Saltar al texto

Deuteronomio · Vulgata Clementina

Deuteronomio 13 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, 2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis: 3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris: quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra. 4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus: ipsi servietis, et ipsi adhærebitis. 5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. 6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens: Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui, 7 cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ, 8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, 9 sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum. 10 Lapidibus obrutus necabitur: quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis: 11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile. 12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: 13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: 14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam, 15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora. 16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius, 17 et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, 18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (17)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 1 Juan 4:1; Jeremías 23:25–28; Jeremías 29:8; 1 Reyes 13:18; Jeremías 27:9
  2. 2 Apocalipsis 13:13–14; 2 Corintios 11:13–15; 2 Tesalonicenses 2:9–11; Mateo 24:24; Mateo 7:22–23
  3. 3 Deuteronomio 8:2; Salmo 66:10; 1 Corintios 11:19; Deuteronomio 6:5; 1 Juan 4:1
  4. 4 Colosenses 1:10; Deuteronomio 10:20; 1 Corintios 6:17; Jeremías 7:23; 2 Crónicas 34:31
  5. 5 Deuteronomio 18:20; 1 Corintios 5:13; Deuteronomio 22:21; Jeremías 14:15; Deuteronomio 19:19
  6. 6 Deuteronomio 17:2–7; 2 Pedro 2:1; Efesios 4:14; 1 Juan 2:26–27; Proverbios 18:24
  7. 8 Proverbios 1:10; Deuteronomio 19:13; Deuteronomio 7:16; Ezequiel 9:5–6; Gálatas 1:8–9
  8. 9 Mateo 10:37; Juan 8:7; Hechos 7:58; Deuteronomio 17:2–7; Lucas 14:26
  9. 10 Josué 7:25; Levítico 20:2; 2 Crónicas 24:21; Deuteronomio 21:21; Números 15:35–36
  10. 11 Deuteronomio 19:20; Deuteronomio 17:13; Proverbios 21:11; 1 Timoteo 5:20; Proverbios 19:25
  11. 12 Jueces 20:1–17; Josué 22:11–34
  12. 13 1 Juan 2:19; Deuteronomio 13:6; Deuteronomio 13:2; 2 Corintios 6:15; Jueces 20:13
  13. 14 Deuteronomio 17:4; Juan 7:24; 1 Timoteo 5:19; Isaías 11:3–4; Deuteronomio 10:18
  14. 15 Éxodo 22:20; Levítico 27:28; Deuteronomio 7:2; Deuteronomio 7:16; Josué 6:24
  15. 16 Josué 8:28; Jeremías 49:2; Josué 6:24; Isaías 25:2; Isaías 17:1
  16. 17 Deuteronomio 7:26; Génesis 26:24; Josué 7:26; Génesis 26:4; Génesis 28:14
  17. 18 Deuteronomio 12:28; Deuteronomio 12:25; Mateo 7:24; Mateo 7:21; Mateo 6:33

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias

Lo que dijeron los Padres

Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.

Cómo se eligieron

«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).

  1. Cita 13:3 Augustine of Hippo, Our Lord's Sermon on the Mount (Book II, Chapter IX)

    When, therefore, it is said, "The Lord your God tempteth (proveth) you, that He may know if ye love Him," the words "that He may know" are employed for what is the real state of the case, that He may make you know: just as we speak of a joyful day, because it makes us joyful; of a sluggish frost, …

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  2. Cita 13:3 Augustine of Hippo, Sermons on Selected Lessons of the New Testament (Sermon VII)

    For there is another sort of temptation which is called a proving; of this kind of temptation it is written, "The Lord your God tempteth (proveth) you to know whether ye love Him." What means "to know"?

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)

  3. Cita 13:3 Augustine of Hippo, Tractates on the Gospel of John (Chapter VIII — 48-59)

    Thou hast it written, "God tempteth not any man;" and again thou hast it written, "The Lord your God tempteth you, to know whether you love Him." Just the point in dispute, you see.

    Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 7 (1888)