Skip to the text

Exodus · Clementine Vulgate

Exodus 28 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum. 6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: 10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: 12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. 13 Facies et uncinos ex auro, 14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. 15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16 Quadrangulum erit et duplex: mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus: 18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis: 19 in tertio ligurius, achates, et amethystus: 20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Israël: duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, 23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate: 24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. 30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. 31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, 34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, 38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus. 39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem: 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora: 43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Cited in the guide: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Cited in the guide: Exodus 2–Deuteronomy 34

Cross references (37)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Numbers 18:7; Hebrews 5:1–5; Numbers 16:9–11; Numbers 17:2–9; Numbers 26:61
  2. 2 Leviticus 8:30; Exodus 31:10; Revelation 19:8; Job 40:10; Hebrews 7:26
  3. 3 Ephesians 1:17; 1 Corinthians 12:7–11; James 1:17; Isaiah 11:2; Exodus 31:3–6
  4. 4 Revelation 9:17; Ephesians 6:14; 1 Thessalonians 5:8; Exodus 28:39–40; Isaiah 59:17
  5. 5 Exodus 25:3–4; Exodus 39:2–3
  6. 6 Exodus 39:2–7; Exodus 26:1
  7. 7 Exodus 39:4
  8. 8 Leviticus 8:7; Exodus 28:27–28; Exodus 29:5; Revelation 1:13; Exodus 39:20–21
  9. 9 Ezekiel 28:13; Job 28:16; 2 Chronicles 2:7; Isaiah 49:16; Exodus 39:6
  10. 10 Exodus 1:1–4; Genesis 43:33
  11. 11 Exodus 28:21; Ephesians 1:13; Zechariah 3:9; Jeremiah 22:24; Exodus 39:6
  12. 12 Exodus 28:29; Joshua 4:7; Exodus 39:6–7; Isaiah 9:6; Numbers 16:40
  13. 14 1 Kings 7:17; 2 Kings 25:17; Exodus 39:17–18; Exodus 39:15; 2 Chronicles 4:12–13
  14. 15 Exodus 39:8–21; Exodus 28:30; Leviticus 8:8; Exodus 28:4; Exodus 28:6
  15. 17 Ezekiel 28:13; Exodus 39:10–21; Revelation 21:19–21; Proverbs 8:11; Proverbs 31:10
  16. 18 Jeremiah 17:1; Job 28:6; Exodus 39:11; Song of Songs 5:14; Ezekiel 28:13
  17. 19 Exodus 39:12; Isaiah 54:12
  18. 20 Ezekiel 1:16; Revelation 21:18–20; Revelation 4:3; Revelation 21:11; Ezekiel 10:9
  19. 21 Revelation 7:4–8; Revelation 21:12; 1 Kings 18:31; James 1:1; Luke 22:30
  20. 23 Exodus 25:11–15
  21. 25 Exodus 28:14; Exodus 39:15; Exodus 39:4
  22. 28 Numbers 15:38; Exodus 28:31; Exodus 28:37; Exodus 39:30–31
  23. 29 Exodus 28:12; Exodus 28:30; Jeremiah 30:21; Isaiah 49:15–16; Romans 10:1
  24. 30 Ezra 2:63; Nehemiah 7:65; Numbers 27:21; Deuteronomy 33:8; Leviticus 8:8
  25. 31 Exodus 28:4; Exodus 39:22–26; Exodus 28:28; Leviticus 8:7
  26. 32 John 19:23–24; Exodus 39:28; Job 41:26; Nehemiah 4:16; 2 Chronicles 26:14
  27. 33 Exodus 39:24–26; 2 Kings 25:17; 1 Kings 7:18; Zechariah 14:20
  28. 34 Song of Songs 8:2; Psalm 89:15; Colossians 1:5–6; Song of Songs 4:13; Song of Songs 6:11
  29. 35 Hebrews 9:12; Leviticus 16:2
  30. 36 Leviticus 8:9; Zechariah 14:20; Exodus 39:30; Exodus 28:9; Exodus 28:11
  31. 37 Exodus 28:31; Exodus 28:28; Numbers 15:38; Exodus 28:4; Zechariah 3:5
  32. 38 1 Peter 2:24; Numbers 18:1; Leviticus 10:17; John 1:29; Hebrews 9:28
  33. 39 Psalm 45:14
  34. 40 Exodus 39:41; Exodus 28:4; Exodus 29:9; Ezekiel 44:17–18; Exodus 28:2
  35. 41 Exodus 29:7; Exodus 40:15; Leviticus 10:7; Leviticus 8:1–36; Exodus 29:9
  36. 42 Ezekiel 44:18; Leviticus 16:4; Leviticus 6:10; Revelation 3:18; Exodus 39:28
  37. 43 Exodus 27:21; Exodus 20:26; Leviticus 5:17; Leviticus 22:9; Numbers 18:22

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 28:17 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book I, Chapters XVIII–XIX)

    Moreover, they maintain that the long robe of the priest falling over his feet, as being adorned with four rows of precious stones, indicates the Tetrad; and if there are any other things in the Scriptures which can possibly be dragged into the number four, they declare that these had their being with a view to the Tetrad.

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 28:1 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapters XXIII–XXIV)

    The altar of burnt-offering also was five cubits in breadth. Five priests were chosen in the wilderness,--namely, Aaron, Nadab, Abiud, Eleazar, Ithamar.

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Quotes verse 28:5 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book II, Chapters XXIII–XXIV)

    The ephod and the breastplate, and other sacerdotal vestments, were formed out of five materials; for they combined in themselves gold, and blue, and purple, and scarlet, and fine linen.

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)