1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël. 2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël. 3 (Dixitque rex Israël ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?) 4 Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad? 5 Dixitque Josaphat ad regem Israël: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël: Quære, oro te, hodie sermonem Domini. 6 Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. 7 Dixit autem Josaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? 8 Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex. 9 Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei: Festina adducere Michæam filium Jemla. 10 Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ: et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. 11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. 12 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. 13 Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. 14 Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. 15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. 16 Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. 17 Et ille ait: Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. 18 (Dixit ergo rex Israël ad Josaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?) 19 Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: 20 et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. 21 Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? 22 Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. 23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. 24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi? 25 Et ait Michæas: Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris. 26 Et ait rex Israël: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, 27 et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. 28 Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite, populi omnes. 29 Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad. 30 Dixit itaque rex Israël ad Josaphat: Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. 31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum. 32 Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Josaphat. 33 Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo. 34 Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. 35 Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, 36 et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. 37 Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, 38 et laverunt currum ejus in piscina Samariæ: et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. 39 Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea quam ædificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël? 40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. 41 Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. 42 Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Azuba filia Salai. 43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. 44 Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. 45 Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël. 46 Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda? 47 Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra. 48 Nec erat tunc rex constitutus in Edom. 49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. 50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. 51 Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui: regnavitque Joram filius ejus pro eo. 52 Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda: regnavitque super Israël duobus annis. 53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël. 54 Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus.
1 Reyes 22 Vulgata Clementina
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Ahaziah
Ahab's son, who reigned two years in Samaria, served Baal, fell through the lattice of his upper room, sent to inquire of Baal-zebub of Ekron, and died as Elijah foretold without…
Citado en la guía: 1 Kings 22:40; 1 Kings 22:51; 1 Kings 22:53
Amon the governor of the city
The governor of the city to whom Ahab ordered Micaiah returned to be imprisoned on bread and water.
Citado en la guía: 1 Kings 22:26; 2 Chronicles 18:25
Azubah
Daughter of Shilhi and mother of King Jehoshaphat of Judah.
Citado en la guía: 1 Kings 22:42; 2 Chronicles 20:31
Chenaanah
Named as the father of the prophet Zedekiah who made iron horns.
Citado en la guía: 1 Kings 22:11; 1 Kings 22:24; 2 Chronicles 18:10
Imlah
Named as the father of the prophet Micaiah.
Citado en la guía: 1 Kings 22:8; 1 Kings 22:9; 2 Chronicles 18:7
Jehoshaphat
A godly king who sent teachers of the Law throughout Judah.
Citado en la guía: 1 Kings 22; 2 Chron. 17-20; Matt. 1:8
Joash the king's son
The king of Israel's son, to whom with Amon the governor Ahab ordered Micaiah returned.
Citado en la guía: 1 Kings 22:26; 2 Chronicles 18:25
Micaiah son of Imlah
A prophet of the LORD whom Ahab hated because he never prophesied good for him, who foretold Israel scattered like sheep and Ahab's fall at Ramoth-gilead, and who was struck by…
Citado en la guía: 1 Kings 22:8; 1 Kings 22:9; 1 Kings 22:14
Shilhi
Named as the father of Azubah, the mother of King Jehoshaphat.
Citado en la guía: 1 Kings 22:42; 2 Chronicles 20:31
Zedekiah son of Chenaanah
One of the prophets before Ahab who made iron horns, declared that Ahab would gore the Arameans with them, and struck Micaiah in the face.
Citado en la guía: 1 Kings 22:11; 1 Kings 22:24; 2 Chronicles 18:10
Referencias cruzadas (50)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 1 Reyes 20:34
- 2 1 Reyes 15:24; 1 Reyes 22:1; 1 Reyes 22:44; Mateo 16:21; 2 Reyes 8:18
- 3 Deuteronomio 4:43; 1 Reyes 4:13; Josué 21:38; 2 Samuel 19:10; Jueces 16:2
- 4 2 Reyes 3:7; Efesios 5:11; Proverbios 13:20; Salmo 139:21–22; Apocalipsis 2:26
- 5 Proverbios 3:5–6; 2 Crónicas 18:4–5; 2 Reyes 3:11; Jeremías 21:2; Jeremías 42:2–6
- 6 1 Reyes 18:19; Jeremías 23:14–17; Ezequiel 13:7–16; Ezequiel 13:22; Apocalipsis 19:20
- 7 2 Reyes 3:11–13; 2 Crónicas 18:6–7
- 8 Juan 3:19–21; Amós 5:10; Juan 17:14; Juan 7:7; Juan 15:18–19
- 9 Isaías 39:7; 2 Crónicas 18:8; 1 Reyes 22:26–27; Daniel 1:18; 2 Reyes 9:32
- 10 Mateo 11:8; 1 Reyes 22:30; Ezequiel 13:1–9; Hechos 12:21; Ester 5:1
- 11 Zacarías 1:18–21; Deuteronomio 33:17; Jeremías 29:21; Jeremías 23:31; Hechos 19:13–16
- 12 1 Reyes 22:6–15; 2 Crónicas 35:22; 1 Reyes 22:32–36
- 13 Isaías 30:10–11; Oseas 7:3; Salmo 10:11; Salmo 50:21; 1 Corintios 2:14–16
- 14 Números 24:13; 2 Crónicas 18:12–13; Jeremías 26:2–3; Números 22:38; Números 22:18
- 15 Mateo 26:45; Eclesiastés 11:9; 1 Reyes 18:27; 2 Crónicas 18:14; Jueces 10:14
- 16 Marcos 5:7; Hechos 19:13; Josué 6:26; Mateo 22:16–17; 2 Crónicas 18:15
- 17 Números 27:17; Mateo 9:36; 1 Reyes 22:34–36; 2 Crónicas 18:16–17; Ezequiel 34:4–6
- 18 1 Reyes 22:8; Proverbios 10:24; Proverbios 29:1; Lucas 11:45; Proverbios 27:22
- 19 Job 2:1; Job 1:6; Daniel 7:9–10; Isaías 6:1–3; Mateo 18:10
- 20 Ezequiel 14:9; Job 12:16; Jeremías 4:10
- 21 1 Reyes 22:23; Job 1:6–7; Job 2:1
- 22 Jueces 9:23; 1 Samuel 16:14; 1 Samuel 19:9; Job 1:8–11; Apocalipsis 20:10
- 23 Ezequiel 14:9; Isaías 6:9–10; Mateo 24:24–25; Isaías 44:20; Isaías 3:11
- 24 Hechos 23:2; Lamentaciones 3:30; Miqueas 5:1; Mateo 5:39; Juan 15:20
- 25 1 Reyes 20:30; 2 Pedro 2:1; Apocalipsis 19:20; Isaías 9:14–16; Amós 7:17
- 27 2 Crónicas 16:10; 2 Crónicas 18:25–27; Apocalipsis 2:10; Salmo 102:9; Deuteronomio 16:3
- 28 Miqueas 1:2; Números 16:29; Hechos 13:10–11; Marcos 12:37; Jeremías 28:8–9
- 29 1 Reyes 22:2–9; 2 Crónicas 18:28
- 30 2 Crónicas 35:22; 1 Samuel 28:8; Jeremías 23:24; 2 Crónicas 18:29; 1 Reyes 20:38
- 31 1 Reyes 20:24; 2 Crónicas 18:30; Jeremías 16:6; 1 Reyes 20:16; 1 Samuel 30:2
- 32 Proverbios 13:20; Jonás 2:1–2; Éxodo 14:10; Salmo 130:1–4; 2 Crónicas 18:31
- 33 Salmo 76:10; 1 Reyes 22:31
- 34 2 Crónicas 35:23; Miqueas 6:13; Apocalipsis 9:9; 1 Samuel 17:49; 2 Reyes 9:24
- 35 1 Reyes 22:28; 1 Reyes 20:42
- 36 2 Reyes 14:12; Jueces 7:7–8; 1 Samuel 4:10; 1 Reyes 12:24; 1 Reyes 22:17
- 38 1 Reyes 21:19; Mateo 24:35; Isaías 44:25–26; Jeremías 44:21–23; Josué 23:14–15
- 39 Amós 3:15; Ezequiel 27:6; 1 Reyes 16:20; 1 Reyes 14:19; 1 Reyes 16:5
- 40 1 Reyes 2:10; 2 Reyes 1:2; Deuteronomio 31:16; 1 Reyes 22:51; 2 Reyes 1:17
- 41 2 Crónicas 20:31; 1 Reyes 22:2; 1 Crónicas 3:10; 2 Crónicas 17:1
- 42 2 Reyes 1:17; 1 Reyes 15:10; 1 Reyes 14:21; 2 Reyes 8:16; 1 Reyes 15:2
- 43 1 Reyes 15:14; 2 Reyes 12:3; Proverbios 4:27; 2 Crónicas 20:3–30; Salmo 125:5
- 44 2 Reyes 8:18; 1 Reyes 22:2; 2 Crónicas 19:2; 2 Corintios 6:14; 2 Crónicas 21:6
- 45 2 Crónicas 20:34; 1 Reyes 11:41; 1 Reyes 14:29
- 46 1 Reyes 14:24; 1 Reyes 15:12; Deuteronomio 23:17; Génesis 19:5; Judas 7
- 47 2 Samuel 8:14; 2 Reyes 3:9; 2 Reyes 8:20; Génesis 27:40; Génesis 25:23
- 48 1 Reyes 9:26; 1 Reyes 10:22; 1 Reyes 9:28; Salmo 48:7; Números 33:35–36
- 50 2 Crónicas 21:1; 2 Crónicas 21:5–7; 1 Reyes 22:40; 1 Reyes 14:31; 1 Reyes 15:24
- 51 2 Reyes 1:17; 1 Reyes 15:25; 1 Reyes 22:40
- 52 1 Reyes 15:26; 1 Reyes 21:25; 1 Reyes 15:34; 1 Reyes 16:30–33; 2 Crónicas 22:3
- 53 1 Reyes 16:30–32; 2 Reyes 1:2; Salmo 106:29; Ezequiel 8:3; 2 Reyes 3:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias