Skip to the text

1 Samuel · Clementine Vulgate

1 Samuel 10 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. 2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie: dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo? 3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini. 4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum. 5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes. 6 Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium. 7 Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est. 8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias. 9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa. 10 Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum. 11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? 12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? 13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum. 14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. 15 Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. 16 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel. 17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha: 18 et ait ad filios Israël: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos. 19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias. 20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. 21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus. 22 Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi. 23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum. 24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. 25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. 26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda. 27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • Saul

    Israel's first king

    Israel's first king, anointed by Samuel but later rejected for his disobedience to God.

    Cited in the guide: 1 Samuel 9-10; 1 Samuel 15

Cross references (24)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 1 Samuel 16:13; Psalm 78:71; 1 Samuel 9:16; Psalm 2:12; Acts 13:21
  2. 2 1 Samuel 9:3–5; Genesis 35:19–20; 1 Samuel 10:16; Joshua 18:28
  3. 3 Genesis 28:22; Genesis 35:3; Genesis 35:1; Genesis 28:19; Leviticus 3:6
  4. 4 Judges 18:15
  5. 5 2 Kings 3:15; 1 Samuel 19:20; 1 Samuel 13:3; 2 Kings 2:5; 2 Kings 2:3
  6. 6 1 Samuel 10:10; 1 Samuel 19:23–24; Numbers 11:25; 1 Samuel 16:13; Judges 14:6
  7. 7 Judges 6:12; Exodus 4:8; Joshua 1:5; Luke 2:12; Judges 9:33
  8. 8 1 Samuel 11:14–15; 1 Samuel 13:4; 1 Samuel 15:33; 1 Samuel 13:8–15
  9. 9 Judges 7:11; Isaiah 38:7–8; 1 Samuel 10:2–6; Judges 6:21; Judges 6:36–40
  10. 10 1 Samuel 10:5–6; 1 Samuel 19:20–24
  11. 11 John 7:15; Matthew 13:54–55; 1 Samuel 19:24; Acts 4:13; Acts 9:21
  12. 12 Isaiah 54:13; John 6:45; James 1:17; John 7:16
  13. 14 1 Samuel 14:50; 2 Kings 5:25; 1 Samuel 9:3–10
  14. 16 Proverbs 29:11; 1 Samuel 9:20; 1 Samuel 9:27; Judges 14:6; Exodus 4:18
  15. 17 Judges 20:1; 1 Samuel 7:5–6
  16. 18 Judges 6:8–9; Judges 2:1; Nehemiah 9:27–28; Nehemiah 9:9–12
  17. 19 1 Samuel 12:12; 1 Samuel 8:19; Joshua 24:1; 1 Samuel 8:6–9; Numbers 17:2
  18. 20 1 Samuel 14:41; Acts 1:24–26; Joshua 7:16–18
  19. 22 Numbers 27:21; Judges 20:18; 1 Samuel 23:11–12; 1 Samuel 9:21; 1 Samuel 15:17
  20. 23 1 Samuel 9:2; 1 Samuel 17:4; 1 Samuel 16:7
  21. 24 1 Kings 1:39; 2 Samuel 21:6; 1 Kings 1:25; Deuteronomy 17:15; 2 Kings 11:12
  22. 25 1 Samuel 8:11–18; Deuteronomy 17:14–20; Ezekiel 45:9–10; Titus 3:1; Romans 13:1–7
  23. 26 1 Samuel 11:4; Acts 7:10; Joshua 18:28; 1 Samuel 15:34; Psalm 110:3
  24. 27 Deuteronomy 13:13; 2 Chronicles 17:5; 1 Kings 10:25; 1 Samuel 2:12; 1 Kings 4:21

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 10:3 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily LXXXI)

    After this, because they knew him not, He gave them a sign, like as the prophet touching Saul, saying, "Thou shalt find one going up and carrying a bottle;" and here, "carrying a pitcher." And see again the display of his power.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)