1 Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longævo, et persenilis ætatis, 2 vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris ætatis sum: 3 vosque cernitis omnia, quæ fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit: 4 et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multæque adhuc supersunt nationes: 5 Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est. 6 Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Moysi: et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram: 7 ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos: 8 sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc. 9 Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. 10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. 11 Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum. 12 Quod si volueritis gentium harum, quæ inter vos habitant, erroribus adhærere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: 13 jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis. 14 En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. 15 Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis, 16 eo quod præterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, ad adoraveritis eos: cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.
Josué 23 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Referencias cruzadas (16)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Josué 13:1; Josué 21:44; Josué 11:23; Salmo 46:9; Génesis 25:8
- 2 Josué 24:1; 1 Crónicas 28:1; Deuteronomio 31:28; Hechos 20:17–35
- 3 Éxodo 14:14; Josué 10:42; Josué 10:14; Malaquías 1:5; Salmo 44:1–3
- 4 Josué 18:10; Josué 13:6–7; Josué 13:2
- 5 Éxodo 33:2; Josué 13:6; Éxodo 34:11; Deuteronomio 11:23; Números 33:52–53
- 6 Deuteronomio 28:14; Deuteronomio 5:32; Hebreos 12:4; Josué 1:7–9; Efesios 6:10–19
- 7 Éxodo 23:13; Salmo 16:4; Deuteronomio 7:2–3; Jeremías 5:7; Josué 23:12
- 8 Deuteronomio 10:20; Josué 22:5; Deuteronomio 13:4; Deuteronomio 11:22; Hechos 11:23
- 9 Josué 1:5; Deuteronomio 11:23; Josué 23:5; Éxodo 23:30; Josué 1:8–9
- 10 Deuteronomio 32:30; Levítico 26:8; Deuteronomio 3:22; Éxodo 14:14; Salmo 35:1
- 11 Josué 22:5; Deuteronomio 6:5–12; Romanos 8:28; Judas 20–21; 1 Corintios 8:3
- 12 Deuteronomio 7:3; Sofonías 1:6; Ezequiel 18:24; Isaías 1:4; Génesis 2:24
- 13 Deuteronomio 7:16; Números 33:55; Éxodo 23:33; Jueces 2:2–3; 2 Reyes 17:22–23
- 14 Lucas 21:33; 1 Reyes 2:2; Levítico 26:3–13; Josué 21:43–45; Eclesiastés 9:10
- 15 Deuteronomio 28:15–68; 1 Tesalonicenses 2:16; Jueces 13:1; 2 Crónicas 36:16–17; Levítico 26:14–46
- 16 Deuteronomio 4:25–26; 2 Reyes 24:20
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias