Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 46 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1◆ Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes. 2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda. 3 [Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. 4 Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. 5 Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. 6 Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. 7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? 8 Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. 9 Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. 10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. 11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.] 13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti: 14 [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt. 15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ. 17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus. 18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet. 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei. 21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum. 22 Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna. 23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. 24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi aquilonis. 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo: 26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus. 27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum. 28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]

Referencias cruzadas (28)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 1:10; Zacarías 2:8; Números 23:9; Romanos 3:29; Jeremías 4:7
  2. 2 2 Reyes 23:29; Ezequiel 29:1–21; Jeremías 25:1; Jeremías 45:1; Jeremías 25:19
  3. 3 Isaías 21:5; Nahúm 2:1; Jeremías 51:11–12; Nahúm 3:14; Joel 3:9
  4. 4 Ezequiel 21:9–11; Jeremías 51:3; 2 Crónicas 26:14; Ezequiel 21:28; 1 Samuel 17:5
  5. 5 Jeremías 49:29; Jeremías 6:25; Jeremías 46:21; Jeremías 46:15; Jeremías 20:3–4
  6. 6 Daniel 11:19; Jeremías 46:12; Amós 9:1–3; Jeremías 46:16; Jeremías 6:1
  7. 7 Jeremías 47:2; Daniel 11:22; Isaías 8:7–8; Apocalipsis 12:15; Daniel 9:26
  8. 8 Ezequiel 32:2; Ezequiel 29:3; Isaías 10:13–16; Éxodo 15:9–10; Isaías 37:24–26
  9. 9 Ezequiel 27:10; Isaías 66:19; Nahúm 3:9; Jeremías 47:3; Hechos 2:10
  10. 10 Deuteronomio 32:42; Joel 1:15; Jeremías 46:2; Sofonías 1:7–8; Jeremías 46:6
  11. 11 Jeremías 8:22; Miqueas 1:9; Jeremías 14:17; Lucas 8:43–44; Isaías 47:1
  12. 12 Nahúm 3:8–10; Jeremías 46:6; Jeremías 14:2; Isaías 19:2; Jeremías 49:21
  13. 13 Jeremías 44:30; Jeremías 43:10–13; Isaías 29:1–24; Isaías 19:1–25
  14. 14 Jeremías 46:10; Jeremías 44:1; Jeremías 43:8–9; Jeremías 2:30; Isaías 1:20
  15. 15 Salmo 68:2; Isaías 66:15–16; Jeremías 46:5; Salmo 18:14; Salmo 18:39
  16. 16 Levítico 26:36–37; Jeremías 51:9; Jeremías 46:21; Jeremías 50:16; Jeremías 46:6
  17. 17 Isaías 19:11–16; Éxodo 15:9; 1 Reyes 20:10; Isaías 37:27–29; Ezequiel 31:18
  18. 18 Jeremías 48:15; Josué 19:22; Jueces 4:6; Isaías 47:4; Malaquías 1:14
  19. 19 Isaías 20:4; Jeremías 48:18; Ezequiel 30:13; Jeremías 44:1; Jeremías 51:29–30
  20. 20 Oseas 10:11; Jeremías 47:2; Jeremías 46:6; Jeremías 46:10; Jeremías 1:14
  21. 21 2 Reyes 7:6; Abdías 13; Jeremías 46:5; Amós 6:4; Miqueas 7:4
  22. 22 Isaías 29:4; Isaías 37:24; Jeremías 51:20–23; Isaías 14:8; Isaías 10:15
  23. 23 Jueces 7:12; Jueces 6:5; Joel 2:25; Apocalipsis 9:2–10; Isaías 10:18
  24. 24 Jeremías 1:15; Ezequiel 29:1–21; Jeremías 46:11; Jeremías 46:19–20; Salmo 137:8
  25. 25 Sofonías 2:11; Isaías 20:5–6; Éxodo 12:12; Jeremías 43:12–13; Jeremías 42:14–16
  26. 26 Ezequiel 32:11; Jeremías 44:30; Ezequiel 29:8–14; Jeremías 49:39; Jeremías 48:47
  27. 27 Isaías 43:5; Isaías 43:1; Jeremías 30:10–11; Isaías 41:13–14; Jeremías 50:19
  28. 28 Apocalipsis 3:19; 1 Corintios 11:32; Jeremías 10:24; Jeremías 4:27; Jeremías 30:11

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?