1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter. 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? 7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum? 14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis: 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22 Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. 23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister: 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? 33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Mateo 20 Vulgata Clementina
Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones
Personas y lugares de este capítulo
Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.
Personas
Zebedee
A fisherman in whose boat his sons James and John were mending nets when Jesus called them; they left him in the boat with the hired men.
Citado en la guía: Matthew 4:21; Matthew 20:20; Mark 1:20
Referencias cruzadas (33)
Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.
- 1 Mateo 13:47; Mateo 13:24; 1 Corintios 15:58; Juan 15:1; Hebreos 13:21
- 2 Éxodo 19:5–6; Mateo 22:19; Lucas 10:35; 2 Timoteo 3:15; Mateo 18:28
- 3 1 Timoteo 5:13; Proverbios 19:15; Mateo 20:6–7; Marcos 15:25; Hechos 17:17–21
- 4 1 Pedro 4:2–3; Romanos 6:16–22; Lucas 19:7–10; Mateo 9:9; Tito 3:8
- 5 Josué 24:2–3; Marcos 15:33–34; Hebreos 11:24–26; Hechos 3:1; Lucas 23:44–46
- 6 Juan 9:4; Hechos 17:21; Hebreos 6:12; Proverbios 19:15; Lucas 23:40–43
- 7 Efesios 2:11–12; Hebreos 6:10; Hechos 17:30–31; Hechos 4:16; Mateo 22:9–10
- 8 Deuteronomio 24:15; 1 Pedro 4:10; Romanos 2:6–10; 2 Corintios 5:10; Tito 1:7
- 9 Romanos 4:3–6; Efesios 2:8–10; Efesios 1:6–8; Mateo 20:2; Lucas 23:40–43
- 11 Lucas 19:7; 1 Tesalonicenses 2:16; Judas 16; Hechos 11:2–3; Hechos 22:21–22
- 12 Romanos 11:5–6; 2 Corintios 11:23–28; Lucas 14:10–11; 1 Corintios 4:11; Lucas 18:11–12
- 13 Mateo 26:50; Mateo 22:12; Romanos 9:14–15; Job 34:8–12; Job 35:2
- 14 Juan 17:2; Lucas 15:31; Ezequiel 29:18–20; Mateo 6:2; Mateo 6:6
- 15 Romanos 9:15–24; Deuteronomio 15:9; Marcos 7:22; Éxodo 33:19; Mateo 6:23
- 16 Mateo 19:30; Marcos 10:31; Mateo 22:14; Lucas 13:28–30; Lucas 15:7
- 17 Marcos 10:32–34; Lucas 18:31–34; Mateo 13:11; Juan 15:15; Génesis 18:17
- 18 Mateo 16:21; Hechos 2:23; Mateo 27:1; Mateo 26:2; Mateo 17:22–23
- 19 Mateo 16:21; Marcos 15:16–20; 1 Corintios 15:3–7; Hechos 2:23; Isaías 53:3
- 20 Marcos 10:35–45; Mateo 4:21; Mateo 8:2; Mateo 27:56; Mateo 2:11
- 21 Mateo 19:28; Marcos 10:36–37; Salmo 110:1; Ester 5:3; 1 Reyes 3:5
- 22 Lucas 22:42; Mateo 26:42; Mateo 26:39; Marcos 14:36; Juan 18:11
- 23 Apocalipsis 1:9; Marcos 10:40; Mateo 25:34; Hechos 12:2; 2 Timoteo 2:11–12
- 24 Santiago 4:5–6; 1 Pedro 5:5; Lucas 22:23–25; Filipenses 2:3; 1 Corintios 13:4
- 25 Lucas 22:25–27; Mateo 20:25–28; Juan 13:12–17; Marcos 10:42; Mateo 18:3–4
- 26 Marcos 10:43; Marcos 9:35; Marcos 10:45; 1 Pedro 5:3; Lucas 18:14
- 27 Lucas 22:26; Marcos 9:33–35; Mateo 18:4; 2 Corintios 4:5; Romanos 1:14
- 28 Lucas 22:27; Hebreos 9:28; Tito 2:14; 1 Pedro 3:18; Filipenses 2:4–8
- 29 Marcos 10:46–52; Lucas 18:35–43; Mateo 9:27–31
- 30 Marcos 10:46; Mateo 12:22–23; Mateo 22:42; Mateo 21:9; Isaías 42:16
- 31 Mateo 19:13; Colosenses 4:2; 1 Tesalonicenses 5:17; Lucas 18:1–8; Lucas 11:8–10
- 32 Ezequiel 36:37; Filipenses 4:6; Mateo 20:21; Hechos 10:29
- 33 Salmo 119:18; Efesios 1:17–19
- 34 Mateo 9:29; Salmo 145:8; Hebreos 4:15–16; Lucas 22:51; Lucas 7:13
Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias
Lo que dijeron los Padres
Pasajes de los Padres de la Iglesia que comentan o citan este capítulo, tal como aparecen en la edición de Schaff (traducciones inglesas del siglo XIX, de dominio público). Los textos están en inglés.
Cómo se eligieron
«Comentario» es el comienzo de una homilía o exposición sobre este capítulo (homilías de san Juan Crisóstomo; tratados, sermones y comentarios a los Salmos de san Agustín). «Cita» es una frase en la que las notas de la propia edición identifican la cita de un versículo de este capítulo; solo se conserva si el texto coincide con el versículo. Solo se usan obras de autoría segura. Los Salmos siguen la numeración hebrea (Agustín usa la de los Setenta: su Salmo 50 es aquí el 51).
Ye have heard out of the Holy Gospel a parable well suited to the present season, concerning the labourers in the vineyard. For now is the time of the material vintage. Now there is also a spiritual vintage, wherein God rejoiceth in the fruit of His vineyard. For we cultivate God, and God cultivateth us.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
He goeth not up at once to Jerusalem when He is come out of Galilee, but having first wrought miracles, and having stopped the mouths of Pharisees, and having discoursed with His disciples of renouncing possessions: for, "if thou wilt be perfect," saith He, "sell that thou hast:" and of virginity, "He that is able to receive, let him receive …
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)
They maintain also, that these thirty Æons are most plainly indicated in the parable of the labourers sent into the vineyard.
Of these two, the two blind men also are a figure, who sat by the way side, to whom the Lord gave sight. And if ye pay attention to the Scriptures, ye will find the two Churches, which are not two but One, figured out in many places.
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 6 (1888)
… of the heavens, that whatsoever thou shalt bind on earth, shall be bound in Heaven, and whatsoever thou shalt loose on earth, shall be loosed in Heaven." How then is it not "His to give to sit on His right hand, and on His left," when He saith, "I will give thee"?
Leer en contexto · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)