1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc. 2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. 3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus. 4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio. 5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in præsidio: proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret. 6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum, 7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite nunc, filii Jemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones? 8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie. 9 Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul: Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem. 10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi. 11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. 12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui respondit: Præsto sum, domine. 13 Dixitque ad eum Saul: Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? 14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? 15 num hodie cœpi pro eo consulere Deum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande. 16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui. 17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. 18 Et ait rex ad Doëg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo. 19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii. 20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, 21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini. 22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. 23 Mane mecum: ne timeas: si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.
1 Samuel 22 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abiathar
The one son of Ahimelech to escape Saul's massacre of the priests at Nob, who fled to David with the ephod and later served as priest alongside Zadok. Solomon later banished him…
Citado en la guía: 1 Samuel 22:20; 1 Samuel 23:6; 1 Samuel 30:7
Ahimelech
The priest at Nob who gave David the consecrated bread and Goliath's sword, and whom Saul had put to death with his father's household at Doeg's hands.
Citado en la guía: 1 Samuel 21:1; 1 Samuel 22:9; 1 Samuel 22:11
Ahitub
Called the brother of Ichabod and the son of Phinehas, son of Eli, and named as the father of the priest Ahijah; 1 Samuel 22:9 names an Ahitub as father of the priest Ahimelech.
Citado en la guía: 1 Samuel 14:3; 1 Samuel 22:9; 1 Samuel 22:11
David
The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.
Citado en la guía: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6
Doeg
Saul's chief shepherd, an Edomite who saw David at Nob, reported it to Saul, and at Saul's command killed eighty-five priests and put the town of Nob to the sword.
Citado en la guía: 1 Samuel 21:7; 1 Samuel 22:9; 1 Samuel 22:18
Gad
A prophet who told David to leave the stronghold for Judah, and later brought the LORD's three options after the census and told David to build an altar on Araunah's threshing…
Citado en la guía: 1 Samuel 22:5; 2 Samuel 24:11; 2 Samuel 24:13
Referencias cruzadas (22)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Salmo 57:1–11; 1 Crónicas 11:15; Salmo 142:1–7; Salmo 34:1; Josué 12:15
- 2 Mateo 11:28; Salmo 72:12–14; 1 Samuel 25:13; 1 Samuel 30:22–24; 1 Samuel 1:10
- 3 1 Samuel 14:47; Génesis 47:11; 1 Samuel 3:18; Rut 4:10; Éxodo 20:12
- 4 Salmo 11:1; 2 Crónicas 29:25; 2 Samuel 23:13–14; Isaías 8:12–14; Nehemías 6:11
- 5 1 Crónicas 21:9; 1 Crónicas 29:29; 2 Crónicas 29:25; 2 Samuel 24:11
- 6 Jueces 4:5; Génesis 21:33; 1 Samuel 19:9; 1 Samuel 18:10; 1 Samuel 20:33
- 7 1 Reyes 12:16; 1 Samuel 8:14–15; 1 Samuel 20:27; 1 Samuel 20:30; 1 Samuel 8:11–12
- 8 1 Samuel 18:3; 1 Samuel 23:21; 1 Samuel 23:16–18; 1 Samuel 20:8; 1 Samuel 20:30–34
- 9 Salmo 52:1–9; 1 Samuel 21:1–15; Mateo 26:59–61; Proverbios 19:5; Ezequiel 22:9
- 10 Números 27:21; 1 Samuel 30:8; 1 Samuel 23:2; 1 Samuel 23:4; 1 Samuel 10:22
- 11 Romanos 3:15
- 12 Isaías 65:1; 1 Samuel 22:7; 2 Samuel 9:6; 1 Samuel 22:13
- 13 1 Samuel 22:8; Lucas 23:2–5; Salmo 119:69; Amós 7:10
- 14 1 Samuel 19:4–5; 1 Samuel 20:32; 2 Samuel 22:23–25; 1 Samuel 24:11; 1 Samuel 26:23
- 15 1 Pedro 3:16–17; 1 Samuel 25:36; Génesis 20:5–6; 2 Corintios 1:12; 2 Samuel 15:11
- 16 Proverbios 28:15; Hechos 12:19; 1 Samuel 20:31; 1 Reyes 19:2; 1 Samuel 14:44
- 17 Éxodo 1:17; 1 Samuel 14:45; 2 Reyes 1:13–14; 2 Samuel 15:1; 2 Reyes 10:25
- 18 Hechos 26:10–11; 2 Crónicas 24:21; Sofonías 3:3; 1 Samuel 2:18; 1 Samuel 3:12–14
- 19 1 Samuel 15:3; Santiago 2:13; 1 Samuel 15:9; Josué 6:21; Josué 6:17
- 20 1 Samuel 23:6; 1 Samuel 30:7; 1 Samuel 23:9; 1 Reyes 2:26–27; 1 Samuel 2:33
- 22 1 Samuel 21:1–9; Salmo 44:22
- 23 Juan 10:28–30; 1 Reyes 2:26; Hebreos 12:1–3; Juan 18:9; Juan 15:20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias