Saltar al texto

Job · Vulgata Clementina

Job 29 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: 2 [Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? 3 Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: 4 sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei: 6 quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei: 7 quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi. 8 Videbant me juvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant. 9 Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat. 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi: 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ consolatus sum. 14 Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo. 15 Oculus fui cæco, et pes claudo. 16 Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. 17 Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. 21 Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. 23 Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. 24 Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator.]

Referencias cruzadas (25)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Job 27:1; Números 23:7; Job 13:12
  2. 2 Job 1:10; Jeremías 31:28; Job 1:1–5; Job 7:3; Salmo 37:28
  3. 3 Salmo 18:28; Juan 8:12; Job 18:6; Efesios 5:8; Juan 12:46
  4. 4 Salmo 25:14; Proverbios 3:32; Job 15:8; Job 1:10; Salmo 27:5
  5. 5 Salmo 128:3; Salmo 127:3–5; Deuteronomio 33:27–29; Cantar de los Cantares 2:4; Josué 1:9
  6. 6 Salmo 81:16; Job 20:17; Génesis 49:11; Deuteronomio 32:13–14; Deuteronomio 33:24
  7. 7 Rut 4:1–2; Zacarías 8:16; Deuteronomio 16:18; Rut 4:11; Job 31:21
  8. 8 Levítico 19:32; Romanos 13:7; 1 Pedro 5:5; Proverbios 16:31; Tito 3:1
  9. 9 Job 21:5; Proverbios 10:19; Job 40:4; Santiago 1:19; Proverbios 30:32
  10. 10 Salmo 137:6; Ezequiel 3:26
  11. 11 Lucas 4:22; Proverbios 29:2; Job 31:20; Lucas 11:27
  12. 12 Salmo 72:12; Proverbios 21:13; Éxodo 22:22–24; Santiago 1:27; Proverbios 24:11–12
  13. 13 2 Timoteo 1:16–18; Filemón 7; Isaías 27:13; Job 22:9; Job 31:19–20
  14. 14 Isaías 61:10; Isaías 59:17; Salmo 132:9; Efesios 6:14; Apocalipsis 19:8
  15. 15 Números 10:31; Mateo 11:5; 1 Corintios 12:12–31
  16. 16 Proverbios 29:7; Salmo 68:5; Ester 2:7; Proverbios 25:2; Job 24:4
  17. 17 Salmo 3:7; Proverbios 30:14; 1 Samuel 17:35; Salmo 124:6; Salmo 58:8
  18. 18 Salmo 30:6–7; Abdías 4; Job 5:26; Jeremías 49:16; Génesis 32:12
  19. 19 Jeremías 17:8; Salmo 1:3; Oseas 14:5–7; Job 18:16
  20. 20 Génesis 49:24; Isaías 40:31; 2 Corintios 4:16; Salmo 18:34; Salmo 103:5
  21. 21 Job 32:11–12; Job 29:9–10
  22. 22 Deuteronomio 32:2; Cantar de los Cantares 4:11; Ezequiel 20:46; Mateo 22:46; Isaías 52:15
  23. 23 Oseas 6:3; Salmo 72:6; Zacarías 10:1
  24. 24 Salmo 126:1; Salmo 4:6; Salmo 89:15; Lucas 24:41; Génesis 45:26
  25. 25 2 Corintios 1:3–4; Isaías 35:3–4; Génesis 14:14–17; Isaías 61:1–3; 1 Tesalonicenses 3:2–3

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias