1 [Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam; et ædificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. 4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? 5 Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. 6 Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. 7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.] 8 [Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ? 9 In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. 10 Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. 11 Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis ! 12 Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. 13 Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. 14 Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. 15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. 16 Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. 17 Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.] 18 [Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! 19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud ! 20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum ! 21 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. 22 Væ qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem ! 23 qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo ! 24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. 25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. 26 Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. 27 Non est deficiens neque laborans in eo; non dormitabit, neque dormiet; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus. 28 Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti. Ungulæ equorum ejus ut silex, et rotæ ejus quasi impetus tempestatis. 29 Rugitus ejus ut leonis; rugiet ut catuli leonum: et frendet, et tenebit prædam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. 30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebræ tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.]
Isaías 5 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Isaías 5–6 · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (30)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Marcos 12:1; Lucas 20:9; Juan 15:1; Jeremías 2:21; Mateo 21:33
- 2 Jeremías 2:21; Deuteronomio 32:32–33; Isaías 1:2–4; 1 Corintios 9:7; Marcos 11:13
- 3 Miqueas 6:2–3; Jeremías 2:4–5; Salmo 50:4–6; Romanos 2:5; Salmo 51:4
- 4 Mateo 23:37; Miqueas 6:3–4; Jeremías 2:5; Hechos 7:51–60; Jeremías 6:29–30
- 5 Lucas 21:24; Lamentaciones 1:15; Isaías 28:18; Apocalipsis 11:2; Isaías 28:3
- 6 Isaías 7:23–25; Jeremías 25:11; Isaías 24:1–3; Isaías 24:12; Deuteronomio 28:23–24
- 7 Salmo 80:8–11; Mateo 3:8–10; Jeremías 12:10; Santiago 5:4; Zacarías 7:9–14
- 8 Miqueas 2:2; Habacuc 2:9–12; Jeremías 22:13–17; Lucas 12:16–24; 1 Reyes 21:16–20
- 9 Mateo 23:38; Amós 5:11; Isaías 22:14; Amós 3:7; Isaías 6:11–12
- 10 Levítico 26:26; Hageo 2:16; Hageo 1:6; Hageo 1:9–11; Levítico 27:16
- 11 Proverbios 23:29–30; Romanos 13:13; Proverbios 20:1; Isaías 5:22; Eclesiastés 10:16–17
- 12 Salmo 28:5; Job 21:11–14; Job 34:27; Amós 6:4–6; Judas 12
- 13 Oseas 4:6; Isaías 1:3; Isaías 27:11; Isaías 1:7; Romanos 1:28
- 14 Lucas 21:34; Habacuc 2:5; Proverbios 30:16; Salmo 55:15; Mateo 7:13
- 15 Isaías 2:11; Isaías 2:9; Jeremías 5:4–5; 1 Pedro 5:5; Isaías 37:29
- 16 Salmo 46:10; 1 Crónicas 29:11; Isaías 12:4; Ezequiel 36:23; Isaías 29:23
- 17 Sofonías 2:6; Sofonías 2:14; Isaías 7:25; Isaías 10:16; Salmo 17:14
- 18 Jeremías 23:14; Salmo 36:2; Jeremías 5:31; Jeremías 23:10; Ezequiel 13:22
- 19 Ezequiel 12:22; Jeremías 17:15; Isaías 66:5; Jeremías 23:36; 2 Pedro 3:3–4
- 20 Proverbios 17:15; 2 Timoteo 3:1–5; Lucas 16:15; Malaquías 2:17; Job 17:12
- 21 1 Corintios 3:18–20; Proverbios 3:7; Romanos 12:16; Proverbios 26:12; Proverbios 26:16
- 22 Isaías 5:11; Habacuc 2:15; Isaías 28:7; Isaías 56:12; Proverbios 23:19–20
- 23 Isaías 10:2; Salmo 94:21; Santiago 5:6; Proverbios 17:15; Proverbios 31:4–5
- 24 Isaías 30:12; Job 18:16; Joel 2:5; Lucas 3:17; Isaías 47:14
- 25 Isaías 10:4; Isaías 9:21; Isaías 9:17; 2 Reyes 9:37; Daniel 9:16
- 26 Zacarías 10:8; Isaías 7:18; Deuteronomio 28:49; Isaías 18:3; Isaías 11:12
- 27 Job 12:18; Joel 2:7–8; Job 12:21; Isaías 45:1; Isaías 45:5
- 28 Salmo 45:5; Ezequiel 21:9–11; Nahúm 2:3–4; Jeremías 5:16; Salmo 7:12–13
- 29 Isaías 42:22; Miqueas 5:8; Zacarías 11:3; Isaías 49:24–25; Jeremías 49:19
- 30 Isaías 8:22; Joel 2:10; Jeremías 4:23–28; Apocalipsis 16:10–11; Lucas 21:25–26
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
… against those who confessed Christ, and that those who slandered Him, and said that it was well to preserve the ancient customs, should be miserable, hear what was briefly said by Isaiah; it is this: "Woe unto them that call sweet bitter, and bitter sweet." Chapter L — His humiliation predicted But that, having become man for our sakes, He …
… the evil, and sends rain upon the just and unjust." And the righteous suffer persecution, are afflicted, and are slain, while sinners are possessed of abundance, and "drink with the sound of the harp and psaltery, but do not regard the works of the Lord." But, according to the language [used by the prophet], they ought to be combined, and …
… he, "whether in pretence or in truth, Christ is preached; and I therein do rejoice, yea, and will rejoice." For it is Christ Himself who planted the vine of which the prophet says, "The vine of the Lord of hosts is the house of Israel;" and He drinks of its wine, whether we thus understand that cup of which He …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)
For it is no longer "a flying sickle," nor "the taking down of a hedge," nor "the treading under foot of the vineyard;" but an axe exceeding sharp, and what is worse, it is even at the doors.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
… Esaias aforetime bewail you, saying, My well-beloved had a vineyard in a hill in a fruitful place; and (not to recite the whole) I waited, he says, that it should bring forth grapes; I thirsted that it should give wine; but it brought forth thorns; for thou seest the crown, wherewith I am adorned.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)