Skip to the text

Isaiah · Clementine Vulgate

Isaiah 38 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

Isaiah is not in PT1904.

VUL Clementine Vulgate
PT1904 Patriarchal Text 1904 (accented, eBible edition)
1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
·
2 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
·
3 et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
·
4 Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
·
5 Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
·
6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
·
7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
·
8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
·
9 Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
·
10 [Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
·
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
·
12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
·
13 Sperabam usque ad mane; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea: de mane usque ad vesperam finies me.
·
14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior: responde pro me.
·
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
·
16 Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
·
17 Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
·
18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
·
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
·
20 Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.]
·
21 Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
·
22 Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
·

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Hezekiah

    King of Judah

    A great reformer who trusted God and saw Jerusalem delivered from Assyria.

    Cited in the guide: 2 Kings 18-20; 2 Chron. 29-32; Isa. 36-39; Matt. 1:9-10

Cross references (21)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Chronicles 32:24; Isaiah 38:1–8; 2 Kings 20:1–11; 2 Samuel 17:23; Jonah 3:10
  2. 2 Matthew 6:6; Psalm 50:15; 1 Kings 8:30; Psalm 91:15
  3. 3 Hebrews 5:7; Hebrews 6:10; Psalm 18:20–27; Nehemiah 13:14; 2 Chronicles 31:20–21
  4. 5 1 John 5:14–15; Psalm 34:5–6; Revelation 7:17; Luke 1:13; Psalm 147:3
  5. 6 Isaiah 37:35; Isaiah 31:4–5; Isaiah 12:6; 2 Timothy 4:17; 2 Chronicles 32:22
  6. 7 Isaiah 37:30; Judges 6:37–39; 2 Kings 20:8–21; Judges 6:17–22; Isaiah 7:11–14
  7. 8 2 Kings 20:9–11; Joshua 10:12–14; Matthew 16:1; 2 Chronicles 32:24; 2 Chronicles 32:31
  8. 9 Judges 5:1–31; Job 5:18; Psalm 18:1; Isaiah 12:1–6; Jonah 2:1–9
  9. 10 2 Corinthians 1:9; Psalm 102:24; Job 7:7; Psalm 107:18; Isaiah 38:1
  10. 11 Psalm 27:13; Psalm 116:8–9; Ecclesiastes 9:5–6; Psalm 6:4–5; Job 35:14–15
  11. 12 2 Corinthians 5:1; Hebrews 1:12; Psalm 73:14; Isaiah 13:20; James 4:14
  12. 13 Psalm 51:8; Daniel 6:24; 1 Kings 13:24–26; Psalm 39:10; 1 Corinthians 11:30–32
  13. 14 Isaiah 59:11; Psalm 69:3; Job 30:29; Ezekiel 7:16; Psalm 123:1–4
  14. 15 Job 7:11; 1 Kings 21:27; Job 10:1; Job 21:25; 2 Kings 4:27
  15. 16 Psalm 119:25; 1 Corinthians 11:32; Hebrews 12:10–11; Matthew 4:4; Job 33:19–28
  16. 17 Isaiah 43:25; Micah 7:18–19; Jonah 2:6; Psalm 30:3; Jeremiah 31:34
  17. 18 Ecclesiastes 9:10; Psalm 30:9; Psalm 6:5; Psalm 88:10–11; Psalm 115:17–18
  18. 19 Deuteronomy 6:7; Psalm 119:175; Deuteronomy 4:9; Psalm 78:3–6; Deuteronomy 11:19
  19. 20 Psalm 116:2; Psalm 145:2; Psalm 150:4; Psalm 33:2; Psalm 51:15
  20. 21 2 Kings 20:7–8; John 9:6; Mark 7:33
  21. 22 2 Kings 20:8; John 5:14; Psalm 118:18–19; Psalm 84:1–2; Psalm 84:10–12

Explore connections →

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences