Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 22 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens: 2 Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. 5 Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: 6 reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. 7 Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni: 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. 10 Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. 11 Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. 12 Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. 13 Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: 17 dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non? 18 Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritæ? 19 ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio? 21 Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. 22 Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt. 23 In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, 24 dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. 25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. 26 Similiter secundus, et tertius usque ad septimum. 27 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. 28 In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam. 29 Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. 30 In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. 31 De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: 32 Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. 33 Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. 34 Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: 35 et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: 36 Magister, quod est mandatum magnum in lege? 37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum. 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ. 41 Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus, 42 dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. 43 Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: 44 Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 45 Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? 46 Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.

Referencias cruzadas (42)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 20:1–16; Mateo 12:43–45; Lucas 8:10; Marcos 4:33–34; Mateo 13:3–11
  2. 2 Apocalipsis 19:7–9; Mateo 13:24; Efesios 5:24–32; Salmo 45:10–16; 2 Corintios 11:2
  3. 3 Apocalipsis 22:17; Lucas 14:15–17; Juan 5:40; Salmo 81:10–12; Oseas 11:7
  4. 4 Hechos 13:46; Juan 6:50–57; Mateo 21:36; Salmo 86:5; Nehemías 9:17
  5. 5 Lucas 14:18–20; Hebreos 2:3; 1 Juan 2:15–16; Mateo 24:38–39; Lucas 17:26–32
  6. 6 Juan 15:19–20; Mateo 10:22–25; Mateo 5:10–12; Hechos 8:1; Juan 16:2–3
  7. 7 Lucas 19:27; 1 Pedro 4:17–18; Lucas 21:24; Joel 2:25; Lucas 21:21
  8. 8 2 Tesalonicenses 1:5; Apocalipsis 3:4; Hechos 13:46; Lucas 20:35; Apocalipsis 22:14
  9. 9 Lucas 14:21–24; Marcos 16:15–16; Proverbios 1:20–23; Proverbios 9:4–6; Isaías 55:1–3
  10. 10 1 Juan 2:19; 1 Corintios 6:9–11; 2 Corintios 12:21; Mateo 13:47–48; Apocalipsis 7:9
  11. 11 Apocalipsis 3:4–5; Apocalipsis 19:8; Zacarías 3:3–4; Hebreos 4:12–13; Apocalipsis 16:15
  12. 12 Job 5:16; Mateo 20:13; 1 Samuel 2:9; Hechos 5:2–11; Jeremías 2:23
  13. 13 Mateo 8:12; Mateo 25:30; Mateo 24:51; 2 Pedro 2:4; Apocalipsis 21:27
  14. 14 2 Pedro 1:10; Lucas 13:23–24; Apocalipsis 17:14; Mateo 7:13–14; Mateo 20:16
  15. 15 Lucas 20:20–26; Marcos 12:13–17; Salmo 2:2; Salmo 56:5–7; Salmo 59:3
  16. 16 Marcos 3:6; Lucas 20:21; Marcos 8:15; Marcos 12:14; Juan 7:18
  17. 17 Lucas 2:1; Romanos 13:6–7; Mateo 17:25; Hechos 28:22; Hechos 5:37
  18. 18 Juan 8:6; Lucas 5:22; Juan 2:25; Hechos 5:9; Apocalipsis 2:23
  19. 19 Mateo 20:2; Mateo 18:28; Apocalipsis 6:6
  20. 20 Lucas 20:24
  21. 21 Romanos 13:7; Proverbios 24:21; Hechos 4:19; Malaquías 1:6–8; Mateo 22:37
  22. 22 Marcos 12:12; Mateo 22:46; Mateo 10:16; Proverbios 26:4–5; Mateo 22:33
  23. 23 Hechos 4:1; Hechos 23:6–8; Mateo 3:7; Lucas 20:27–40; Marcos 12:18–27
  24. 24 Deuteronomio 25:5–10; Lucas 20:28; Mateo 7:21; Marcos 12:19; Mateo 22:16
  25. 25 Hebreos 9:27; Marcos 12:19–23; Lucas 20:29–33
  26. 29 Juan 20:9; Romanos 15:4; Lucas 1:37; Jeremías 32:17; Daniel 12:2–3
  27. 30 Lucas 20:34–36; Marcos 12:24–25; Juan 5:28–29; 1 Corintios 7:29–31; Mateo 24:38
  28. 31 Mateo 21:16; Mateo 12:3
  29. 32 Éxodo 3:6; Marcos 12:26–27; Hechos 7:32; Lucas 20:37–38; Éxodo 3:15–16
  30. 33 Lucas 20:39–40; Mateo 7:28–29; Juan 7:46; Mateo 22:22; Marcos 6:2
  31. 34 Marcos 12:28–31; Mateo 25:3–5
  32. 35 Lucas 7:30; Lucas 10:25–37; Lucas 11:52; Lucas 11:45–46; Lucas 14:3
  33. 36 Marcos 12:28–33; Mateo 5:19–20; Lucas 11:42; Mateo 23:23–24; Oseas 8:12
  34. 37 Marcos 12:29–30; Lucas 10:27; Deuteronomio 6:5; Deuteronomio 10:12; Marcos 12:33
  35. 39 Marcos 12:31; Lucas 10:27–37; Levítico 19:18; Romanos 13:9–10; Gálatas 5:14
  36. 40 Romanos 13:9; Mateo 7:12; 1 Juan 4:19–21; Santiago 2:8; Juan 1:17
  37. 41 Marcos 12:35–37; Lucas 20:41–44; Mateo 22:34; Mateo 22:15
  38. 42 Jeremías 23:5–6; Juan 6:68–69; Amós 9:11; Ezequiel 34:23–24; Mateo 16:13–17
  39. 43 2 Samuel 23:2; Apocalipsis 4:2; Marcos 12:36; Hebreos 3:7; 2 Pedro 1:21
  40. 44 Salmo 110:1; Hebreos 1:13; Hechos 2:34–35; 1 Corintios 15:25; Hebreos 10:12–13
  41. 45 Apocalipsis 22:16; Romanos 1:3–4; Juan 8:58; 1 Timoteo 3:16; Filipenses 2:6–8
  42. 46 Marcos 12:34; Lucas 20:40; Lucas 14:6; Hechos 4:14; Mateo 21:27

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 22:2 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon XL)

    All the faithful know the marriage of the king's son, and his feast, and the spreading of the Lord's Table is open to them all who will. But it is of importance to each one to see how he approaches, even when he is not forbidden to approach It.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 22:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXIX)

    Seest thou both in the former parable and in this the difference between the Son and the servants? Seest thou at once the great affinity between both parables, and the great difference also? For this also indicates God's long-suffering, and His great providential care, and the Jews' ingratitude. But this parable hath something also more than the other.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  3. Cita 22:17 Justin Martyr, First Apology (Chapters XVII–XXI)

    … if one ought to pay tribute to Cæsar; and He answered, "Tell Me, whose image does the coin bear?" And they said, "Cæsar's." And again He answered them, "Render therefore to Cæsar the things that are Cæsar's, and to God the things that are God's." Whence to God alone we render worship, but in other things we gladly serve you, …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  4. Cita 22:29 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Preface)

    To those, therefore, who are ignorant of these matters, and on this account imagine that they have discovered another Father, justly does one say, "Ye do err, not knowing the Scriptures, nor the power of God."

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 22:37–39 Augustine of Hippo, Confessions (Book III, Chapters VIII–XI)

    Can it at any time or place be an unrighteous thing for a man to love God with all his heart, with all his soul, and with all his mind, and his neighbour as himself? Therefore those offences which be contrary to nature are everywhere and at all times to be held in detestation and punished; such were those of …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)