Saltar al texto

Juan · Vulgata Clementina

Juan 8 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1◆ Jesus autem perrexit in montem Oliveti: 2◆ et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3◆ Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, 4◆ et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio. 5◆ In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? 6◆ Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7◆ Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8◆ Et iterum se inclinans, scribebat in terra. 9◆ Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10◆ Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 11◆ Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. 12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. 13 Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado. 15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam; 16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater. 17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater. 19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20 Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. 21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22 Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? 23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. 26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo. 27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor: 29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper. 30 Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum. 31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, 32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33 Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35 Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. 36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. 37 Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite. 40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum. 42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. 45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47 Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? 49 Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50 Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. 51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum. 52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum. 53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? 54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, 55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. 56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. 57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.

Referencias cruzadas (55)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Mateo 21:1; Marcos 11:1; Lucas 19:37
  2. 2 Mateo 26:55; Lucas 21:37; Lucas 4:20; Mateo 5:1–2; Lucas 5:3
  3. 5 Levítico 20:10; Deuteronomio 22:21–24; Ezequiel 16:38–40; Mateo 5:17; Mateo 19:6–8
  4. 6 Jeremías 17:13; Lucas 10:25; Salmo 38:12–14; Eclesiastés 3:7; Amós 5:10
  5. 7 Mateo 7:1–5; Romanos 2:21–25; Romanos 2:1–3; Mateo 23:25–28; Deuteronomio 17:6–7
  6. 9 Eclesiastés 7:22; Romanos 2:15; 1 Juan 3:20; Génesis 42:21–22; Romanos 2:22
  7. 10 Isaías 41:11–12
  8. 11 Juan 3:17; Juan 5:14; Isaías 1:16–18; Juan 8:15; Lucas 15:7
  9. 12 Juan 12:46; Juan 9:5; Juan 12:35; Mateo 5:14; Job 33:28
  10. 13 Juan 5:31–47
  11. 14 Juan 16:28; Juan 13:3; Juan 8:42; Juan 14:10; Números 12:3
  12. 15 1 Samuel 16:7; Juan 12:47; Juan 3:17; Juan 7:24; Romanos 2:1
  13. 16 Juan 8:29; Hechos 17:31; Isaías 32:1–2; 1 Samuel 16:7; Juan 16:32
  14. 17 Deuteronomio 19:15; Deuteronomio 17:6; Hebreos 10:28; Mateo 18:16; Gálatas 3:24
  15. 18 Juan 8:58; Apocalipsis 1:17–18; Juan 8:38; Juan 8:12; Juan 8:51
  16. 19 Juan 8:54–55; Juan 16:3; Juan 14:6–9; 2 Corintios 4:4–6; Mateo 11:25
  17. 20 Juan 7:30; Juan 7:8; Marcos 12:41; Marcos 12:43; Juan 7:44
  18. 21 Juan 7:34; Juan 8:24; 1 Corintios 15:17–18; Juan 13:33; Ezequiel 3:18–19
  19. 22 Salmo 22:6; Juan 8:52; Juan 8:48; Salmo 31:18; Hebreos 12:3
  20. 23 Juan 3:31; 1 Juan 2:15–16; Juan 17:14; Juan 17:16; 1 Juan 4:5–6
  21. 24 Juan 3:36; Marcos 16:16; Juan 3:18; Hebreos 10:26–29; Hebreos 12:25
  22. 25 Juan 5:17–29; Juan 8:12; Juan 1:22; Lucas 22:67; Juan 19:9
  23. 26 Juan 15:15; Juan 12:47–50; Juan 8:40; Juan 7:28; Juan 17:8
  24. 27 Isaías 6:9; Isaías 59:10; Romanos 11:7–10; Juan 8:43; Juan 8:47
  25. 28 Juan 5:19; Juan 5:30; Juan 6:38; Juan 12:49–50; Juan 3:14
  26. 29 Juan 6:38; Juan 16:32; Juan 15:10; Juan 5:30; Juan 4:34
  27. 30 Juan 7:31; Juan 2:23; Juan 6:14; Juan 11:45; Juan 10:42
  28. 31 2 Juan 9; Juan 15:4–9; 2 Timoteo 3:14; 1 Timoteo 4:16; Santiago 1:25
  29. 32 Romanos 8:2; Juan 8:36; Juan 17:17; 1 Pedro 2:16; Juan 14:6
  30. 33 Mateo 3:9; Juan 8:39; Nehemías 5:4–8; Nehemías 9:27–28; Juan 8:37
  31. 34 Romanos 6:16; 2 Pedro 2:19; Proverbios 5:22; 1 Juan 3:8–10; Romanos 6:12
  32. 35 Gálatas 4:4–7; Lucas 15:31; Génesis 21:10; Romanos 8:15–17; Gálatas 4:30–31
  33. 36 2 Corintios 3:17; Gálatas 5:1; Romanos 8:2; Juan 8:31–32; Lucas 4:18
  34. 37 1 Corintios 2:14; Juan 8:45–47; Romanos 9:7; Juan 7:1; Juan 8:59
  35. 38 Juan 5:19; Juan 8:44; Juan 5:30; Juan 8:41; Juan 12:49–50
  36. 39 Gálatas 3:7; Romanos 9:7; Juan 8:37; Romanos 2:28–29; Mateo 5:45
  37. 40 Juan 8:26; Gálatas 4:29; Gálatas 4:16; Apocalipsis 12:12–13; Salmo 37:32
  38. 41 Isaías 64:8; Isaías 63:16; Juan 8:38; Juan 8:44; Malaquías 2:11
  39. 42 Juan 12:49; Juan 14:10; Juan 17:8; Juan 17:25; Juan 15:23–24
  40. 43 Romanos 8:7–8; Juan 12:39–40; Juan 7:17; Juan 5:43; Proverbios 28:5
  41. 44 Hechos 13:10; 1 Juan 3:12; 1 Juan 3:8–10; 2 Corintios 11:3; Apocalipsis 12:9
  42. 45 2 Timoteo 4:3–4; Juan 7:7; Juan 18:37; 2 Tesalonicenses 2:10; Juan 3:19–20
  43. 46 Hebreos 4:15; Juan 16:8; Mateo 21:25; 1 Pedro 2:22; Juan 8:7
  44. 47 Juan 10:26–27; 2 Juan 9; Juan 18:37; Juan 6:45–46; 1 Juan 3:10
  45. 48 Juan 7:20; Juan 8:52; Santiago 2:19; Mateo 10:25; Juan 10:20
  46. 49 1 Pedro 2:23; Filipenses 2:6–11; Juan 11:4; Juan 8:29; Juan 13:31–32
  47. 50 Juan 5:41; Juan 8:54; Juan 7:18; Juan 5:20–23; Juan 12:47–48
  48. 51 Juan 11:25–26; Juan 5:24; Juan 3:15–16; Juan 6:50; Juan 15:20
  49. 52 Hebreos 2:9; Juan 8:51; Juan 8:48; Juan 9:24; Zacarías 1:5–6
  50. 53 Juan 4:12; Hebreos 7:1–7; Romanos 9:5; Isaías 9:6; Juan 10:33
  51. 54 Proverbios 25:27; Juan 8:50; 2 Pedro 1:17; Salmo 110:1–4; 2 Corintios 10:18
  52. 55 Juan 8:19; Juan 7:28–29; Juan 8:44; Mateo 11:27; Apocalipsis 3:9
  53. 56 Hebreos 11:13; Génesis 22:18; Gálatas 3:7–9; Mateo 13:17; Juan 8:39
  54. 58 Éxodo 3:14; Colosenses 1:17; Juan 17:5; Juan 1:1–2; Isaías 44:6
  55. 59 Juan 11:8; Juan 10:39–40; Juan 10:30–33; Levítico 24:16; Lucas 4:29–30

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 8:31 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon LXXXIV)

    Ye know well, Beloved, that we all have One Master, and are fellow disciples under Him. Nor are we your masters, because we speak to you from this higher spot; but He is the Master of all, who dwelleth in us all.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Comentario 8:12 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter VIII — 12)

    What we have just heard and attentively received, as the holy Gospel was being read, I doubt not that all of us have also endeavored to understand, and that each of us according to his measure apprehended what he could of so great a matter as that which has been read; and while the bread of the word is laid …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)

  3. Comentario 8:20 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of John (Homily LIII)

    Oh the folly of the Jews! seeking Him as they did before the Passover, and then having found Him in the midst of them, and having often attempted to take Him by their own or by others' hands without being able; they were not even so awed by His power, but set themselves to their wickedness, and desisted not.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 14 (1889)

  4. Cita 8:56 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapter XXI)

    For when the Lord said to them, "Your father Abraham rejoiced to see My day; and he saw it, and was glad," they answered Him, "Thou art not yet fifty years old, and hast Thou seen Abraham?" Now, such language is fittingly applied to one who has already passed the age of forty, without having as yet reached his fiftieth …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  5. Cita 8:25 Augustine of Hippo, Confessions (Book XI, Chapters IV–IX)

    The same is Thy Word, which is also "the Beginning," because also It speaketh unto us. Thus, in the gospel He speaketh through the flesh; and this sounded outwardly in the ears of men, that it might be believed and sought inwardly, and that it might be found in the eternal Truth, where the good and only Master teacheth all …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)