1 Filius unius anni erat Saul cum regnare cœpisset: duobus autem annis regnavit super Israël. 2 Et elegit sibi Saul tria millia de Israël: et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel: mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. 3 Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quæ erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebræi. 4 Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. 5 Et Philisthiim congregati sunt ad præliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quæ est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6 Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. 7 Hebræi autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum. 8 Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. 9 Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum. 10 Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat: et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. 11 Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas, 12 dixi: Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. 13 Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum: 14 sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quæsivit Dominus sibi virum juxta cor suum: et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus. 15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. 16 Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin: porro Philisthiim consederant in Machmas. 17 Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual: 18 porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon: tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. 19 Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël: caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam. 20 Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. 21 Retusæ itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum. 22 Cumque venisset dies prælii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. 23 Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
1 Samuel 13 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (21)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Éxodo 12:5; Miqueas 6:6
- 2 1 Samuel 10:26; 1 Samuel 13:5; 1 Samuel 14:31; 1 Samuel 13:23; Isaías 10:28–29
- 3 1 Samuel 10:5; Jueces 3:27; Jueces 6:34; Zacarías 14:10; 2 Samuel 20:1
- 4 Génesis 34:30; Éxodo 5:21; 1 Samuel 11:14–15; 1 Samuel 10:8; Zacarías 11:8
- 5 1 Samuel 14:23; Josué 11:4; Josué 18:12; Oseas 5:8; Josué 7:2
- 6 Jueces 6:2; Hebreos 11:38; 1 Samuel 23:19; 1 Samuel 24:3; Jueces 10:9
- 7 Josué 13:24–31; Números 32:1–5; Deuteronomio 20:8; Deuteronomio 3:12; Levítico 26:36–37
- 8 1 Samuel 10:8
- 9 1 Reyes 3:4; Proverbios 21:27; Proverbios 21:3; Proverbios 15:8; 1 Samuel 15:21–22
- 10 1 Samuel 15:13; Salmo 129:8; Rut 2:4
- 11 1 Samuel 13:16; 1 Samuel 13:23; 1 Samuel 13:2; 1 Samuel 13:5; 2 Reyes 5:25
- 12 Salmo 66:3; 1 Reyes 12:26–27; Amós 8:5; 2 Corintios 9:7; 1 Samuel 21:7
- 13 1 Samuel 15:22; 2 Crónicas 16:9; 1 Samuel 15:28; 1 Samuel 15:11; Salmo 50:8–15
- 14 Hechos 13:22; 1 Samuel 15:28; Salmo 78:70; Salmo 89:19–37; 1 Samuel 16:1
- 15 1 Samuel 14:2; 1 Samuel 13:2; 1 Samuel 13:6–7
- 16 1 Samuel 13:3
- 17 Josué 18:23; 1 Samuel 14:15; Josué 19:3; 1 Samuel 11:11
- 18 Nehemías 11:34; Josué 18:13–14; Josué 16:3; 2 Crónicas 8:5; Oseas 11:8
- 19 2 Reyes 24:14; Jueces 5:8; Jeremías 24:1; Isaías 54:16
- 22 Jueces 5:8; 2 Corintios 4:7; 1 Samuel 17:50; 1 Corintios 1:27–29; Zacarías 4:6
- 23 Isaías 10:28; 1 Samuel 14:4–5; 1 Samuel 14:1; 1 Samuel 13:5; 1 Samuel 13:2–3
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… ever, yet now thy kingdom shall not continue for thee; and the Lord will seek Him a man after His own heart, and the Lord will command him to be prince over His people, because thou hast not kept that which the Lord commanded thee," is not to be taken as if God had settled that Saul himself should reign …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)