1 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi. 2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes: Ecce David in deserto est Engaddi. 3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt. 4 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. 5 Et dixerunt servi David ad eum: Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te: Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter. 6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. 7 Dixitque ad viros suos: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum: quia christus Domini est. 8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul: porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere. 9 Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, 10 dixitque ad Saul: Quare audis verba hominum loquentium: David quærit malum adversum te? 11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. 12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea: quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te: animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te: tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. 13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te. 14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te. 15 Quem persequeris, rex Israël? quem persequeris? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. 16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te: et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua. 17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit: 18 dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. 19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. 21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël: 22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. 23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
1 Samuel 24 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 23:28–29; Proverbs 29:12; Hosea 7:3; 1 Samuel 23:19; Ezekiel 22:9
- 2 1 Samuel 26:2; Psalm 141:6; Psalm 104:18; 1 Samuel 13:2; Psalm 38:12
- 3 Judges 3:24; Psalm 142:1–7; Psalm 57:1–11; Psalm 141:6
- 4 1 Samuel 26:8–11; 1 Samuel 26:23; 1 Samuel 24:10; 1 Samuel 25:28–30; 1 Samuel 24:18
- 5 2 Samuel 24:10; 2 Samuel 12:9; 1 John 3:20–21; 2 Kings 22:19
- 6 2 Samuel 1:14; Romans 12:14–13:2; Job 31:29–30; 1 Samuel 26:9–11; 1 Thessalonians 5:15
- 7 Psalm 7:4; Matthew 5:44; Romans 12:17–21; 1 Samuel 25:33
- 8 1 Samuel 25:23–24; 1 Samuel 26:17; Romans 13:7; 1 Samuel 20:41; Genesis 17:3
- 9 Ecclesiastes 7:21–22; Proverbs 29:12; Psalm 101:5; 1 Samuel 26:19; Proverbs 18:8
- 10 1 Samuel 24:4; Psalm 105:15; 1 Samuel 26:8–9
- 11 1 Samuel 26:20; 1 Samuel 23:23; 1 Samuel 23:14; 1 Samuel 26:18; 2 Kings 5:13
- 12 Psalm 43:1; Judges 11:27; Psalm 35:1; Genesis 16:5; Romans 12:19
- 13 Matthew 7:20; Matthew 7:16–18; Matthew 12:33–34; Matthew 15:19
- 14 1 Samuel 26:20; 2 Samuel 9:8; 1 Samuel 17:43; 2 Samuel 16:9; 2 Samuel 3:8
- 15 Psalm 43:1; Psalm 35:1; Psalm 119:154; 1 Samuel 24:12; Micah 7:9
- 16 1 Samuel 26:17; Acts 6:10; Luke 21:15; Proverbs 15:1; Genesis 33:4
- 17 Matthew 5:44; 1 Samuel 26:21; Genesis 38:26; Romans 12:20–21; Matthew 27:4
- 18 1 Samuel 26:23; 1 Samuel 23:12; 1 Samuel 23:7; 1 Samuel 26:8; 1 Samuel 24:10
- 19 Proverbs 25:21–22; 1 Samuel 26:25; Psalm 18:20; Judges 17:2; 1 Samuel 23:21
- 20 1 Samuel 23:17; Matthew 2:3–6; 2 Samuel 3:17–18; 1 Samuel 13:14; Matthew 2:16
- 21 Genesis 21:23; 2 Samuel 21:6–8; 1 Samuel 20:14–17; Genesis 31:53; Hebrews 6:16
- 22 1 Samuel 23:29; Matthew 10:16–17; John 2:24; Proverbs 26:24–25
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
For thus it is written: "And David's heart smote him because he had taken away the skirt of his cloak." But to the men with him, who advised him to destroy Saul thus delivered up into his hands, he saith, "The Lord forbid that I should do this thing to my lord, the Lord's christ, to lay my hand upon …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
… shown: but Saul not even after their betrayal could seize David; but rather in a certain cave in that very country, when into his hands Saul had been given to slay, David spared him, and that which he had in his power he did not. But the other was seeking to do that which he had not in his power.
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 8 (1888)