1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. 2 Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. 3 Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. 4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. 5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, 7 et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, 8 et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. 9 Dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. 16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. 18 Filii Gerson: Lebni et Semei. 19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20 Filii Merari: Moholi et Musi. 21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, 24 sub principe Eliasaph filio Laël. 25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam. 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur. 36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: 37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. 39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. 40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. 42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos): 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
Números 3 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Abihail
The father of Zuriel, who was the leader of the families of the Merarites.
Citado en la guía: Numbers 3:35
Eliasaph
The son of Lael, named as the leader of the families of the Gershonites who camped on the west side of the tabernacle.
Citado en la guía: Numbers 3:24
Elzaphan
A son of Uzziel who with Mishael carried the bodies of Nadab and Abihu outside the camp, and who was later the leader of the Kohathite families.
Citado en la guía: Exodus 6:22; Leviticus 10:4; Numbers 3:30
Gershon
A son of Levi whose clan was charged with carrying the tabernacle's curtains and coverings.
Citado en la guía: Genesis 46:11; Numbers 3:25-26
Hebron
Kohath's third-listed son and the founder of the Hebronite clan of the Kohathite Levites.
Citado en la guía: Exodus 6:18; Numbers 3:19; 1 Chronicles 6:2
Izhar
Kohath's second-listed son and the father of Korah, Nepheg and Zichri, whose descendants were the Izharite clan.
Citado en la guía: Exodus 6:18; Exodus 6:21; Numbers 3:19
Lael
The father of Eliasaph, who was the leader of the families of the Gershonites.
Citado en la guía: Numbers 3:24
Libni
Gershon's first-listed son and the founder of the Libnite clan of the Gershonite Levites.
Citado en la guía: Exodus 6:17; Numbers 3:18; 1 Chronicles 6:17
Mahli
Merari's first-listed son and the founder of the Mahlite clan of the Merarite Levites.
Citado en la guía: Exodus 6:19; Numbers 3:20; 1 Chronicles 6:19
Merari
A son of Levi whose clan carried the tabernacle's frames, bars, pillars, and bases.
Citado en la guía: Genesis 46:11; Numbers 3:36-37
Moses
Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.
Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34
Mushi
Merari's second-listed son and the founder of the Mushite clan of the Merarite Levites.
Citado en la guía: Exodus 6:19; Numbers 3:20; 1 Chronicles 6:19
Shimei
Gershon's second-listed son and the founder of the Shimeite clan of the Gershonite Levites.
Citado en la guía: Exodus 6:17; Numbers 3:18; 1 Chronicles 6:17
Zuriel
The son of Abihail, named as the leader of the families of the Merarites who camped on the north side of the tabernacle.
Citado en la guía: Numbers 3:35
Referencias cruzadas (40)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Éxodo 6:20; Mateo 1:1; Génesis 10:1; Levítico 25:1; Génesis 2:4
- 2 Éxodo 6:23; Números 26:60; 1 Crónicas 24:1; Éxodo 28:1; 1 Crónicas 6:3
- 3 Éxodo 28:41; Levítico 8:12; Levítico 8:30; Levítico 8:1–9; Éxodo 40:13
- 4 Levítico 10:1–2; Números 26:61
- 6 Éxodo 32:26–29; Malaquías 2:4; Números 8:6–26; Números 18:1–7; Números 1:49–53
- 7 Números 1:50; Números 8:11; Números 8:15; Números 31:30; 1 Crónicas 26:26
- 8 Números 4:15; Isaías 52:11; Esdras 8:24–30; Números 4:28; Números 10:21
- 9 Números 8:19; Números 18:6–7; Efesios 4:11; Efesios 4:8
- 10 Números 1:51; Números 3:38; Romanos 12:7; Números 18:7; 2 Crónicas 26:16–21
- 12 Números 18:6; Números 8:16; Números 3:41; Éxodo 13:2; Números 3:45
- 13 Lucas 2:23; Éxodo 13:12; Éxodo 13:2; Éxodo 13:15; Levítico 27:26
- 15 Números 26:62; Marcos 10:14; 2 Timoteo 3:15; Números 3:39–40; Números 3:22
- 16 Números 4:37; Números 3:39; Deuteronomio 21:5; Números 4:45; Números 4:41
- 17 Génesis 46:11; Éxodo 6:16–19; Nehemías 11:1–12; Josué 21:1–45; Números 26:57–58
- 18 Éxodo 6:17–19; 1 Crónicas 6:17; Nehemías 12:1–26; Números 3:21; 1 Crónicas 25:4
- 19 Éxodo 6:18; 1 Crónicas 6:18; 1 Crónicas 15:17–21; 1 Crónicas 25:4; 1 Crónicas 15:5
- 20 Éxodo 6:19; 1 Crónicas 6:19; 1 Crónicas 15:6; Números 3:33; 1 Crónicas 25:3
- 22 Números 4:38–40
- 23 Números 1:53; Números 2:17
- 25 Éxodo 25:9; Éxodo 26:36–37; Números 7:7; Éxodo 36:37–38; Éxodo 26:1–14
- 26 Éxodo 35:18; Éxodo 38:9–16; Éxodo 27:9–16
- 27 1 Crónicas 26:23; 1 Crónicas 23:12; Números 3:19
- 28 Números 3:7; Números 3:31; Números 4:35–36
- 29 Números 1:53; Números 2:10; Números 3:23
- 31 Éxodo 30:1–10; Números 4:4–16; Éxodo 39:33–42; Éxodo 25:10–40; Éxodo 40:30
- 32 1 Crónicas 9:14–20; Números 4:27; Números 4:16; Números 20:25–28; 1 Crónicas 26:20–24
- 33 1 Crónicas 23:21; Números 3:20; 1 Crónicas 6:19
- 34 Números 2:9; Números 2:11; Números 1:21
- 35 Números 1:53; Números 2:25; Números 3:28–29
- 36 Éxodo 26:37; Éxodo 26:15–29; Éxodo 26:32; Números 7:8; Éxodo 38:17–20
- 38 Números 1:53; Números 3:10; Números 2:3; Números 3:23; Números 18:1–5
- 39 Números 26:62; Mateo 7:14; Números 4:47–48
- 40 Números 3:15; Isaías 4:3; Apocalipsis 14:4; Hebreos 12:23; Números 3:12
- 41 Números 3:12; Números 3:45; Números 18:15; Mateo 20:28; Éxodo 32:26–29
- 43 Números 3:39
- 45 Números 3:12; Números 3:40–41
- 46 Éxodo 13:13; Números 18:15–16
- 47 Levítico 27:6; Éxodo 30:13; Números 18:16; Levítico 27:25; Ezequiel 45:12
- 50 Números 3:46–47; Mateo 20:28; 1 Pedro 1:18; 1 Timoteo 2:5–6; Tito 2:14
- 51 Números 3:48; Números 16:15; 1 Samuel 12:3–4; Malaquías 4:4; 1 Pedro 5:2
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias