1 Et ingressus perambulabat Jericho. 2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere. 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. 10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat. 11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14 Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15 Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16 Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. 17 Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18 Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19 Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates. 20 Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario: 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22 Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24 Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me. 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: 44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Lucas 19 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Zacchaeus
A wealthy chief tax collector who climbed a tree to see Jesus, welcomed Him into his house, and promised to give half his possessions to the poor and repay fourfold.
Citado en la guía: Luke 19:2; Luke 19:5; Luke 19:8
Lugares
Jericho
Jericho guarded the eastern entrance to Canaan. The Old Testament city (Tell es-Sultan) fell to Joshua; Herodian Jericho nearby is where Jesus healed Bartimaeus and called Zacchaeus.
Citado en la guía: Joshua 6:20; Luke 19:1-10; Luke 10:30
Jerusalem
Set high in the Judean hills (~2,500 ft), Jerusalem was David's royal city, the site of the First and Second Temples, and the stage for Jesus' passion and the church's birth at Pentecost.
Citado en la guía: 2 Samuel 5:6-9; Luke 19:41; Acts 1:8
Referencias cruzadas (47)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Josué 6:1–27; Lucas 18:35; 1 Reyes 16:34; 2 Reyes 2:18–22; Josué 2:1
- 2 Lucas 18:24–27
- 3 Lucas 23:8; Lucas 9:7–9; Juan 12:21
- 4 Isaías 9:10; Lucas 5:19; 1 Crónicas 27:28; Amós 7:14; 1 Reyes 10:27
- 5 Apocalipsis 3:20; Juan 14:23; Ezequiel 16:6; Hebreos 13:2; Efesios 3:17
- 6 Lucas 5:29; Hechos 16:34; Hechos 2:41; Hechos 16:15; Génesis 18:6–7
- 7 Lucas 15:2; Lucas 7:39; Lucas 7:34; Mateo 9:11; Lucas 18:9–14
- 8 2 Samuel 12:6; Números 5:7; Lucas 18:22–23; Proverbios 6:31; Levítico 6:1–6
- 9 Gálatas 3:7; Lucas 13:16; Romanos 4:16; Hechos 16:30–32; 1 Pedro 2:10
- 10 Ezequiel 34:16; Mateo 1:21; 1 Timoteo 1:13–16; Lucas 5:31–32; Lucas 15:4–7
- 11 Lucas 17:20; Hechos 1:6; 2 Tesalonicenses 2:1–3
- 12 Mateo 25:14–30; Hebreos 9:28; Marcos 12:1; 1 Pedro 3:22; Mateo 21:38
- 13 Mateo 25:14–15; Juan 12:26; 1 Corintios 12:7–11; 1 Pedro 4:9–11; Romanos 12:6–8
- 14 1 Samuel 8:7; Hechos 7:51–52; Hechos 3:14–15; Lucas 19:27; Juan 15:18
- 15 1 Corintios 4:1–5; Romanos 14:10–12; Mateo 25:19; Mateo 18:23–35; Lucas 12:48
- 16 1 Corintios 15:10; 2 Timoteo 4:7–8; Santiago 2:18–26; Colosenses 1:28–29
- 17 Lucas 16:10; Mateo 25:21; Apocalipsis 2:26–29; 1 Samuel 2:30; 1 Pedro 1:7
- 18 Marcos 4:20; Mateo 13:23; 2 Corintios 8:12
- 19 Isaías 3:10; 1 Corintios 15:58; 2 Juan 8; 1 Corintios 15:41–42; 2 Corintios 9:6
- 20 Proverbios 26:13–16; Lucas 19:13; Santiago 4:17; Mateo 25:24; Lucas 3:9
- 21 Mateo 25:24–25; 2 Samuel 6:9–11; 1 Samuel 6:19–21; Job 21:14–15; Éxodo 20:19–20
- 22 Mateo 12:37; 2 Samuel 1:16; Job 15:5–6; Mateo 22:12; Romanos 3:19
- 23 Deuteronomio 23:19–20; Éxodo 22:25–27; Romanos 2:4–5
- 24 Lucas 12:20; Lucas 16:2
- 25 2 Samuel 7:19; Lucas 16:2; Isaías 55:8–9
- 26 2 Juan 8; Mateo 13:12; Lucas 8:18; Mateo 21:43; Marcos 4:25
- 27 Salmo 21:8–9; Lucas 19:14; Lucas 21:22; Números 16:30–35; Mateo 22:7
- 28 Lucas 9:51; 1 Pedro 4:1; Hebreos 12:2; Salmo 40:6–8; Lucas 12:50
- 29 Mateo 21:17; Hechos 1:12; Mateo 21:1–11; Zacarías 14:4; Marcos 11:1–11
- 30 Lucas 22:8–13; Lucas 19:32; 1 Samuel 10:2–9; Juan 14:29
- 31 Salmo 24:1; Hechos 10:36; Salmo 50:10–12; Mateo 21:2–3; Marcos 11:3–6
- 32 Lucas 22:13
- 34 Zacarías 9:9; Juan 10:35; 2 Corintios 8:9; Juan 12:16
- 35 Juan 12:14; Marcos 11:7–8; Mateo 21:7; 2 Reyes 9:13; Gálatas 4:15–16
- 36 Mateo 21:8; 2 Reyes 9:13
- 37 Esdras 3:10–13; Juan 12:12–13; Mateo 21:1; 2 Crónicas 29:36; Lucas 18:43
- 38 Zacarías 9:9; Lucas 13:35; Salmo 118:22–26; Mateo 21:9; Marcos 11:9–10
- 39 Hechos 4:1–2; Hechos 4:16–18; Juan 12:19; Santiago 4:5; Mateo 23:13
- 40 Habacuc 2:11; Isaías 55:12; Mateo 3:9; Salmo 96:11; Salmo 98:7–9
- 41 Lucas 13:34–35; Jeremías 13:17; Salmo 119:136; Juan 11:35; Jeremías 17:16
- 42 Deuteronomio 32:29; 2 Corintios 6:1–2; Lucas 1:77–79; Hebreos 10:26–29; Isaías 48:18
- 43 Lucas 21:20–24; Isaías 29:1–4; Ezequiel 4:2; Ezequiel 26:8; Jeremías 6:3–6
- 44 Lucas 21:6; Lucas 13:34–35; Lucas 19:42; 1 Pedro 2:12; Mateo 23:37–38
- 45 Mateo 21:12–13; Marcos 11:15–17; Juan 2:13–17; Deuteronomio 14:25–26
- 46 Isaías 56:7; Jeremías 7:11; Salmo 93:5; Ezequiel 43:12; Mateo 23:13
- 47 Mateo 26:55; Marcos 11:18; Marcos 11:27–33; Lucas 21:37–38; Juan 10:39
- 48 Nehemías 8:3; Hechos 16:14; Lucas 20:19–20; Juan 7:46–49; Lucas 22:2–4
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… in the animal class;--the spiritual, again, when He said, "Let the dead bury their dead, but go thou and preach the kingdom of God," and when He said to Zaccheus the publican, "Make haste, and come down, for to-day I must abide in thine house" --for these they declared to have belonged to the spiritual class.
For not only to God the Father, but also to His Only-begotten, who came to seek what was lost, we had been known already even so far as to be chosen in Him before the foundation of the world.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
Why, these things, if we be silent "the stones will immediately cry out;" so plain are they, and manifest, and more lucid than the sunbeam itself.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
Guard them with reverence, lest per chance the enemy despoil any who have grown slack; or lest some heretic pervert any of the truths delivered to you. For faith is like putting money into the bank, even as we have now done; but from you God requires the accounts of the deposit.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)
Further, when, as He drew nigh to Jerusalem, He wept over it and said, "If thou hadst known, even thou, in this thy day, the things that belong unto thy peace, but they are hidden from thee," by this word "hidden" He showed the abstruse nature of Bythus.