1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 [Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? 3 numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas? 4 Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? 5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? 6 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem. 7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egredientur, et ignis consumet eos: et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos, 8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
Ezekiel 15 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (7)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Hosea 10:1; Isaiah 5:1–7; Psalm 80:8–16; Luke 20:9–16; Song of Songs 6:11
- 3 Luke 14:34–35; Mark 9:50; Jeremiah 24:8; Matthew 5:13
- 4 John 15:6; Psalm 80:16; Isaiah 27:11; Matthew 3:12; Isaiah 1:31
- 5 Jeremiah 3:16
- 6 Isaiah 5:1–6; Ezekiel 17:3–10; Jeremiah 21:7; Ezekiel 15:2; Isaiah 5:24–25
- 7 Ezekiel 14:8; Isaiah 24:18; Amos 9:1–4; Psalm 34:16; 1 Kings 19:17
- 8 Ezekiel 6:14; Ezekiel 14:13–21; Isaiah 6:11; Jeremiah 25:10–11; Zephaniah 1:18
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences