Saltar al texto

Mateo · Vulgata Clementina

Mateo 24 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. 2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? 4 Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: 5 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. 6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis: 7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca: 8 hæc autem omnia initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. 11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. 12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum: 13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. 15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: 16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: 17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua: 18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. 19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! 20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato: 21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. 22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. 23 Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere. 24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. 25 Ecce prædixi vobis. 26 Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere. 27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. 28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ. 29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: 30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate. 31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. 32 Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: 33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis. 34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant. 35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. 36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. 37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis: 38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, 39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. 41 Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. 45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? 46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. 47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. 48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: 49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis: 50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat: 51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.

Referencias cruzadas (49)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Marcos 13:1–37; Lucas 21:5–36; Ezequiel 8:6; Jeremías 6:8; Juan 2:20
  2. 2 Lucas 19:44; Jeremías 26:18; Miqueas 3:12; Ezequiel 7:20–22; Daniel 9:26–27
  3. 3 Marcos 13:3–4; Hechos 1:7; 1 Tesalonicenses 5:1–11; Mateo 24:37; Mateo 13:49
  4. 4 1 Juan 4:1; 2 Tesalonicenses 2:3; Jeremías 29:8; Colosenses 2:8; Efesios 5:6
  5. 5 Mateo 24:24; Mateo 24:11; Jeremías 14:14; 1 Juan 2:18; Hechos 5:36–37
  6. 6 Marcos 13:7–8; Lucas 21:9; Juan 14:1; 1 Pedro 3:14–15; Isaías 8:12–14
  7. 7 Lucas 21:11; Apocalipsis 6:8; Isaías 19:2; Zacarías 14:13; Hechos 11:28
  8. 8 1 Tesalonicenses 5:3; 1 Pedro 4:17–18; Deuteronomio 28:59; Isaías 10:4; Isaías 9:17
  9. 9 Juan 16:2; Juan 15:19–20; Lucas 21:16–17; Apocalipsis 2:10; Lucas 21:12
  10. 10 Miqueas 7:5–6; Marcos 13:12; Mateo 11:6; Lucas 21:16; Marcos 4:17
  11. 11 Mateo 24:24; Mateo 7:15; Mateo 24:5; 1 Timoteo 4:1; Marcos 13:22
  12. 12 Apocalipsis 2:4–5; Santiago 4:1–4; Apocalipsis 3:15; Apocalipsis 2:10; Santiago 5:1–6
  13. 13 Mateo 10:22; Marcos 13:13; Apocalipsis 2:10; Hebreos 10:39; Hebreos 3:14
  14. 14 Apocalipsis 14:6; Romanos 10:18; Romanos 16:25–26; Marcos 16:15–16; Lucas 24:47
  15. 15 Daniel 9:27; Daniel 12:11; Marcos 13:14; Lucas 21:20; Daniel 11:31
  16. 16 Génesis 19:15–17; Hebreos 11:7; Lucas 21:21–22; Proverbios 22:3; Éxodo 9:20–21
  17. 17 Lucas 17:31–33; Marcos 13:15–16; Mateo 10:27; Hechos 10:9; Lucas 12:3
  18. 19 Lucas 23:29–30; Deuteronomio 28:53–56; Lucas 21:23; Marcos 13:17–18; Lamentaciones 4:10
  19. 20 Éxodo 16:29; Hechos 1:12
  20. 21 Daniel 12:1; Joel 2:2; Malaquías 4:1; Zacarías 14:2–3; Lucas 19:43–44
  21. 22 Marcos 13:20; 2 Timoteo 2:10; Mateo 24:24; Mateo 24:31; Lucas 18:7
  22. 23 Lucas 21:8; Lucas 17:23–24; Deuteronomio 13:1–3; Marcos 13:21; Juan 5:43
  23. 24 2 Tesalonicenses 2:9–11; Marcos 13:22; Apocalipsis 13:13–14; Mateo 24:11; 2 Pedro 2:1–3
  24. 25 Juan 16:1; Lucas 21:13; Isaías 44:7–8; Isaías 46:10–11; Isaías 48:5–6
  25. 27 Lucas 17:24–37; Zacarías 9:14; Santiago 5:8; Job 37:3; Malaquías 3:2
  26. 28 Lucas 17:37; Job 39:27–30; Amós 9:1–4; Deuteronomio 28:49; Jeremías 16:16
  27. 29 Amós 8:9; Joel 3:15; Isaías 13:10; Isaías 24:23; Marcos 13:24–25
  28. 30 Apocalipsis 1:7; Daniel 7:13; Lucas 21:27; Hechos 1:11; Mateo 26:64
  29. 31 1 Tesalonicenses 4:16; Marcos 13:27; Isaías 27:13; 1 Corintios 15:52; Isaías 11:12
  30. 32 Marcos 13:28–29; Lucas 21:29–30
  31. 33 Santiago 5:9; Hebreos 10:37; Ezequiel 7:2–14; 1 Pedro 4:7; Apocalipsis 3:20
  32. 34 Marcos 13:30–31; Lucas 21:32–33; Mateo 16:28; Mateo 23:36; Lucas 11:50
  33. 35 Isaías 40:8; 1 Pedro 1:25; Números 23:19; Isaías 55:11; Mateo 5:18
  34. 36 Marcos 13:32; Hechos 1:7; Mateo 24:44; 2 Pedro 3:10; 1 Tesalonicenses 5:2
  35. 37 Lucas 17:26–27; Génesis 6:1–7; Hebreos 11:7; 2 Pedro 2:5; 2 Pedro 3:6
  36. 38 Lucas 17:26–28; Romanos 13:13–14; Lucas 14:18–20; Génesis 6:2; Lucas 12:45
  37. 39 Juan 3:20; Mateo 24:37; Hechos 13:41; Isaías 44:18–19; Proverbios 24:12
  38. 40 Lucas 17:34–37; 2 Pedro 2:7–9; 2 Pedro 2:5
  39. 41 Éxodo 11:5; Lucas 17:35; Isaías 47:2
  40. 42 Lucas 21:36; 1 Tesalonicenses 5:6; Mateo 25:13; Apocalipsis 16:15; 1 Corintios 16:13
  41. 43 Lucas 12:39; Mateo 24:44; 1 Tesalonicenses 5:2–6; 2 Pedro 3:10–11; Mateo 20:11
  42. 44 Mateo 25:10; Mateo 24:42; Mateo 25:13; Lucas 12:40; Filipenses 4:5
  43. 45 Mateo 25:21; 1 Corintios 4:1–2; Mateo 25:23; Lucas 12:41–43; Lucas 16:10–12
  44. 46 Apocalipsis 16:15; Lucas 12:43; Lucas 12:37; 2 Timoteo 4:6–8; 2 Pedro 1:13–15
  45. 47 Mateo 25:23; Mateo 25:21; Lucas 12:37; Lucas 12:44; Lucas 19:17
  46. 48 2 Pedro 3:3–5; Mateo 18:32; Lucas 12:45; Isaías 32:6; Marcos 7:21
  47. 49 Miqueas 3:5; Apocalipsis 17:6; Mateo 7:15; Tito 1:11–12; Ezequiel 34:3
  48. 50 Apocalipsis 3:3; 1 Tesalonicenses 5:2–3; Mateo 24:42–44; Proverbios 29:1
  49. 51 Mateo 8:12; Lucas 12:46; Mateo 22:13; Isaías 33:14; Job 20:29

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Comentario 24:1 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXXV)

    For inasmuch as He said, "Your house is left desolate," and had previously forewarned them of many grievous things; therefore the disciples having heard these things, as though marvelling at it, came unto Him, showing the beauty of the temple, and wondering, if so much beauty was to be destroyed, and materials so costly, and variety of workmanship past utterance; …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  2. Cita 24:28 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter IX)

    … My daughters from the ends of the earth; all, as many as have been called in My name: for in My glory I have prepared, and formed, and made him." Inasmuch as then, "wheresoever the carcase is, there shall also the eagles be gathered together," we do participate in the glory of the Lord, who has both formed us, and …

    Leer en contexto · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  3. Cita 24:35 Augustine of Hippo, Confessions (Book XIII, Chapters XII–XV)

    Yea, both heaven and earth shall pass away, but Thy Words shall not pass away. Because the scroll shall be rolled together, and the grass over which it was spread shall with its goodliness pass away; but Thy Word remaineth for ever, which now appeareth unto us in the dark image of the clouds, and through the glass of the …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 1 (1886)

  4. Cita 24:3 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily X)

    Thus also, for example, when His disciples came unto Him as He sat on the Mount of Olives, and sought to learn about His coming, and the taking of Jerusalem: and yet ye know how great is the interval between those several periods.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  5. Cita 24:4 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture IV)

    … their good words and smooth tongue, deceive the hearts of the innocent, disguising with the name of Christ as it were with honey the poisoned arrows of their impious doctrines: concerning all of whom together the Lord saith, Take heed lest any man mislead you.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)