Skip to the text

Genesis · Clementine Vulgate

Genesis 29 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. 2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. 3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. 4 Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. 5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. 6 Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. 7 Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. 8 Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. 9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. 10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, 12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. 13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. 16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. 17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. 21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: 25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: 29 cui pater servam Balam tradiderat. 30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis. 31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. 32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. 33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. 34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. 35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Jacob

    Father of the tribes

    He wrestled with God through the night and rose as Israel, father of twelve tribes.

    Cited in the guide: Genesis 25–35; 46–49

  • Judah

    The royal tribe

    The lion of the tribes, from whom kings and the Messiah would come.

    Cited in the guide: Genesis 29:35; 38; 49:8–12

  • Laban

    Rebekah's brother; Jacob's father-in-law

    Bethuel's son and Rebekah's brother, who welcomed Abraham's servant, later became Jacob's uncle and father-in-law, deceived him by giving him Leah, and pursued him to Gilead when…

    Cited in the guide: Genesis 24:29; Genesis 25:20; Genesis 29:13

  • Leah

    Matriarch, mother of Judah

    Jacob's first wife, the unloved sister who became mother of six tribes and Dinah.

    Cited in the guide: Genesis 29-30

  • Levi

    Father of the priests

    A son of Leah whose tribe was set apart for the service of God.

    Cited in the guide: Genesis 29:34; 34; Exodus 6:16–20

  • Rachel

    Matriarch, mother of Joseph

    Jacob's beloved wife, mother of Joseph and Benjamin, who died in childbirth.

    Cited in the guide: Genesis 29-35

  • Reuben

    The firstborn son

    Jacob's firstborn, who forfeited his standing by a grave offense.

    Cited in the guide: Genesis 29:32; 35:22; 49:3–4

  • Simeon

    Son of Jacob

    A son of Leah whose fierce anger drew his father's rebuke.

    Cited in the guide: Genesis 29:33; 34; 49:5–7

Cross references (32)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Judges 6:3; Hosea 12:12; Judges 6:33; Psalm 119:32; Psalm 119:60
  2. 2 John 4:14; John 4:6; Isaiah 49:10; Revelation 7:17; Song of Songs 1:6–7
  3. 4 Genesis 28:10; Genesis 27:43; Genesis 11:31; Genesis 24:10; Acts 7:2
  4. 5 Genesis 24:29; Genesis 24:24; Genesis 31:53
  5. 6 Genesis 43:27; 2 Samuel 20:9; 1 Samuel 17:22; Exodus 18:7; Genesis 37:14
  6. 7 Ephesians 5:16; Galatians 6:9–10
  7. 8 Mark 16:3; Luke 24:2; Genesis 34:14; Genesis 29:3; Genesis 43:32
  8. 9 Exodus 2:21; Song of Songs 1:7–8; Exodus 2:15–16; Genesis 24:15
  9. 10 Exodus 2:17
  10. 11 Genesis 33:4; Genesis 45:2; Genesis 43:30; Genesis 45:14–15; Genesis 29:13
  11. 12 Genesis 24:28; Genesis 13:8; Genesis 14:14–16
  12. 13 Genesis 24:29; Luke 7:45; Acts 20:37; Exodus 18:7; Genesis 45:15
  13. 14 2 Samuel 19:12–13; Genesis 2:23; Judges 9:2; 2 Samuel 5:1; Genesis 29:12
  14. 15 Genesis 30:28; Genesis 31:7
  15. 16 Ruth 4:11; Genesis 49:31; Genesis 30:19; Genesis 31:4; Genesis 29:25–32
  16. 17 Genesis 12:11; Genesis 35:19–20; Genesis 29:18; 1 Samuel 10:2; Genesis 35:24
  17. 18 Hosea 12:12; Exodus 22:16–17; Genesis 34:12; Hosea 3:2; 2 Samuel 3:14
  18. 19 Isaiah 6:11; Isaiah 6:5; Psalm 12:2
  19. 20 1 Corinthians 13:7; Hosea 12:12; Ephesians 5:2; Song of Songs 8:6–7; Genesis 24:67
  20. 21 Judges 15:1; Genesis 4:1; Genesis 38:16; Matthew 1:18; Genesis 31:41
  21. 22 Revelation 19:9; Judges 14:10–18; Matthew 25:1–10; Matthew 22:2–10; Ruth 4:10–13
  22. 23 Micah 7:5; Genesis 24:65; Genesis 38:14–15
  23. 24 Genesis 16:1; Genesis 30:9–12; Genesis 46:18; Genesis 24:59
  24. 25 Matthew 7:2; Proverbs 11:31; Genesis 27:35–36; 1 Corinthians 3:13; Revelation 3:19
  25. 27 Leviticus 18:18; Judges 14:12; Judges 14:10; Genesis 2:2–3; Genesis 8:10–12
  26. 29 Genesis 29:24; Genesis 35:22; Genesis 30:3–8; Genesis 35:25; Genesis 37:2
  27. 30 Genesis 31:41; Genesis 44:27; Matthew 10:37; Genesis 29:20; Genesis 29:18
  28. 31 1 Samuel 2:21; Psalm 127:3; Genesis 20:18–21:2; Deuteronomy 21:15; Genesis 30:1–2
  29. 32 Deuteronomy 26:7; Exodus 4:31; Exodus 3:7; 1 Samuel 1:11; Genesis 42:27
  30. 33 Genesis 34:25; Genesis 30:8; Genesis 42:24; Genesis 35:23; Genesis 30:6
  31. 34 Exodus 32:26–29; Genesis 49:5–7; Numbers 18:2–4; Genesis 46:11; Genesis 34:25
  32. 35 Matthew 1:2; Genesis 49:8–12; 1 Chronicles 5:2; Genesis 35:26; Deuteronomy 33:7

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 29:21 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    For let us remember Jacob who before he received Rachel, said to Laban, Give me my wife.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)