Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 24 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee. 2 Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadæ sacerdotis. 3 Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias. 4 Post quæ placuit Joas ut instauraret domum Domini. 5 Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis: Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitæ egere negligentius. 6 Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei: Quare tibi non fuit curæ, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quæ constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii? 7 Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quæ sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim. 8 Præcepit ergo rex, et fecerunt arcam: posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus. 9 Et prædicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto. 10 Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. 11 Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, 12 quam dederunt rex et Jojada his qui præerant operibus domus Domini: at illi conducebant ex ea cæsores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini: fabros quoque ferri et æris, ut quod cadere cœperat, fulciretur. 13 Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt. 14 Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniæ: de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialæ quoque, et cetera vasa aurea et argentea: offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ. 15 Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum: 16 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus. 17 Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem: qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis. 18 Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus: et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. 19 Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant. 20 Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? 21 Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini. 22 Et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait: Videat Dominus, et requirat. 23 Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. 24 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia. 25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum. 26 Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis. 27 Porro filii ejus, ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum: regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Jehozabad

    Servant who killed Joash

    A servant of Joash, called 'son of Shomer', who struck Joash down at Beth-millo.

    Citado en la guía: 2 Kings 12:21; 2 Chronicles 24:26

  • Jozabad

    Servant who killed Joash

    A servant of Joash, called 'son of Shimeath', who struck Joash down at Beth-millo.

    Citado en la guía: 2 Kings 12:21; 2 Chronicles 24:26

  • Shimeath

    Mother of Zabad

    Ammonitess named as the mother of Zabad, who conspired against Joash.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 24:26

  • Shimrith

    Mother of Jehozabad

    Moabitess named as the mother of Jehozabad, who conspired against Joash.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 24:26

  • Zechariah

    Priest stoned in the temple courtyard

    Son of Jehoiada the priest on whom the Spirit of God came; he rebuked the people and was stoned by order of King Joash in the courtyard, saying "May the LORD see this and call you…

    Citado en la guía: 2 Chronicles 24:20; 2 Chronicles 24:21; 2 Chronicles 24:22

  • Zibiah

    Mother of Joash

    A woman of Beersheba named as the mother of King Joash of Judah.

    Citado en la guía: 2 Kings 12:1; 2 Chronicles 24:1

Referencias cruzadas (26)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Crónicas 3:11; 2 Reyes 11:21–12:15
  2. 2 2 Crónicas 25:2; 2 Crónicas 26:4–5; 2 Crónicas 24:17–22; 2 Reyes 12:2; Isaías 29:13
  3. 3 Mateo 19:4–8; Génesis 4:19; Génesis 21:21; 2 Crónicas 24:15; Génesis 24:4
  4. 5 2 Reyes 12:4–7; 2 Crónicas 29:3; 2 Crónicas 34:8–9; 2 Crónicas 21:2
  5. 6 Éxodo 30:12–16; Números 1:50; Números 17:7–8; Hechos 7:44; 2 Samuel 24:3
  6. 7 2 Crónicas 21:17; Ezequiel 16:17–21; Daniel 5:2–4; Proverbios 10:7; 2 Reyes 12:4
  7. 8 2 Reyes 12:8–9; Marcos 12:41
  8. 9 2 Crónicas 24:6; Mateo 17:24–27
  9. 10 2 Corintios 9:7; Hechos 2:45–47; 1 Crónicas 29:9; 2 Corintios 8:2; Isaías 64:5
  10. 11 1 Corintios 16:2; 2 Reyes 12:10–12
  11. 12 2 Crónicas 34:9–11; 1 Reyes 5:15
  12. 13 Nehemías 4:7; Hageo 2:3; 1 Crónicas 22:5; Marcos 13:1–2
  13. 14 2 Reyes 12:13–14; 1 Reyes 7:50; Números 28:2–29; Proverbios 27:22; Éxodo 29:38–42
  14. 15 Salmo 90:10; Génesis 25:8; Génesis 47:9; Salmo 91:16; Génesis 15:15
  15. 16 Hebreos 6:10; 2 Crónicas 31:20; Nehemías 13:14; 2 Crónicas 23:1–21; 1 Reyes 2:10
  16. 17 Deuteronomio 31:27; Daniel 11:32; Proverbios 20:19; Proverbios 29:12; 2 Pedro 1:15
  17. 18 Josué 22:20; Efesios 5:6; 2 Crónicas 19:2; 2 Crónicas 24:4; 2 Crónicas 32:25
  18. 19 Jeremías 26:5; Lucas 16:31; 2 Reyes 17:13–15; Isaías 55:3; Mateo 13:9
  19. 20 Números 14:41; Jeremías 5:25; 2 Crónicas 15:1–2; 2 Crónicas 20:14; 1 Crónicas 12:18
  20. 21 Nehemías 9:26; Hechos 7:58–59; Jeremías 38:4–6; Jeremías 18:18; Jeremías 11:19
  21. 22 Génesis 9:5; Lucas 11:51; Juan 10:32; Apocalipsis 19:2; Apocalipsis 6:9–11
  22. 23 2 Reyes 12:17–18; Deuteronomio 32:35; 1 Reyes 20:22; Salmo 82:6–7; 2 Crónicas 24:17–18
  23. 24 Levítico 26:37; 2 Crónicas 22:8; Levítico 26:8; Levítico 26:25; Deuteronomio 28:25
  24. 25 2 Crónicas 28:27; 2 Crónicas 24:21–22; Salmo 10:14; 2 Reyes 14:19–20; 2 Crónicas 21:18–20
  25. 26 2 Reyes 12:21
  26. 27 2 Crónicas 16:11; 2 Crónicas 25:1; 2 Crónicas 24:12; 1 Crónicas 3:12; 2 Crónicas 9:29

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias