1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. 2 Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. 3 Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. 4 Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. 5 Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. 6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. 7 Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. 8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. 9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. 10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: 11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: 12 propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. 13 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. 14 Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: 15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto usque ad hanc diem. 16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. 17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. 19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. 21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas: 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24 Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. 25 Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? 26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.
2 Kings 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Amon
A short-lived wicked king, assassinated by his own officials.
Cited in the guide: 2 Kings 21:19-26; 2 Chron. 33:21-25; Matt. 1:10
Haruz
Named as the father of Meshullemeth, the mother of King Amon.
Cited in the guide: 2 Kings 21:19
Hephzibah
Named as the mother of King Manasseh of Judah.
Cited in the guide: 2 Kings 21:1
Manasseh
Judah's longest-reigning and most wicked king — who finally repented in exile.
Cited in the guide: 2 Kings 21:1-18; 2 Chron. 33:1-20; Matt. 1:10
Meshullemeth
Daughter of Haruz from Jotbah and mother of King Amon of Judah.
Cited in the guide: 2 Kings 21:19
Cross references (25)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Isaiah 62:4; 1 Chronicles 3:13; Matthew 1:10; 2 Kings 20:21; 2 Chronicles 32:33–33:9
- 2 2 Kings 22:17; Deuteronomy 12:31; Leviticus 18:25–29; 2 Kings 21:7; Ezekiel 16:51
- 3 2 Kings 18:4; 2 Kings 17:16; Deuteronomy 17:3; 1 Kings 16:31–33; Deuteronomy 4:19
- 4 1 Kings 8:29; 2 Samuel 7:13; Jeremiah 32:34; Deuteronomy 12:5; 1 Kings 9:3
- 5 1 Kings 7:12; 2 Kings 23:4; 2 Kings 23:12; 1 Kings 6:36; 2 Kings 23:6
- 6 2 Kings 17:17; Leviticus 19:31; Leviticus 18:21; 2 Kings 16:3; Leviticus 19:26
- 7 2 Chronicles 7:16; 1 Kings 9:3; 2 Samuel 7:13; 2 Chronicles 7:12; 1 Kings 8:29
- 8 2 Samuel 7:10; Jeremiah 7:3–7; 1 Chronicles 17:9; Jeremiah 17:20–27; Deuteronomy 28:1–14
- 9 Proverbs 29:12; Daniel 9:6; Luke 13:34; Hosea 5:11; John 15:22
- 10 2 Chronicles 36:15; Nehemiah 9:30; Nehemiah 9:26; Matthew 23:34–37; 2 Chronicles 33:10
- 11 1 Kings 21:26; 2 Kings 24:3–4; 2 Kings 21:9; Jeremiah 15:4; 1 Kings 15:30
- 12 Jeremiah 19:3; 1 Samuel 3:11; Daniel 9:12; Micah 3:12; Amos 3:2
- 13 Amos 7:7–8; Lamentations 2:8; Isaiah 34:11; Isaiah 10:22; Ezekiel 23:31–34
- 14 Jeremiah 23:33; 2 Kings 19:4; Psalm 89:38–45; Judges 2:14–15; Leviticus 26:17
- 15 Deuteronomy 9:21; Ezekiel 20:13; Daniel 9:5–11; Deuteronomy 31:29; Ezekiel 20:21
- 16 2 Chronicles 33:9; 2 Kings 21:11; Numbers 35:33; Exodus 32:21; Hebrews 11:37
- 17 2 Kings 20:20–21; 2 Chronicles 33:1–20
- 18 2 Chronicles 33:20; 2 Kings 21:26; 2 Chronicles 24:16; 2 Chronicles 32:33; 2 Chronicles 24:25
- 19 2 Chronicles 33:21–23; 2 Kings 15:23; 1 Kings 22:51; 1 Kings 16:8; 1 Chronicles 3:14
- 20 Matthew 23:32; 2 Kings 21:2–7; 2 Chronicles 33:22–23; Acts 7:51; 2 Kings 21:11
- 22 1 Kings 11:33; 2 Kings 22:17; 1 Chronicles 28:9; Deuteronomy 32:15; Jeremiah 2:13
- 23 2 Kings 12:20; 2 Chronicles 33:24–25; 2 Kings 14:19; 1 Kings 16:9; 2 Kings 15:30
- 24 2 Kings 14:5; 1 Kings 12:1; 2 Kings 11:17; 2 Chronicles 33:25; 1 Kings 12:20
- 25 2 Kings 21:17; 2 Kings 20:20
- 26 2 Kings 21:18; Matthew 1:10; 1 Kings 13:5
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences