1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, 2 et mulieres aliquæ, quæ erant curatæ a spiritibus malignis et infirmatibus: Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua septem dæmonia exierant, 3 et Joanna uxor Chusæ procuratoris Herodis, et Susanna, et aliæ multæ, quæ ministrabant ei de facultatibus suis. 4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. 11 Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. 16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat. 18 Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. 19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. 20 Et nuntiatum est illi: Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt. 22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. 23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei? 26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quæ est contra Galilæam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dæmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29 Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant dæmonia multa in eum. 31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione: 37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens: 39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. 40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogæ erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus, 42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur. 43 Et mulier quædam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quæ in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: 44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Præceptor, turbæ te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit? 46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse. 47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace. 49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogæ, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum. 50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellæ: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellæ. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit. 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge. 55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat.
Lucas 8 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Chuza
Named in Luke 8:3 as the household manager of Herod and husband of Joanna.
Citado en la guía: Luke 8:3
Jairus
A synagogue leader who fell at Jesus' feet and begged Him to come heal his daughter, who was raised from death.
Citado en la guía: Mark 5:22; Luke 8:41
Joanna
Wife of Chuza, Herod's household manager, among the women healed who ministered to Jesus out of their means, and one who told the apostles of the empty tomb.
Citado en la guía: Luke 8:3; Luke 24:10
Mary Magdalene
A woman from whom seven demons had gone out, who followed and supported Jesus from Galilee, stood by the cross, saw the burial, and was the first to see the empty tomb and the…
Citado en la guía: Matthew 27:56; Luke 8:2; John 19:25
Susanna
Named in Luke 8:3 among the women who had been healed and ministered to Jesus and the Twelve out of their own means.
Citado en la guía: Luke 8:3
Referencias cruzadas (56)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 4:23; Romanos 10:15; Mateo 9:35; Hechos 13:32; Hechos 10:38
- 2 Marcos 16:9; Mateo 27:55–56; Marcos 15:40–41; Juan 19:25; Hechos 1:14
- 3 2 Corintios 8:9; Filipenses 4:22; Hechos 9:36–39; Juan 4:46–53; 1 Timoteo 5:10
- 4 Marcos 4:1–9; Mateo 13:2–9
- 5 Hebreos 2:1; Santiago 1:23–24; Marcos 4:15; Lucas 8:11–12; Marcos 4:26–29
- 6 Lucas 8:13; Hebreos 3:7–8; Marcos 4:5–6; Romanos 2:4–5; Jeremías 5:3
- 7 Jeremías 4:3; Lucas 8:14; Lucas 21:34; Hebreos 6:7–8; Génesis 3:18
- 8 Mateo 11:15; Apocalipsis 2:11; Apocalipsis 2:7; Mateo 13:23; Mateo 13:8–9
- 9 Mateo 13:18; Mateo 13:10; Marcos 4:10; Mateo 13:36; Marcos 7:17–18
- 10 Isaías 6:9; Marcos 4:11; Mateo 11:25; Jeremías 5:21; Isaías 44:18
- 11 1 Pedro 1:23–25; Marcos 4:14–20; Mateo 13:19; Santiago 1:21; 1 Corintios 3:6–7
- 12 2 Tesalonicenses 2:9–14; Mateo 13:19; Apocalipsis 12:9; Proverbios 1:24–26; Marcos 4:15
- 13 Oseas 6:4; Juan 5:35; Proverbios 12:12; Judas 12; Ezequiel 33:32
- 14 1 Juan 2:15–17; 1 Timoteo 6:9–10; 1 Timoteo 6:17; Mateo 6:24–25; Marcos 4:19
- 15 Hebreos 10:36; Gálatas 5:22–26; Colosenses 1:10; Lucas 6:45; Colosenses 1:6
- 16 Lucas 11:33; Mateo 5:15–16; Marcos 4:21–22; Hechos 26:18; Filipenses 2:15–16
- 17 Lucas 12:2–3; Mateo 10:26; Marcos 4:22; Eclesiastés 12:14; 1 Corintios 4:5
- 18 Mateo 13:12; Lucas 19:26; Marcos 4:23–25; Mateo 25:29; Proverbios 2:2–5
- 19 Mateo 12:46–50; Marcos 3:31–35; Marcos 3:21
- 20 1 Corintios 9:5; Gálatas 1:19; Hechos 1:14; Juan 7:3–6; Mateo 13:55–56
- 21 Lucas 11:27–28; Santiago 1:22; Juan 13:17; 3 Juan 11; 1 Juan 2:29
- 22 Mateo 8:23–27; Marcos 4:35–41; Marcos 6:45; Marcos 8:13; Lucas 8:23
- 23 Salmo 93:3–4; Isaías 54:11; Salmo 148:8; Hechos 27:14–20; Salmo 44:23
- 24 Salmo 107:25–29; Lucas 4:39; Salmo 104:6–9; Lucas 5:5; 2 Corintios 1:9–10
- 25 Mateo 8:26; Marcos 4:40–41; Proverbios 30:4; Juan 11:40; Mateo 14:31
- 26 Marcos 5:1–20; Mateo 8:28–34
- 27 Marcos 5:2–5; 1 Samuel 19:24
- 28 Mateo 8:29; 2 Pedro 2:4; Marcos 1:24–27; Apocalipsis 20:10; Hechos 16:16–18
- 29 Marcos 9:20–26; Lucas 9:42; Lucas 9:39; Marcos 5:3–5; 2 Timoteo 2:25–26
- 30 Mateo 26:53; Lucas 8:2; Marcos 16:9; Mateo 8:29; Marcos 5:9
- 31 Mateo 25:41; Apocalipsis 9:11; Job 2:5; Apocalipsis 17:8; Apocalipsis 20:14–15
- 32 Isaías 66:3; Isaías 65:4; Job 2:6; Job 1:12; Marcos 5:11–13
- 33 Lucas 8:22–23; Apocalipsis 9:11; 1 Pedro 5:8; Juan 8:44
- 34 Marcos 5:14; Hechos 19:16–17; Mateo 8:33; Mateo 28:11
- 35 Lucas 10:39; Hechos 22:3; 1 Juan 3:8; Salmo 51:10; Hebreos 2:14–15
- 36 Mateo 4:24
- 37 Lucas 5:8; Hechos 16:39; 1 Samuel 6:20; Mateo 8:34; 1 Reyes 17:18
- 38 Salmo 145:3–12; Marcos 5:18–20; Hechos 9:13–16; Éxodo 12:25–27; Salmo 32:7
- 39 1 Timoteo 5:8; Juan 4:29; Lucas 17:15–18; Deuteronomio 10:21; Salmo 126:2–3
- 40 Mateo 9:1; Marcos 5:21; Marcos 6:20; Lucas 19:48; Hechos 10:33
- 41 Marcos 5:22–43; Lucas 13:14; Lucas 8:49; Hechos 18:8; Hechos 13:15
- 42 Lucas 7:12; Marcos 5:24; Lucas 8:45; Ezequiel 24:16; Salmo 90:5–8
- 43 Marcos 5:25–26; Mateo 9:20–22; Levítico 15:25–33; Lucas 13:16; Marcos 9:21–22
- 44 Marcos 5:27–28; Deuteronomio 22:12; Malaquías 4:2; Hechos 19:12; Lucas 7:38
- 45 Lucas 9:13; Marcos 5:30–32; Lucas 5:5
- 46 Lucas 6:19; Lucas 5:17; 1 Pedro 2:9
- 47 Marcos 5:33; 1 Corintios 2:3; Lucas 17:15–16; Hechos 16:29; Hebreos 12:28
- 48 Lucas 7:50; Mateo 9:22; Hebreos 4:2; Hechos 14:9; Lucas 17:19
- 49 Marcos 5:35–43; Isaías 7:12; Lucas 7:6; Mateo 9:23–26; Lucas 8:41–43
- 50 Juan 11:40; Juan 11:25; Marcos 5:36; Marcos 11:22–24; Lucas 8:48
- 51 Marcos 14:33; Mateo 6:5–6; 1 Reyes 17:19–23; 2 Reyes 4:4–6; Isaías 42:2
- 52 Lucas 23:27; Juan 11:4; 2 Samuel 18:33; Juan 11:11–13; Mateo 11:17
- 53 Isaías 53:3; Lucas 16:14; Job 17:2; Job 12:4; Salmo 22:7
- 54 Jeremías 31:32; Hechos 9:40; Juan 5:28–29; Mateo 9:25; Marcos 9:27
- 55 Juan 11:44; 1 Reyes 17:21–23; Lucas 24:41–43; Marcos 5:43
- 56 Mateo 8:4; Mateo 9:30; Lucas 5:14; Marcos 5:42–43
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
The Lord also, as the fifth person, entered into the apartment of the dead maiden, and raised her up again; for, says [the Scripture], "He suffered no man to go in, save Peter and James, and the father and mother of the maiden." The rich man in hell declared that he had five brothers, to whom he desired that one …
May she therefore rest in peace with her husband, before or after whom she married none; whom she obeyed, with patience bringing forth fruit unto Thee, that she might gain him also for Thee.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)
Now Luke, to free himself from having the order of time required of him, saith thus, "And it came to pass on a certain day that He went into a ship with His disciples;" and Mark in like manner.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
For where there is wilful wickedness, there is also a withholding of grace: for to him that hath shall be given; but from him that hath not shall be taken even that which he seemeth to have.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
He is called a Samaritan and a demoniac; --but He saves him that came down from Jerusalem and fell among thieves; the demons acknowledge Him, and He drives out demons and sinks in the sea legions of foul spirits, and sees the Prince of the demons falling like lightning.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)