Ezekiel 31 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Ezekiel is not in PT1904.
1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
·
2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus: [Cui similis factus es in magnitudine tua?
·
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
·
4 Aquæ nutrierunt illum; abyssus exaltavit illum: flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
·
5 Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
·
6 Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum, et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
·
7 Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas.
·
8 Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
·
9 Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei.]
·
10 [Propterea hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua:
·
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium: faciens faciet ei: juxta impietatem ejus ejeci eum.
·
12 Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes: et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ: et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ, et relinquent eum.
·
13 In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli, et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
·
14 Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
·
15 Hæc dicit Dominus Deus: In die quando descendit ad inferos, induxi luctum: operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas: contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
·
16 A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis.
·
17 Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio: et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
·
18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
·
Cross references (17)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Ezekiel 30:20; Jeremiah 52:5–6; Ezekiel 1:2
- 2 Ezekiel 29:19; Ezekiel 30:10; Ezekiel 31:18; Isaiah 14:13–14; Jeremiah 1:17
- 3 Isaiah 10:33–34; Daniel 4:20–23; Daniel 4:10; Ezekiel 17:3–4; Judges 9:15
- 4 Revelation 17:15; Proverbs 14:28; Ezekiel 17:8; Ezekiel 17:5; Revelation 17:1
- 5 Daniel 4:11; Ezekiel 17:5; Isaiah 37:11–13; Isaiah 36:4; Psalm 1:3
- 6 Matthew 13:32; Ezekiel 17:23; Daniel 4:21; Daniel 4:12
- 8 Ezekiel 28:13; Psalm 80:10; Genesis 13:10; Isaiah 51:3; Genesis 2:8–9
- 9 Psalm 75:6–7; Genesis 13:10; Ezekiel 28:13; Daniel 2:37–38; Isaiah 51:3
- 10 Ezekiel 28:17; Daniel 5:20; 2 Chronicles 32:25; Proverbs 18:12; Ezekiel 31:14
- 11 Ezekiel 32:11–12; Daniel 5:18–19; Nahum 3:18; Deuteronomy 18:12; James 2:13
- 12 Ezekiel 28:7; Ezekiel 35:8; Ezekiel 30:11; Nahum 3:17–18; Habakkuk 1:6
- 13 Ezekiel 32:4; Isaiah 18:6; Ezekiel 29:5; Revelation 19:17–18
- 14 Nehemiah 13:18; Psalm 63:9–10; Psalm 82:7; 2 Peter 2:6; Ezekiel 26:20
- 15 Nahum 2:8–10; Malachi 3:4; Revelation 18:9–11; Revelation 18:18–19
- 16 Isaiah 14:15; Ezekiel 26:15; Isaiah 14:8; Ezekiel 31:9; Ezekiel 27:28
- 17 Ezekiel 31:6; Psalm 9:17; Ezekiel 31:3; Isaiah 14:9; Mark 4:32
- 18 Ezekiel 32:19; Ezekiel 32:21; Ezekiel 28:10; Matthew 13:19; Ezekiel 31:2
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences