1 Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: 2 sorte omnia dividentes, sicut præceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiæ tribui. 3 Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: 4 sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. 5 Sicut præceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram. 6 Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7 Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8 Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi: et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. 9 Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum. 10 Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in præsentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, 11 sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum: illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12 Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnæ atque munitæ: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. 13 Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem: 14 atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël. 15 Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est: et terra cessavit a præliis.
Josué 14 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Arba
Called the greatest man among the Anakim and the father of Anak, after whom Hebron was formerly named Kiriath-arba.
Citado en la guía: Joshua 14:15; Joshua 15:13; Joshua 21:11
Referencias cruzadas (15)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Números 34:17–29
- 2 Números 33:54; Números 34:13; Números 26:55–56; Proverbios 16:33; Mateo 25:34
- 3 Josué 13:14; Números 32:29–42; Deuteronomio 3:12–17; Josué 13:32–33; Josué 13:8
- 4 Génesis 48:5; 1 Crónicas 5:1–2; Números 35:2–8; 1 Crónicas 6:54–81; Josué 21:2–42
- 5 Josué 21:2; Números 35:1–2
- 6 Números 14:30; Números 14:24; Números 13:6; Josué 14:14; Números 14:6
- 7 Números 13:6; Números 13:26–33; Números 14:6–10; Números 13:16–20
- 8 Números 14:24; Deuteronomio 1:36; Números 13:31; Josué 14:14; Apocalipsis 14:4
- 9 Josué 1:3; Deuteronomio 1:36; Números 14:22–24; Números 13:22
- 10 Números 14:30; Números 14:33–34; Josué 11:18
- 11 Deuteronomio 34:7; Salmo 103:5; Deuteronomio 31:2; Salmo 90:10
- 12 Hebreos 11:33; Filipenses 4:13; Números 13:33; Números 13:28; Josué 15:14
- 13 Jueces 1:20; Josué 22:6; 1 Crónicas 6:55–56; Josué 10:36–37; Josué 15:13
- 14 1 Corintios 15:58; Josué 14:8–9
- 15 Josué 11:23; Génesis 23:2; Josué 15:13; Jueces 3:11; Jueces 5:31
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias