Saltar al texto

Deuteronomio · Vulgata Clementina

Deuteronomio 18 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis. 3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: 4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione. 5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum. 6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, 7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino. 8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri: excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur. 9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium. 10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus, 11 nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem. 12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. 13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. 14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es. 15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, 16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar. 17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti. 18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. 19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. 20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. 21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus? 22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit: hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit: et idcirco non timebis eum.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (22)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Números 18:8–9; Deuteronomio 10:9; 1 Corintios 9:13–14; Deuteronomio 12:19; Josué 13:14
  2. 2 Isaías 61:6; Lamentaciones 3:24; Salmo 73:24–26; Génesis 15:1; 1 Pedro 2:9
  3. 3 Levítico 7:30–34; Deuteronomio 12:27
  4. 4 Nehemías 12:44–47; Éxodo 23:19; Levítico 23:17; Números 18:12–24; 2 Crónicas 31:4–10
  5. 5 Deuteronomio 10:8; Números 3:10; Éxodo 28:1–14; Deuteronomio 17:12; Números 16:5
  6. 6 Números 35:2–3; Deuteronomio 12:5; 1 Timoteo 3:1; Salmo 26:8; 1 Pedro 5:2
  7. 7 2 Crónicas 31:2–4
  8. 8 Nehemías 12:44; Nehemías 12:47; 2 Crónicas 31:4; Lucas 10:7; Levítico 7:14
  9. 9 Deuteronomio 12:29–31; Levítico 18:26–27; Levítico 18:30
  10. 10 Levítico 19:31; Éxodo 22:18; Levítico 19:26; Deuteronomio 12:31; Hechos 19:19
  11. 11 1 Samuel 28:11–14; Levítico 19:31
  12. 12 Levítico 18:24; Deuteronomio 9:4; Levítico 18:27
  13. 13 Génesis 17:1; Mateo 5:48; Génesis 6:9; Filipenses 3:12; Salmo 37:37
  14. 14 Hechos 14:16; Génesis 20:6; Salmo 147:19–20; Deuteronomio 18:10
  15. 15 Hechos 3:22–23; Hechos 7:37; Juan 1:45; Deuteronomio 18:18–19; Hebreos 1:1–2
  16. 16 Éxodo 20:19; Deuteronomio 9:10; Deuteronomio 5:23–28; Hebreos 12:19
  17. 17 Deuteronomio 5:28
  18. 18 Juan 8:28; Juan 12:49–50; Deuteronomio 18:15; Juan 4:25; Juan 17:8
  19. 19 Hechos 3:22–23; Hebreos 2:3; Hebreos 12:25–26; Hebreos 10:26; Hebreos 3:7
  20. 20 Deuteronomio 13:1–5; Jeremías 27:15; Jeremías 23:31; Zacarías 13:3; Ezequiel 13:6
  21. 21 1 Juan 4:1–3; 1 Tesalonicenses 5:24; Apocalipsis 2:2
  22. 22 Deuteronomio 18:20; 2 Reyes 20:1; Jeremías 28:1–17; Zacarías 1:5–6; Jonás 4:2

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 18:1 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Preface)

    … "They shall have no inheritance, for the Lord Himself is their inheritance." And again, "The priests the Levites shall have no part in the whole tribe of Levi, nor substance with Israel; their substance is the offerings (fructifications) of the Lord: these shall they eat." Wherefore also Paul says, "I do not seek after a gift, but I seek after …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 18:18 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter IV — 1-42)

    … prophet indeed He was; for it was of Himself He said, that "a prophet is not without honor, save in his own country." Again, of Him it was said to Moses, "A Prophet will I raise up to them of their brethren, like unto thee." Like, namely, as to the form of the flesh, but not in the eminence of …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Cita 18:15 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XII)

    Moses then, the prophet, saith, A Prophet shall the Lord your God raise up unto you of your brethren, like unto me: but let that "like unto me" be reserved awhile to be examined in its proper place.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)