1 Dixit autem Samuel ad universum Israël: Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quæ locuti estis ad me, et constitui super vos regem. 2 Et nunc rex graditur ante vos: ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce præsto sum. 3 Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis. 4 Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. 5 Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. 6 Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Ægypti. 7 Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: 8 quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. 9 Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab: et pugnaverunt adversum eos. 10 Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. 11 Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. 12 Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis: cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13 Nunc ergo præsto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. 14 Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum: 15 si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. 16 Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. 17 Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias: et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. 18 Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. 19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. 20 Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. 21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt. 22 Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum. 23 Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. 24 Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit. 25 Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
1 Samuel 12 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Nahash
King of the Ammonites who besieged Jabesh-gilead and demanded the right eye of every man there until Saul defeated him; his later kindness to David is recalled when David consoles…
Cited in the guide: 1 Samuel 11:1; 1 Samuel 11:2; 1 Samuel 12:12
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 10:24; 1 Samuel 11:14–15; 1 Samuel 10:1; 1 Samuel 8:19–22; 1 Samuel 8:5–8
- 2 1 Samuel 8:5; 1 Samuel 8:20; 1 Samuel 8:1; Numbers 27:17; 1 Samuel 8:3
- 3 Acts 20:33; Numbers 16:15; Deuteronomy 16:19; 1 Samuel 24:6; 1 Peter 5:2
- 4 3 John 12; Psalm 37:5–6; Daniel 6:4
- 5 Exodus 22:4; Acts 24:20; Acts 23:9; 2 Corinthians 1:12; 1 Corinthians 4:4
- 6 Micah 6:4; Exodus 6:26; Psalm 99:6; Psalm 77:19–20; Psalm 105:41
- 7 Isaiah 1:18; Acts 17:3; Micah 6:1–5; Isaiah 5:3–4; Ezekiel 18:25–30
- 8 Exodus 4:14–16; Exodus 2:23–24; 1 Samuel 10:18; Genesis 46:5–7; Exodus 3:9–10
- 9 Judges 4:2; Judges 10:7; Judges 3:12; Judges 13:1; Deuteronomy 32:18
- 10 Judges 2:13; Judges 10:10; Judges 3:7; Judges 10:15–16; Judges 3:9
- 11 Judges 6:32; Judges 4:6; Judges 6:14; Judges 8:35; 1 Samuel 7:13
- 12 Judges 8:23; 1 Samuel 8:5–7; Genesis 17:7; 1 Samuel 10:19; 1 Samuel 11:1–2
- 13 Hosea 13:11; 1 Samuel 10:24; 1 Samuel 8:5; 1 Samuel 9:20; 1 Samuel 11:15
- 14 Joshua 24:14; Deuteronomy 28:1–14; Joshua 24:20; Psalm 81:12–15; Isaiah 3:10
- 15 Joshua 24:20; Isaiah 1:20; 1 Samuel 12:9; Isaiah 3:11; Leviticus 26:14–30
- 16 Exodus 14:13; Exodus 14:31; 1 Samuel 12:7; 1 Samuel 15:16
- 17 1 Samuel 8:7; 1 Samuel 7:9–10; Proverbs 26:1; James 5:16–18; Psalm 99:6
- 18 Exodus 14:31; Ezra 10:9; Exodus 9:23–25; Psalm 106:12–13; Revelation 11:5–6
- 19 Exodus 9:28; 1 John 5:16; 1 Samuel 12:23; Exodus 10:17; 1 Samuel 7:5
- 20 Deuteronomy 11:16; Joshua 23:6; Psalm 101:3; Psalm 125:5; 1 Peter 3:16
- 21 Habakkuk 2:18; Jeremiah 16:19; Jeremiah 10:15; Deuteronomy 11:16; Jeremiah 14:22
- 22 Deuteronomy 14:2; Psalm 106:8; Philippians 1:6; 1 Kings 6:13; Jeremiah 14:21
- 23 Colossians 1:9; Romans 1:9; 2 Timothy 1:3; 1 Thessalonians 3:10; 1 Kings 8:36
- 24 Deuteronomy 10:21; Proverbs 1:7; Isaiah 5:12; Hebrews 12:29; Psalm 126:2–3
- 25 Joshua 24:20; Hosea 10:3; Deuteronomy 28:36; 1 Samuel 31:1–5; Isaiah 3:11
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
or if I have received from the hand of any a bribe or [so much as] a shoe, speak out against me, and I will restore it to you." And when the people had said to him, "Thou hast not tyrannized, neither hast thou oppressed us neither hast thou taken ought of any man's hand," he called the Lord to …