Skip to the text

Deuteronomy · Clementine Vulgate

Deuteronomy 1 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Hæc sunt verba quæ locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum: 2 undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne. 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus, ut diceret eis, 4 postquam percussit Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai, 5 trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: 6 Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens: Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis: 7 revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten. 8 En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. 9 Dixique vobis illo in tempore: 10 Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi. 11 (Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) 12 Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia. 13 Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Tunc respondistis mihi: Bona res est, quam vis facere. 15 Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula. 16 Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus. 17 Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18 Præcepique omnia quæ facere deberetis. 19 Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, quem Dominus Deus noster daturus est nobis: 21 vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. 22 Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis. 24 Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra, 25 sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. 26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, 27 murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis: Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Ægypti, ut traderet nos in manu Amorrhæi, atque deleret. 28 Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. 29 Et dixi vobis: Nolite metuere, nec timeatis eos: 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus. 31 Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33 qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. 34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait: 35 Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris, 36 præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. 37 Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit: Nec tu ingredieris illuc: 38 sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli. 39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40 Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri. 41 Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42 ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. 43 Locutus sum, et non audistis: sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem. 44 Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma. 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestræ voluit acquiescere. 46 Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Places

  • Kadesh Barnea

    Today: Wilderness south of Canaan

    Usually placed near Tell el-Qudeirat (location debated; approximate). It was Israel's wilderness base — the spies departed from here, and Moses struck the rock nearby.

    Cited in the guide: Numbers 13:26; Numbers 20:1; Deuteronomy 1:46

Cross references (43)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Samuel 25:1; Joshua 22:7; Joshua 9:1; Numbers 13:3; Numbers 35:14
  2. 2 Numbers 32:8; Numbers 13:26; Deuteronomy 9:23; Deuteronomy 2:8; Deuteronomy 2:4
  3. 3 Numbers 33:38; Deuteronomy 4:1–2; Numbers 20:1
  4. 4 Numbers 21:21–35; Joshua 12:2–6; Deuteronomy 2:26–3:11; Nehemiah 9:22; Joshua 13:10–12
  5. 5 Deuteronomy 4:8; Deuteronomy 31:9; Deuteronomy 32:46; Deuteronomy 17:18–19
  6. 6 Exodus 3:1; Numbers 10:11–13; Exodus 19:1–2; Deuteronomy 5:2; Exodus 17:6
  7. 7 Deuteronomy 11:24; Joshua 10:40; Amos 2:9; 1 Chronicles 18:3; Joshua 24:15
  8. 8 Genesis 15:18; Genesis 12:7; Genesis 26:3–4; Genesis 13:14–15; Genesis 17:7–8
  9. 9 Exodus 18:18; Numbers 11:17; Numbers 11:11–14
  10. 10 Exodus 32:13; Deuteronomy 10:22; Genesis 22:17; Genesis 15:5; Deuteronomy 28:62
  11. 11 Psalm 115:14; Genesis 22:17; Numbers 6:27; Genesis 26:4; 2 Samuel 24:3
  12. 12 2 Corinthians 3:5; Numbers 11:11–15; 2 Corinthians 2:16; Psalm 89:19; Deuteronomy 1:9
  13. 13 Exodus 18:21; Acts 1:21–23; Numbers 11:16–17; Acts 6:2–6
  14. 15 Exodus 18:25–26; Deuteronomy 16:18; Ephesians 4:11; 1 Samuel 8:12; 1 Samuel 22:7
  15. 16 John 7:24; Deuteronomy 16:18–19; Leviticus 24:22; Exodus 23:2–3; Exodus 22:21
  16. 17 Deuteronomy 16:19; James 2:9; Exodus 18:26; Leviticus 19:15; 2 Chronicles 19:6
  17. 18 Acts 20:27; Matthew 28:20; Deuteronomy 4:5; Acts 20:20; Deuteronomy 12:28
  18. 19 Deuteronomy 1:2; Deuteronomy 8:15; Jeremiah 2:6; Deuteronomy 32:10; Numbers 13:26
  19. 20 Deuteronomy 1:7–8
  20. 21 Joshua 1:9; Hebrews 13:6; Psalm 46:1; Numbers 14:8–9; Numbers 13:30
  21. 22 Numbers 13:1–20
  22. 23 Numbers 13:3–33
  23. 24 Numbers 13:21–27; Joshua 2:1–2
  24. 26 Numbers 14:1–4; Psalm 106:24–25; Acts 7:51; Isaiah 63:10
  25. 27 Deuteronomy 9:28; Psalm 106:25; Numbers 14:3; Exodus 16:8; Matthew 25:24
  26. 28 Deuteronomy 9:1–2; Numbers 13:28–33; Joshua 11:22; Judges 1:20; Joshua 15:14
  27. 30 Exodus 14:14; Nehemiah 4:20; Romans 8:37; Romans 8:31; Joshua 10:42
  28. 31 Isaiah 46:3–4; Acts 13:18; Isaiah 63:9; Deuteronomy 32:10–12; Hosea 11:3–4
  29. 32 Psalm 106:24; Jude 5; Hebrews 3:18–19; Hebrews 3:12; Psalm 78:22
  30. 33 Numbers 10:33; Psalm 78:14; Ezekiel 20:6; Numbers 9:15–22; Nehemiah 9:12
  31. 34 Numbers 14:22–30; Hebrews 3:8–11; Deuteronomy 2:14–15; Ezekiel 20:15; Numbers 32:8–13
  32. 35 Psalm 95:11
  33. 36 Numbers 14:24; Joshua 14:6–14; Numbers 32:12; Numbers 26:65; Numbers 13:30
  34. 37 Deuteronomy 4:21; Numbers 20:12; Deuteronomy 34:4; Psalm 106:32–33; Numbers 27:13–14
  35. 38 Deuteronomy 3:28; Numbers 14:30; Deuteronomy 31:7–8; Deuteronomy 31:23; 1 Samuel 16:22
  36. 39 Isaiah 7:15–16; Numbers 14:3; Romans 9:11; Numbers 14:31; Jonah 4:11
  37. 40 Numbers 14:25
  38. 41 Numbers 14:39–45; Proverbs 19:3; Numbers 22:34
  39. 42 Joshua 7:8–13; Numbers 14:41–43; Leviticus 26:17; Isaiah 59:1–2; 1 Samuel 4:2
  40. 43 Numbers 14:44; Romans 8:7–8; Isaiah 63:10; Acts 7:51
  41. 44 Psalm 118:12; Numbers 14:45; Numbers 21:3; Isaiah 7:18; Deuteronomy 32:30
  42. 45 Hebrews 12:17; Psalm 78:34
  43. 46 Numbers 20:1; Numbers 20:22; Judges 11:16–17; Numbers 14:34; Numbers 14:25

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences