1 Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. 2 Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus: et non erat vir de filiis Israël melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. 3 Perierant autem asinæ Cis patris Saul: et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quære asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim 4 et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant: sed et per terram Jemini, et minime repererunt. 5 Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis. 6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus. 7 Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus: quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. 8 Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti: demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. 9 (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) 10 Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. 11 Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est videns? 12 Quæ respondentes, dixerunt illis: Hic est: ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. 13 Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat: quia ipse benedicit hostiæ, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. 14 Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16 Hac ipsa hora quæ nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjaminm, et unges eum ducem super populum meum Israël: et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum: venit enim clamor eorum ad me. 17 Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi: iste dominabitur populo meo. 18 Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portæ, et ait: Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis. 19 Et respondit Samuel Sauli, dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi. 20 Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui? 21 Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus est mihi sermonem istum? 22 Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati: erant enim quasi triginta viri. 23 Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et præcepi ut reponeres seorsum apud te. 24 Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit: pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. 25 Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario: stravitque Saul in solario, et dormivit. 26 Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. 27 Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
1 Samuel 9 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abiel
Named as the father of Kish, Saul's father, and of Ner, Abner's father.
Citado en la guía: 1 Samuel 9:1; 1 Samuel 14:51
Aphiah
The earliest name in the ancestry of Kish, who is called the son of Abiel, the son of Zeror, the son of Becorath, the son of Aphiah of Benjamin.
Citado en la guía: 1 Samuel 9:1
Becorath
Named in the ancestry of Kish as the son of Aphiah and the father of Zeror.
Citado en la guía: 1 Samuel 9:1
Kish
A Benjaminite man of standing, the father of Israel's first king, Saul.
Citado en la guía: 1 Samuel 9:1-3
Saul
Israel's first king, anointed by Samuel but later rejected for his disobedience to God.
Citado en la guía: 1 Samuel 9-10; 1 Samuel 15
Zeror
Named in the ancestry of Kish as the son of Becorath and the father of Abiel.
Citado en la guía: 1 Samuel 9:1
Referencias cruzadas (24)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Samuel 14:51; Hechos 13:21; 1 Crónicas 9:36–39; 1 Crónicas 8:30–33; 1 Samuel 25:2
- 2 1 Samuel 16:7; 2 Samuel 14:25–26; Génesis 6:2; Números 13:33; 1 Samuel 17:4
- 3 Jueces 5:10; Jueces 10:4; 1 Samuel 10:2
- 4 2 Reyes 4:42; Josué 24:33; Génesis 33:18; Jueces 17:1; Jueces 19:1
- 5 1 Samuel 10:2; 1 Samuel 1:1; Lucas 12:11; Mateo 6:28; Mateo 6:25
- 6 1 Reyes 13:1; 1 Timoteo 6:11; Deuteronomio 33:1; 1 Tesalonicenses 5:13; 1 Samuel 3:19–20
- 7 2 Reyes 8:8; 1 Reyes 14:3; 2 Reyes 4:42; 2 Reyes 5:15; Jueces 6:18
- 9 Isaías 30:10; 1 Crónicas 26:28; 2 Reyes 17:13; Amós 7:12; 1 Crónicas 29:29
- 10 2 Reyes 5:13–14
- 11 Génesis 24:11; Éxodo 2:16; Jueces 5:11; Génesis 24:18–20
- 12 Génesis 31:54; 1 Samuel 16:2; 1 Samuel 10:5; 1 Reyes 3:2–4; 1 Corintios 5:7–8
- 13 Juan 6:11; Marcos 6:41; Mateo 26:26; 1 Corintios 10:30; Lucas 24:30
- 15 Hechos 13:21; 1 Samuel 15:1; Amós 3:7; 2 Samuel 7:27; Job 33:16
- 16 1 Samuel 10:1; Éxodo 3:7–9; Salmo 106:44; Salmo 25:18; 1 Samuel 15:1
- 17 Oseas 13:11; Hechos 13:21; 1 Samuel 16:6–12; 1 Samuel 3:13; Nehemías 13:19
- 19 1 Corintios 14:25; Juan 4:29
- 20 1 Samuel 8:5; 1 Samuel 12:13; 1 Samuel 9:3; 1 Samuel 8:19; Salmo 62:10
- 21 1 Samuel 15:17; Efesios 3:8; Lucas 14:11; Salmo 68:27; Jueces 20:46–48
- 22 Génesis 43:32; Lucas 14:10
- 23 1 Samuel 1:5; Génesis 43:34
- 24 Ezequiel 24:4; Levítico 7:32–33; Éxodo 29:22; Éxodo 29:27; Números 18:18
- 25 Deuteronomio 22:8; Hechos 10:9; 2 Samuel 11:2; Nehemías 8:16; Jeremías 19:13
- 26 Génesis 19:14; Josué 7:13; Génesis 44:4; Jueces 19:28
- 27 Juan 15:14–15; 2 Reyes 9:5–6; 1 Samuel 20:38–39; 1 Samuel 15:16
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
And then the union of all these, which is called the Triacontad, they strenuously endeavour to demonstrate by the ark of Noah, the height of which was thirty cubits; by the case of Samuel, who assigned Saul the chief place among thirty guests; by David, when for thirty days he concealed himself in the field; by those who entered along …
And as for Samuel and David, we have it plainly in the Books of the Kingdoms, how by the Holy Ghost they prophesied themselves, and were rulers of the prophets;--and Samuel was called the Seer; and David says distinctly, The Spirit of the Lord spake by me, and in the Psalms, And take not thy Holy Spirit from me, …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)