1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. 2 Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. 4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? 5 nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. 6 Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. 7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt. 8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. 10 Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? 11 Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: 12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem. 13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. 14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, 15 et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. 16 Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. 17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.
Génesis 20 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abimelech
King of Gerar who took Sarah, was warned by God in a dream and returned her to Abraham, and made a covenant with Abraham at Beersheba; an Abimelech king of the Philistines at…
Citado en la guía: Genesis 20:2–3; Genesis 21:22–27; Genesis 26:1
Abraham
Called by God, he left home in faith to become the father of a chosen people.
Citado en la guía: Genesis 12–25
Sarah
Wife of Abraham who bore Isaac in her old age, long after hope seemed gone.
Citado en la guía: Genesis 17-21
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Génesis 26:6; Génesis 26:1; Salmo 29:8; 2 Crónicas 14:13–14; Génesis 18:1
- 2 Génesis 12:15; Génesis 26:7; Génesis 12:11–13; Proverbios 24:16; Génesis 20:12
- 3 Génesis 20:7; Mateo 27:19; Job 33:15; Salmo 105:14; Génesis 28:12
- 4 Génesis 18:23–25; 1 Crónicas 21:17; 2 Samuel 4:11; Génesis 20:6; Génesis 19:24
- 5 Salmo 7:8; 1 Reyes 9:4; Proverbios 11:3; Proverbios 20:7; 1 Tesalonicenses 2:10
- 6 1 Samuel 25:34; 1 Samuel 25:26; Proverbios 21:1; Génesis 35:5; Génesis 31:7
- 7 Job 42:8; 1 Samuel 7:5; Hebreos 13:4; 2 Samuel 24:17; Apocalipsis 11:5–6
- 9 Génesis 12:18; Génesis 39:9; Génesis 26:10; 2 Samuel 13:12; Romanos 2:11
- 11 Génesis 26:7; Génesis 12:12; Salmo 36:1–4; Proverbios 2:5; Génesis 42:18
- 12 Génesis 11:29; Génesis 12:13; 1 Tesalonicenses 5:22
- 13 Génesis 12:1; Génesis 12:9; Hechos 7:3–5; Salmo 64:5; Hechos 5:9
- 14 Génesis 12:16; Génesis 20:2; Génesis 12:19–20; Génesis 20:11; Génesis 20:7
- 15 Génesis 13:9; Génesis 34:10; Génesis 47:6
- 16 Génesis 20:5; Proverbios 27:5; Génesis 24:65; Jonás 1:6; Apocalipsis 3:19
- 17 Santiago 5:16; Job 42:9–10; Proverbios 15:8; 1 Tesalonicenses 5:25; Filipenses 4:6
- 18 Génesis 12:17; Génesis 30:2; Génesis 16:2; 1 Samuel 1:6; Génesis 20:7
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… when the king rebuked Abraham for not saying she was his wife, and calling her his sister, he explained what he had been afraid of, and added this further, "And yet indeed she is my sister by the father's side, but not by the mother's; for she was Abraham's sister by his own father, and so near of kin.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)