Skip to the text

1 Samuel · Clementine Vulgate

1 Samuel 3 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. 2 Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: 3 lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. 4 Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait: Ecce ego. 5 Et cucurrit ad Heli, et dixit: Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit. 6 Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: revertere et dormi. 7 Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini. 8 Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, 9 et ait: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum: et ait ad Samuelem: Vade, et dormi: et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. 10 Et venit Dominus, et stetit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Samuel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. 11 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambæ aures ejus. 12 In die illa suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus: incipiam, et complebo. 13 Prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos. 14 Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum. 15 Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. 16 Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit: Samuel fili mi? Qui respondens ait: Præsto sum. 17 Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. 18 Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit: Dominus est: quod bonum est in oculis suis faciat. 19 Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. 20 Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. 21 Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Samuel

    Prophet, judge and kingmaker

    Born to Hannah in answer to prayer and dedicated to the LORD at Shiloh, he was confirmed as a prophet, judged Israel all his life, anointed Saul and then David, and was buried at…

    Cited in the guide: 1 Samuel 1:20; 1 Samuel 3:20; 1 Samuel 7:15

Cross references (19)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Amos 8:11–12; Psalm 74:9; 1 Samuel 3:21; 1 Samuel 2:11; 1 Samuel 2:18
  2. 2 1 Samuel 4:15; Genesis 27:1; Genesis 48:10; Psalm 90:10; Genesis 48:19
  3. 3 Psalm 27:4; Leviticus 24:2–4; Exodus 27:20–21; Psalm 5:7; Psalm 29:9
  4. 4 Isaiah 6:8; Genesis 22:1; 1 Corinthians 12:6–11; Psalm 99:6; Exodus 3:4
  5. 6 Genesis 43:29; 1 Samuel 4:16; Matthew 9:2; 2 Samuel 18:22
  6. 7 Acts 19:2; Jeremiah 9:24
  7. 8 Job 33:14–15; 1 Corinthians 13:11–12
  8. 9 Isaiah 6:8; Exodus 20:19; Psalm 85:8; Acts 9:6; Daniel 10:19
  9. 10 1 Samuel 3:8
  10. 11 Habakkuk 1:5; 2 Kings 21:12; Acts 13:41; Jeremiah 19:3; Luke 21:26
  11. 12 1 Samuel 2:27–36; Luke 21:33; Joshua 23:15; Numbers 23:19; Zechariah 1:6
  12. 13 Proverbs 19:18; 1 Samuel 2:12; 1 Samuel 2:17; Matthew 10:37; Proverbs 23:13–14
  13. 14 Isaiah 22:14; Jeremiah 7:16; 1 Samuel 2:25; Numbers 15:30–31; Jeremiah 15:1
  14. 15 Jeremiah 1:6–8; 1 Samuel 1:9; 1 Corinthians 16:10–11; Malachi 1:10
  15. 17 Ruth 1:17; 2 Samuel 3:35; Micah 2:7; 1 Samuel 20:13; Daniel 4:19
  16. 18 Job 2:10; Isaiah 39:8; 1 Peter 5:6; Judges 10:15; Lamentations 3:39
  17. 19 Genesis 39:2; 1 Samuel 9:6; 1 Kings 8:56; Luke 2:52; 2 Timothy 4:22
  18. 20 Judges 20:1; 2 Samuel 3:10; 1 Timothy 1:12; 2 Samuel 17:11
  19. 21 1 Samuel 3:1; Genesis 12:7; 1 Samuel 3:4; Genesis 15:1; Numbers 12:6

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences