1 [Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat. 2 Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret. 3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. 4 Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. 5 Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur; et quod confotum est, erumpet in regulum. 6 Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. 7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. 8 Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. 9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ; splendorem, et in tenebris ambulavimus. 10 Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris; in caliginosis quasi mortui. 11 Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus: exspectavimus judicium, et non est; salutem, et elongata est a nobis. 12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus. 13 Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii. 14 Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. 15 Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. 16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum. 17 Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli: 18 sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis; insulis vicem reddet. 19 Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; 20 et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus. 21 Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.]
Isaías 59 Vulgata Clementina
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Jeremías 32:17; Isaías 50:2; Números 11:23; Isaías 65:24; Génesis 18:14
- 2 Proverbios 15:29; Jeremías 5:25; Miqueas 3:4; Isaías 1:15; Deuteronomio 31:17–18
- 3 Isaías 1:15; Ezequiel 13:8; Jeremías 2:34; Isaías 1:21; Jeremías 2:30
- 4 Job 15:35; Miqueas 7:2–5; Santiago 1:15; Jeremías 7:4; Jeremías 7:8
- 5 Mateo 3:7; Isaías 14:29; Proverbios 23:32; Mateo 12:34; Job 8:14
- 6 Jeremías 6:7; Apocalipsis 3:17–18; Isaías 57:12; Job 8:14–15; Habacuc 1:2–4
- 7 Romanos 3:15–17; Proverbios 6:17; Marcos 7:21–22; Proverbios 1:16; Lamentaciones 4:13
- 8 Isaías 57:20–21; Romanos 3:17; Isaías 5:7; Lucas 1:79; Salmo 58:1–2
- 9 Isaías 5:30; Job 30:26; Miqueas 1:12; Jeremías 14:19; Lamentaciones 5:16–17
- 10 Deuteronomio 28:29; Job 5:14; Lamentaciones 3:6; Juan 12:40; Proverbios 4:19
- 11 Isaías 38:14; Ezequiel 7:16; Isaías 59:9; Jeremías 9:1; Salmo 85:9
- 12 Esdras 9:6; Oseas 5:5; Jeremías 14:7; Ezequiel 5:6; Oseas 4:2
- 13 Marcos 7:21–22; Santiago 3:6; Hebreos 3:12; Isaías 5:7; Isaías 48:8
- 14 Eclesiastés 3:16; Habacuc 1:4; Miqueas 3:9–11; Jeremías 5:31; Isaías 5:23
- 15 Miqueas 7:2; Hebreos 11:36–38; Jeremías 7:28; 1 Juan 3:11–12; Romanos 8:36
- 16 Ezequiel 22:30; Isaías 64:7; Salmo 106:23; Salmo 98:1; Isaías 63:3–5
- 17 Efesios 6:17; Efesios 6:14; 1 Tesalonicenses 5:8; Romanos 13:12–14; Isaías 11:5
- 18 Jeremías 17:10; Isaías 63:6; Romanos 2:6; Mateo 16:27; Nahúm 1:2
- 19 Daniel 7:27; Salmo 113:3; Zacarías 4:6; Apocalipsis 12:15–17; Salmo 22:27
- 20 Romanos 11:26–27; Tito 2:11–14; Ezequiel 18:30–31; Hechos 3:19; Hebreos 12:14
- 21 Jeremías 31:31–34; Hebreos 10:16; Ezequiel 36:25–27; Jeremías 32:38–41; Hebreos 8:6–13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
For while they remain, there remains in some sort enmity against God, and alienation from Him, which comes from what is evil in us; since Scripture does not speak falsely, which says, "Your sins separate between you and God." He does not then bestow on us His good things, except He take away our evil things.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
And again, I will pour My Spirit upon thy seed; and again, And now the Lord Almighty and His Spirit hath sent Me; and again, This is My covenant with them, saith the Lord, My Spirit which is upon thee; and again, The Spirit of the Lord is upon Me, because He hath anointed Me, and the rest; and …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
… Gentiles might enter in," in that other should happen what follows, "and so all Israel should be saved." For the Apostle too takes that testimony of Isaiah, where it is said, "There shall come out of Sion He who shall turn away ungodliness from Jacob:" for the Jews, as it is here, "Who shall give salvation to Israel out of …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)
"Our years are passed in thought like a spider." We were labouring in things corruptible, corruptible works were we weaving together: which, as the Prophet Isaiah saith, by no means covered us. "The days of our years are in themselves," etc.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)