1 Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut præpararentur ad bellum contra Israël: dixitque Achis ad David: Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui. 2 Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. 3 Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. 4 Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë. 5 Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. 6 Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. 7 Dixitque Saul servis suis: Quærite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier pythonem habens in Endor. 8 Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo: veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi: Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. 9 Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar? 10 Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem. 11 Dixitque ei mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem mihi suscita. 12 Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul. 13 Dixitque ei rex: Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. 14 Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. 15 Dixit autem Samuel ad Saul: Quare inquietasti me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. 16 Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum? 17 Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David: 18 quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. 19 Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim. 20 Statimque Saul cecidit porrectus in terram: extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa. 21 Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. 22 Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere. 23 Qui renuit, et ait: Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum. 24 Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, 25 et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
1 Samuel 28 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 29:1–3; 1 Samuel 17:1; 1 Samuel 7:7; 1 Samuel 27:12; 1 Samuel 13:5
- 2 Romans 12:9; 1 Samuel 27:10; 2 Samuel 16:16–19
- 3 Leviticus 19:31; Leviticus 20:27; 1 Samuel 25:1; Exodus 22:18; Deuteronomy 18:10–11
- 4 Joshua 19:18; 1 Samuel 31:1; 2 Kings 4:8; 2 Samuel 1:6; 2 Samuel 1:21
- 5 Isaiah 7:2; Job 18:11; Isaiah 57:20–21; Psalm 73:19; Psalm 48:5–6
- 6 Numbers 12:6; 1 Samuel 14:37; Lamentations 2:9; Numbers 27:21; Ezekiel 20:1–3
- 7 Acts 16:16; Joshua 17:11; 1 Chronicles 10:13; Psalm 83:10; Habakkuk 2:3
- 8 1 Chronicles 10:13; Isaiah 8:19; 1 Kings 22:30; 2 Chronicles 18:29; 2 Chronicles 35:22
- 9 1 Samuel 28:3; 2 Kings 5:7; 2 Samuel 18:13
- 10 2 Samuel 14:11; 1 Samuel 19:6; Mark 6:23; Genesis 3:5; Exodus 20:7
- 12 1 Samuel 28:3; 1 Kings 14:5
- 13 Exodus 22:28; Psalm 82:6–7; Exodus 4:16; John 10:34–35
- 14 1 Samuel 15:27; 1 Samuel 24:8; 2 Kings 2:13–14; 2 Kings 2:8
- 15 Luke 16:23–26; 1 Samuel 28:6; 1 Samuel 18:12; Hosea 9:12; Proverbs 14:14
- 16 2 Kings 6:27; Revelation 18:20; Psalm 68:1–3; Revelation 18:24–19:6; Lamentations 2:5
- 17 1 Samuel 15:27–29; 1 Samuel 24:20; 1 Samuel 16:13; 1 Samuel 13:13–14; Proverbs 16:4
- 18 1 Kings 20:42; 1 Samuel 15:9; Jeremiah 48:10; 1 Chronicles 10:13; 1 Samuel 13:9
- 19 Acts 5:9–10; Exodus 9:18; Jeremiah 28:16–17; 1 Kings 22:28; 1 Samuel 12:25
- 20 Job 15:20–24; Psalm 50:21–22; Job 26:2; 1 Samuel 28:5; 1 Samuel 25:37
- 21 Judges 12:3; 1 Samuel 19:5; Job 13:14
- 23 1 Kings 21:4; Proverbs 25:20; 2 Corinthians 5:14; 2 Kings 5:13; 2 Kings 4:8
- 24 Luke 15:23; Genesis 18:7–8
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences
What the Fathers said
Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).
How these were chosen
“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).
And that miserable man, for instance, until David departed, burst not forth into that piteous cry, bewail ing himself and saying, "I am sore distressed, and the Philistines make war against me, and the Lord is departed from me." Until he was separated from David, he fell not in war, but was both in safety and in glory; for indeed …
Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)