Saltar al texto

Jeremías · Vulgata Clementina

Jeremías 41 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniæ filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath. 2 Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ. 3 Omnes quoque Judæos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel. 4 Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, 5 venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes: et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini. 6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam. 7 Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo. 8 Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis: et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis. 9 Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis. 10 Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiæ, Godoliæ filio Ahicam: et cepit eos Ismahel filius Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon. 11 Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ, 12 et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ: et invenerunt eum ad aquas multas quæ sunt in Gabaon. 13 Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, lætati sunt: 14 et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree. 15 Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. 16 Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon. 17 Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quæ est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Ægyptum, 18 a facie Chaldæorum: timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Elishama

    Grandfather of Ishmael

    Named as the father of Nethaniah, said to be of the royal family, and so grandfather of Ishmael who killed Gedaliah.

    Citado en la guía: 2 Kings 25:25; Jeremiah 41:1

  • Johanan

    Army commander who came to Gedaliah

    Son of Kareah, one of the army commanders who came to Gedaliah at Mizpah.

    Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8; Jeremiah 41:11

  • Kareah

    Father of Johanan

    Named as the father of Johanan and Jonathan.

    Citado en la guía: 2 Kings 25:23; Jeremiah 40:8; Jeremiah 41:11

Referencias cruzadas (16)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Jeremías 40:8; Salmo 41:9; Jeremías 40:6; Santiago 4:1–3; 2 Samuel 20:9–10
  2. 2 2 Reyes 25:25; Jeremías 40:5; Salmo 109:5; Salmo 41:9; 2 Samuel 3:27
  3. 3 Eclesiastés 9:18; 2 Reyes 25:25; Jeremías 41:11–12; Lamentaciones 1:2
  4. 4 Salmo 52:1–2; 1 Samuel 27:11
  5. 5 1 Reyes 16:24; Deuteronomio 14:1; Josué 18:1; 2 Reyes 25:9; 1 Reyes 12:1
  6. 6 2 Samuel 3:16; Jeremías 50:4; 2 Samuel 1:2–16; Proverbios 26:23–26
  7. 7 Isaías 59:7; Salmo 55:23; Ezequiel 22:27; 2 Reyes 11:1–2; 1 Reyes 15:28–29
  8. 8 Proverbios 13:8; Job 2:4; Marcos 8:36–37; Filipenses 3:7–9; Mateo 16:26
  9. 9 2 Samuel 17:9; Jueces 6:2; 1 Samuel 13:6; 1 Reyes 15:17–22; 2 Crónicas 16:1–10
  10. 10 Jeremías 40:14; Jeremías 40:7; Nehemías 2:19; Nehemías 2:10; Jeremías 40:11–12
  11. 11 Jeremías 40:13–16; Jeremías 40:7–8; Jeremías 42:3; Jeremías 41:2–3; Jeremías 43:2–5
  12. 12 2 Samuel 2:13; 1 Samuel 30:1–8; Génesis 14:14–16; 1 Samuel 30:18–20
  13. 15 Proverbios 28:17; Job 21:30; 1 Reyes 20:20; 1 Samuel 30:17; Jeremías 41:2
  14. 16 Jeremías 42:8; Jeremías 43:4–7; Jeremías 41:10
  15. 17 2 Samuel 19:37–38; Jeremías 42:14; Isaías 30:2–3; Jeremías 42:19; Jeremías 43:7
  16. 18 Jeremías 40:5; Jeremías 42:16; Lucas 12:4–5; Jeremías 42:11; Jeremías 43:2–3

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias