Saltar al texto

Lucas · Vulgata Clementina

Lucas 22 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha: 2 et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. 3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: 4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6 Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. 7 Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8 Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. 9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus? 10 Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, 11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? 12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat. 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. 23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. 24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. 25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: 28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. 31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. 33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: 35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? 36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43◆ Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44◆ Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. 46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. 47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. 57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. 62 Et egressus foras Petrus flevit amare. 63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Lugares

  • Gethsemane

    Hoy: Slope of the Mount of Olives

    Gethsemane ('oil press') was a garden on the lower Mount of Olives. Jesus prayed here on the night of his arrest; ancient olive trees still grow on the traditional site.

    Citado en la guía: Matthew 26:36; Mark 14:32; Luke 22:44

  • Mount of Olives

    Hoy: East of Jerusalem's Old City

    Rising ~2,700 ft just east of the Old City, the Mount of Olives is where Jesus gave the Olivet Discourse, prayed in Gethsemane on its slope, and ascended near Bethany.

    Citado en la guía: Zechariah 14:4; Luke 22:39; Acts 1:12

Referencias cruzadas (69)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Éxodo 12:6–23; Levítico 23:5–6; Marcos 14:1–2; Mateo 26:2–5; Juan 11:55–57
  2. 2 Juan 11:47–53; Mateo 12:14; Lucas 19:47–48; Mateo 21:45–46; Lucas 20:19
  3. 3 Juan 13:2; Marcos 14:10–11; Juan 13:18; Juan 13:26–27; Salmo 55:12–14
  4. 4 Hechos 5:24; Hechos 4:1; Hechos 5:26; Mateo 26:14; Marcos 14:10–11
  5. 5 Zacarías 11:12–13; Mateo 26:15–16; Mateo 27:3–5; Hechos 1:18; 1 Timoteo 6:9–10
  6. 6 Mateo 26:5; Marcos 14:2
  7. 7 Éxodo 12:18; Marcos 14:12–16; Éxodo 12:6; 1 Corintios 5:7; Lucas 22:1
  8. 8 Marcos 14:13–16; Hechos 3:11; Hechos 4:13; Lucas 1:6; Hechos 3:1
  9. 10 Hechos 8:26–29; Juan 16:4; 1 Samuel 10:2–7; Mateo 26:18–19; Lucas 19:29–40
  10. 11 Juan 11:28; Apocalipsis 3:20; Lucas 19:5; Lucas 19:34; Mateo 21:3
  11. 12 Hechos 1:13; Hechos 16:14–15; Hechos 20:8; Juan 2:25; Juan 21:17
  12. 13 Lucas 21:33; Lucas 19:32; Hebreos 11:8; Juan 2:5
  13. 14 Mateo 26:20; Marcos 14:17; Deuteronomio 16:6–7; Marcos 6:30
  14. 15 Lucas 12:50; Juan 4:34; Juan 13:1; Juan 17:1
  15. 16 Lucas 14:15; Apocalipsis 19:9; Lucas 22:30; 1 Corintios 5:7–8; Juan 6:50–58
  16. 17 Salmo 116:13; Lucas 22:19; 1 Timoteo 4:4–5; Deuteronomio 8:10; Lucas 9:16
  17. 18 Mateo 26:29; Isaías 55:1; Lucas 22:16; Marcos 14:25; Lucas 21:31
  18. 19 1 Corintios 11:23–29; 1 Corintios 10:16; Marcos 14:22–24; Lucas 22:20; Mateo 26:26–28
  19. 20 Mateo 26:28; 1 Corintios 11:25; Zacarías 9:11; Éxodo 24:8; Hebreos 13:20
  20. 21 Salmo 41:9; Juan 13:26; Juan 13:21–22; Juan 13:18–19; Marcos 14:18–21
  21. 22 Hechos 2:23; Salmo 109:6–15; Lucas 24:25–27; Salmo 55:12–15; Lucas 24:46
  22. 23 Juan 13:22–25; Mateo 26:22; Marcos 14:19
  23. 24 Lucas 9:46; Marcos 9:34; Mateo 20:20–24; Marcos 10:37–41; Filipenses 2:3–5
  24. 25 Mateo 20:25–28; Marcos 10:41–45
  25. 26 1 Pedro 5:5; 1 Pedro 5:3; Marcos 9:35; Mateo 18:3–5; Mateo 23:8–12
  26. 27 Mateo 20:28; Lucas 12:37; Juan 13:5–16; 2 Corintios 8:9; Lucas 17:7–9
  27. 28 Hebreos 4:15; Hebreos 2:18; Hechos 1:25; Mateo 24:13; Mateo 19:28–29
  28. 29 Mateo 25:34; 2 Timoteo 2:12; Santiago 2:5; Mateo 24:47; Mateo 28:18
  29. 30 Mateo 19:28; Mateo 8:11; Apocalipsis 2:26–27; Apocalipsis 3:21; Lucas 12:37
  30. 31 1 Pedro 5:8; Zacarías 3:1; Job 1:6–12; Apocalipsis 12:10; Job 2:1–6
  31. 32 Juan 21:15–17; 1 Pedro 5:8–10; Juan 17:9–11; Romanos 8:34; 2 Corintios 1:4–6
  32. 33 Marcos 14:31; Mateo 26:33–35; Juan 13:36–37; Marcos 14:29; Mateo 20:22
  33. 34 Juan 13:38; Mateo 26:34; Marcos 14:30; Marcos 14:71–72; Mateo 26:74
  34. 35 Mateo 10:9–10; Lucas 10:4; Lucas 9:3; Salmo 37:3; Salmo 23:1
  35. 37 Isaías 53:12; Lucas 23:32; 2 Corintios 5:21; Gálatas 3:13; Hechos 13:27–29
  36. 38 2 Corintios 10:3–4; Mateo 26:52–54; Efesios 6:10–18; Lucas 22:49; 1 Tesalonicenses 5:8
  37. 39 Lucas 21:37; Mateo 21:1; Juan 18:1–2; Marcos 14:32–34; Mateo 26:30
  38. 40 Mateo 6:13; Lucas 22:46; Mateo 26:36–46; 1 Pedro 5:8–9; 2 Corintios 12:7–10
  39. 41 Mateo 26:39; Marcos 14:35; Lucas 18:11
  40. 42 Juan 12:27–28; Mateo 26:39; Mateo 26:42; Marcos 14:36; Salmo 40:8
  41. 43 Mateo 4:11; Salmo 91:11–12; Mateo 26:53; Hebreos 1:14; 1 Timoteo 3:16
  42. 44 Lamentaciones 1:12; Hebreos 5:7; Salmo 22:12–21; Romanos 8:32; Salmo 130:1–2
  43. 45 Marcos 14:40–41; Mateo 26:43; Mateo 26:40; Marcos 14:37
  44. 46 Lucas 22:40; Jonás 1:6; Lucas 21:34–36; Proverbios 6:4–11
  45. 47 Marcos 14:41–50; Mateo 26:45–56; Juan 18:2–11; Marcos 14:10; Lucas 22:3–6
  46. 48 2 Samuel 20:9–10; Marcos 14:44–46; Proverbios 27:6; Mateo 26:48–50; Salmo 55:21
  47. 49 Lucas 22:38
  48. 50 Juan 18:10–11; Marcos 14:47; Romanos 12:19; Mateo 26:51–54; 2 Corintios 10:4
  49. 51 Romanos 12:21; 2 Corintios 10:1; 1 Pedro 2:21–23; Juan 17:12; Juan 18:8–9
  50. 52 Lucas 22:4; Mateo 26:55; Hechos 5:26; Juan 17:12; Marcos 14:48–49
  51. 53 Efesios 6:12; Hechos 26:18; Colosenses 1:13; Juan 16:20–22; Juan 12:27
  52. 54 Marcos 14:53–54; Mateo 26:57–58; Juan 18:12–17; 2 Crónicas 32:31; Juan 18:24
  53. 55 Salmo 26:4–5; 2 Corintios 6:15–17; Salmo 28:3; Mateo 26:69–75; Proverbios 9:6
  54. 56 Juan 18:17; Marcos 14:6; Mateo 26:69; Marcos 14:17; Marcos 14:66–68
  55. 57 2 Timoteo 2:10–12; 1 Juan 1:9; Juan 18:27; Juan 18:25; Mateo 10:33
  56. 58 Marcos 14:69–70; Mateo 26:71–72; Juan 18:25
  57. 59 Juan 18:26–27; Mateo 26:73–74; Marcos 14:69–70
  58. 60 Juan 18:27; Mateo 26:74–75; Marcos 14:71–72; Lucas 22:34
  59. 61 Lucas 22:34; Isaías 57:15–18; Ezequiel 36:31–32; Jeremías 31:18–20; Ezequiel 16:63
  60. 62 1 Corintios 10:12; Mateo 26:75; Ezequiel 7:16; Salmo 38:18; Salmo 130:1–4
  61. 63 Juan 18:22; Salmo 35:15–16; Mateo 26:59–68; Isaías 49:7; Job 16:9–10
  62. 64 Jueces 16:25; Jueces 16:21
  63. 65 Hechos 26:11; Mateo 27:39; 1 Timoteo 1:13–14; Lucas 12:10; Mateo 12:31–32
  64. 66 Mateo 27:1; Marcos 15:1; Hechos 22:5; Mateo 5:22; Hechos 4:25–28
  65. 67 Marcos 14:61–66; Mateo 26:63–68; Lucas 16:31; Juan 5:39–47; Juan 12:37–43
  66. 68 Lucas 20:41–44; Lucas 20:3–7
  67. 69 Salmo 110:1; Daniel 7:13–14; Marcos 16:19; Hebreos 1:3; Efesios 1:20–23
  68. 70 Lucas 23:3; Juan 18:37; Marcos 15:2; Mateo 26:64; Mateo 27:11
  69. 71 Mateo 26:65–66; Marcos 14:63–64

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

¿Por qué mi Biblia dice algo distinto?

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 22:19 Justin Martyr, First Apology (Chapters LXVI–LXVIII)

    For the apostles, in the memoirs composed by them, which are called Gospels, have thus delivered unto us what was enjoined upon them; that Jesus took bread, and when He had given thanks, said, "This do ye in remembrance of Me, this is My body;" and that, after the same manner, having taken the cup and given thanks, He said, …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Cita 22:15 Augustine of Hippo, The City of God (Book XIV, Chapter 9)

    … hard-heartedness of the Jews moved Him to sorrowful indignation, that He said, "I am glad for your sakes, to the intent ye may believe," that when about to raise Lazarus He even shed tears, that He earnestly desired to eat the passover with His disciples, that as His passion drew near His soul was sorrowful, these emotions are certainly not …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Cita 22:35 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily XXXII)

    Of this accordingly He quite speaks out to them afterwards, "Lacked ye anything, when I sent you naked and unshod?" He did not at once say, "Provide not," but when He had said, "Cleanse the lepers, cast out devils," then He said, "Provide nothing; freely ye have received, freely give;" by His way of ordering things consulting at once for …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Cita 22:48 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture XIII)

    Hail, Master; yet he was betraying his Master to death; he was not abashed at His warning, when He said, Judas, betrayest than the Son of Man with a kiss?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Cita 22:31 Augustine of Hippo, Our Lord's Sermon on the Mount (Book II, Chapter IX)

    … explain why it is said in the Gospel by the Lord Himself to the disciples, "Behold, Satan hath desired to have you, that he may sift you as wheat;" and He says to Peter, "But I have prayed for thee, that thy faith fail not." And when they explain this to me, they explain to themselves at the same time …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)