Saltar al texto

Ezequiel · Vulgata Clementina

Ezequiel 23 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 [Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt: 3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum. 4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. 5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, 6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. 7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. 8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. 9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. 10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio: et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea. 11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ: 12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. 13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum. 14 Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus, 15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt, 16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam. 17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis: et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis. 18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam: et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus: 19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti. 20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.] 22 [Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu: 23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum: 24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum: lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique: et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis. 25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni: 26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ. 27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti: nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.] 28 [Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua. 29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam: et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ. 30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. 31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. 32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. 33 Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ. 34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. 35 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.] 36 Et ait Dominus ad me, dicens: [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum? 37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. 38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt. 39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ. 40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. 41 Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. 43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc. 44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias. 45 Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum. 46 Hæc enim dicit Dominus Deus: Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam. 47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. 48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum. 49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis: et scietis quia ego Dominus Deus.]

Referencias cruzadas (47)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 2 Jeremías 3:7–10; Ezequiel 16:44–46
  2. 3 Levítico 17:7; Josué 24:14; Ezequiel 16:22; Deuteronomio 29:16; Ezequiel 23:8
  3. 4 Ezequiel 16:8; Jeremías 2:2–3; 1 Reyes 12:20; Ezequiel 16:20; Salmo 76:2
  4. 5 2 Reyes 17:3; Oseas 5:13; 2 Reyes 15:19; 2 Reyes 16:7; 2 Reyes 17:7–18
  5. 6 Ezequiel 23:23
  6. 7 Oseas 5:3; Oseas 6:10; Ezequiel 22:3–4; Ezequiel 20:7; Génesis 10:22
  7. 8 Ezequiel 23:3; Éxodo 32:4; Ezequiel 23:19; 1 Reyes 12:28; 2 Reyes 10:29
  8. 9 Oseas 11:5; 2 Reyes 17:23; 2 Reyes 15:29; 2 Reyes 18:9–12; 1 Crónicas 5:26
  9. 10 Oseas 2:10; Ezequiel 23:29; Oseas 2:3; Ezequiel 23:48; Jeremías 22:8–9
  10. 11 Jeremías 3:8–11; Ezequiel 23:4; Ezequiel 16:47–51
  11. 12 2 Reyes 16:7–15; Ezequiel 23:23; 2 Crónicas 28:16–23; Ezequiel 16:28; Ezequiel 23:5–6
  12. 13 Ezequiel 23:31; 2 Reyes 17:18–19; Oseas 12:1–2
  13. 14 Ezequiel 8:10; Jeremías 22:14; Ezequiel 16:29; Jeremías 50:2; Isaías 46:1
  14. 15 Jueces 8:18; 1 Samuel 18:4; Isaías 22:21; 2 Samuel 14:25
  15. 16 Ezequiel 16:29; Mateo 5:28; 2 Reyes 24:1; Génesis 3:6; Job 31:1
  16. 17 Ezequiel 23:22; Ezequiel 23:28; 2 Samuel 13:15; Génesis 10:10; Ezequiel 16:37
  17. 18 Salmo 106:40; Jeremías 12:8; Salmo 78:59; Jeremías 6:8; Jeremías 8:12
  18. 19 Ezequiel 23:3; Ezequiel 23:21; Ezequiel 23:14; Ezequiel 16:25; Amós 4:4
  19. 20 Ezequiel 17:15; Ezequiel 16:26; Jeremías 5:8; Ezequiel 16:20
  20. 22 Ezequiel 16:37; Apocalipsis 17:16; Isaías 10:5–6; Jeremías 6:22–23; Habacuc 1:6–10
  21. 23 Jeremías 50:21; 2 Reyes 24:2; 2 Reyes 20:14–17; Génesis 25:18; Ezequiel 23:12
  22. 24 Ezequiel 26:10; Ezequiel 23:45; Ezequiel 16:38; Jeremías 39:5–6; Jeremías 47:3
  23. 25 Ezequiel 23:47; Ezequiel 8:1–18; Ezequiel 5:13; Oseas 2:4–5; Éxodo 34:14
  24. 26 Ezequiel 16:39; Jeremías 13:22; Ezequiel 23:29; Oseas 2:3; Isaías 3:17–24
  25. 27 Ezequiel 16:41; Ezequiel 23:19; Ezequiel 23:3; Ezequiel 22:15; Miqueas 5:10–14
  26. 28 Ezequiel 16:37; Ezequiel 23:17; Jeremías 34:20; Ezequiel 23:22; Jeremías 21:7–10
  27. 29 Ezequiel 16:39; Ezequiel 23:25–26; Ezequiel 23:45–47; Deuteronomio 28:47–51; 2 Samuel 13:15
  28. 30 Ezequiel 6:9; Jeremías 2:18–20; Salmo 106:35–38; Ezequiel 23:7; Jeremías 22:8–9
  29. 31 Jeremías 7:14–15; 2 Reyes 21:13; Jeremías 3:8–11; Daniel 9:12; Jeremías 25:15
  30. 32 Salmo 60:3; Isaías 51:17; Ezequiel 22:4–5; Jeremías 48:26; Mateo 20:22–23
  31. 33 Jeremías 25:27; Isaías 51:17; Jeremías 25:15–16; Isaías 51:22; Habacuc 2:16
  32. 34 Salmo 75:8; Isaías 51:17; Ezequiel 23:3; Apocalipsis 18:7; Ezequiel 23:8
  33. 35 1 Reyes 14:9; Ezequiel 22:12; Jeremías 3:21; Jeremías 32:33; Isaías 17:10
  34. 36 Ezequiel 22:2; Isaías 58:1; Ezequiel 20:4; Ezequiel 16:2; Jeremías 1:10
  35. 37 Ezequiel 16:36; Ezequiel 20:26; Ezequiel 16:20–21; Jeremías 32:35; Ezequiel 16:38
  36. 38 Ezequiel 20:13; 2 Reyes 21:7; Ezequiel 20:24; Ezequiel 7:20; Ezequiel 22:8
  37. 39 2 Reyes 21:4; Jeremías 23:11; Ezequiel 44:7; Juan 18:28; Jeremías 11:15
  38. 40 Jeremías 4:30; 2 Reyes 9:30; Ezequiel 16:13–16; Isaías 57:9; Isaías 3:18–23
  39. 41 Ester 1:6; Jeremías 44:17; Ezequiel 44:16; Amós 6:4; Isaías 65:11
  40. 42 Ezequiel 16:11–12; Génesis 24:30; Oseas 13:6; Éxodo 32:6; Job 1:15
  41. 43 Salmo 106:6; Esdras 9:7; Jeremías 13:23; Ezequiel 23:3; Daniel 9:16
  42. 44 Ezequiel 23:3; Ezequiel 23:9–13
  43. 45 Ezequiel 23:36–39; Ezequiel 16:38–43; Levítico 20:10; Oseas 6:5; Jeremías 5:14
  44. 46 Ezequiel 16:40; Jeremías 15:4; Jeremías 24:9; Jeremías 34:17; Jeremías 25:9
  45. 47 Jeremías 39:8; Ezequiel 16:40–41; Ezequiel 24:21; Ezequiel 23:29; Ezequiel 24:6
  46. 48 Ezequiel 16:41; 2 Pedro 2:6; Ezequiel 6:6; Ezequiel 23:27; Ezequiel 5:15
  47. 49 Ezequiel 9:10; Ezequiel 7:4; Ezequiel 7:9; Ezequiel 6:7; Ezequiel 20:38

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias