1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. 2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël. 3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. 4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit. 5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. 6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis. 7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. 8 Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia. 9 Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt. 10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis. 11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. 12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. 13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël. 14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. 15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
1 Samuel 11 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Nahash
King of the Ammonites who besieged Jabesh-gilead and demanded the right eye of every man there until Saul defeated him; his later kindness to David is recalled when David consoles…
Citado en la guía: 1 Samuel 11:1; 1 Samuel 11:2; 1 Samuel 12:12
Referencias cruzadas (14)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 12:12; Ezequiel 17:13; 1 Reyes 20:34; Jueces 21:8; Génesis 26:28
- 2 1 Samuel 17:26; Génesis 34:14; Números 16:14; Éxodo 3:6; 2 Reyes 18:31
- 4 1 Samuel 10:26; Jueces 2:4; Jueces 21:2; 1 Samuel 30:4; 1 Samuel 15:34
- 5 1 Reyes 19:19; 1 Samuel 9:1; Génesis 21:17; Isaías 22:1; Jueces 18:23
- 6 1 Samuel 10:10; Jueces 6:34; Jueces 3:10; 1 Samuel 16:13; Jueces 13:25
- 7 Jueces 19:29; Jueces 20:1; 2 Crónicas 17:10; Jueces 21:5–11; Génesis 35:5
- 8 Jueces 1:4–5; 2 Samuel 24:9; 2 Crónicas 17:12–19; 1 Samuel 13:15; 1 Samuel 15:4
- 9 Salmo 18:17
- 10 1 Samuel 11:2–3
- 11 Jueces 7:16; Génesis 22:14; Santiago 2:13; Éxodo 14:24; Jueces 1:7
- 12 1 Samuel 10:27; Lucas 19:27; Salmo 21:8
- 13 2 Samuel 19:22; Éxodo 14:13; 1 Samuel 19:5; 1 Samuel 14:45; Éxodo 14:30
- 14 1 Samuel 10:8; 1 Samuel 7:16; 1 Crónicas 12:38–39; 1 Samuel 10:24–25; 1 Samuel 5:3
- 15 1 Samuel 10:8; 1 Samuel 10:17; 1 Crónicas 29:21–24; 1 Samuel 12:13–15; Oseas 13:10–11
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias