Saltar al texto

Éxodo · Vulgata Clementina

Éxodo 39 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi. 2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3 opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. 6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël: 7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi. 8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: 9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. 10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. 11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. 12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. 15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo: 16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: 22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: 23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum: 24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. 25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus: 26 et mitras cum coronulis suis ex bysso: 27 feminalia quoque linea, byssina: 28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. 29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: 30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. 31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. 32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34 velum; arcam, vectes, propitiatorium, 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38 et tentorium in introitu tabernaculi; 39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. 43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Aaron

    First high priest

    Moses' brother and spokesman, Israel's first high priest.

    Citado en la guía: Exodus 4–40; Leviticus 8–10

  • Moses

    Deliverer and lawgiver

    Drawn from the Nile, he led Israel out of Egypt and received God's Law.

    Citado en la guía: Exodus 2–Deuteronomy 34

Referencias cruzadas (34)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 Éxodo 31:10; Éxodo 35:19; Éxodo 35:23; Hebreos 9:25; Hebreos 9:12
  2. 2 Éxodo 28:6–12; Levítico 8:7; Éxodo 25:7
  3. 3 Éxodo 26:1; Éxodo 36:8
  4. 5 Mateo 28:20; Apocalipsis 1:13; Éxodo 28:8; Éxodo 29:5; Isaías 11:5
  5. 6 Éxodo 28:9; Ezequiel 28:13; Job 28:16; Éxodo 25:7; Éxodo 35:9
  6. 7 Josué 4:7; Éxodo 28:12; Éxodo 28:29; Marcos 14:22–25; Nehemías 2:20
  7. 8 Éxodo 28:4; Éxodo 28:13–29; Isaías 59:17; Levítico 8:8–9; Efesios 6:14
  8. 10 Apocalipsis 21:19–21; Éxodo 28:16–17; Éxodo 28:21
  9. 11 Éxodo 28:18; Ezequiel 28:13
  10. 14 Apocalipsis 21:12
  11. 15 Juan 10:28; 2 Crónicas 3:5; Éxodo 28:14; Judas 1; 1 Pedro 1:5
  12. 16 Éxodo 25:12
  13. 18 Éxodo 28:14; Cantar de los Cantares 1:10
  14. 20 Éxodo 26:3
  15. 21 1 Corintios 1:25; 1 Corintios 1:27; Mateo 16:24
  16. 22 Éxodo 28:31–35
  17. 24 Gálatas 5:22; Éxodo 28:33
  18. 25 Cantar de los Cantares 4:13; Éxodo 28:33–34; Salmo 89:15
  19. 26 Éxodo 28:34; Cantar de los Cantares 6:7; Cantar de los Cantares 4:3; Mateo 9:20; Deuteronomio 22:12
  20. 27 Ezequiel 44:18; 1 Pedro 1:13; Éxodo 28:39–42; Romanos 13:14; Gálatas 3:27
  21. 28 Éxodo 28:4; Éxodo 28:39; Éxodo 28:42; Ezequiel 44:18
  22. 29 Éxodo 28:39
  23. 30 Hebreos 7:26; Apocalipsis 5:10; Éxodo 28:36–39; Hebreos 1:3; 1 Corintios 1:30
  24. 32 Éxodo 39:42–43; Éxodo 25:40; Mateo 28:20; Deuteronomio 12:32; Números 4:4–32
  25. 33 Éxodo 31:7–11; Éxodo 35:11–19; Éxodo 25:1–30; Éxodo 36:1–38
  26. 35 Hebreos 9:5; Hebreos 9:8; Éxodo 25:17
  27. 36 1 Reyes 7:48; Éxodo 25:30
  28. 37 Filipenses 2:15; Éxodo 27:21; Éxodo 25:31; Mateo 5:14–16
  29. 38 Éxodo 30:7; Éxodo 31:11; Éxodo 37:29; Éxodo 30:3; Éxodo 25:6
  30. 39 Éxodo 38:30; 1 Reyes 8:64
  31. 40 Éxodo 27:9–16
  32. 41 Éxodo 31:10; Éxodo 28:2; Éxodo 39:1
  33. 42 Éxodo 35:10; Éxodo 39:32; 2 Timoteo 2:15; Deuteronomio 12:32; Éxodo 25:1–31
  34. 43 Números 6:23–27; Levítico 9:22–23; 1 Reyes 8:14; 2 Samuel 6:18; 2 Crónicas 30:27

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias