis 26:29
- 18 Éxodo 32:22; Génesis 41:40; Génesis 18:30; Génesis 18:32; Génesis 41:44
- 19 Génesis 43:7; Génesis 43:29; Génesis 42:7–10
- 20 Génesis 37:3; Génesis 42:38; Génesis 44:27–30; Lucas 7:12; Génesis 46:21
- 21 Génesis 42:15; Génesis 42:20; Jeremías 40:4; Amós 9:4; Génesis 43:29
- 22 Génesis 42:38; Génesis 44:30
- 23 Génesis 43:3; Génesis 43:5; Génesis 42:15–20
- 24 Génesis 42:29–34
- 25 Génesis 43:2; Génesis 43:5
- 26 Génesis 43:4–5; Lucas 11:7
- 27 Génesis 46:19; Génesis 35:16–18; Génesis 30:22–25; Génesis 29:28; Génesis 29:18–21
- 28 Génesis 37:33; Génesis 37:13–14; Génesis 42:36; Génesis 42:38
- 29 Génesis 42:38; Génesis 43:14; Deuteronomio 31:17; Génesis 42:36; Génesis 44:31
- 30 1 Samuel 18:1; Génesis 44:34; 1 Samuel 25:29; Génesis 44:31; Génesis 44:17
- 31 Génesis 44:29; Génesis 37:35; 1 Samuel 4:17–18; 1 Tesalonicenses 4:13; 1 Samuel 22:22
- 32 Génesis 43:16; Génesis 43:8–9
- 33 1 Juan 3:16; Romanos 5:7–10; Hebreos 7:22; Éxodo 32:32; Romanos 9:3
- 34 Ester 8:6; Éxodo 18:8; Job 31:29; Salmo 116:3; Salmo 119:143
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias