Skip to the text

2 Samuel · Clementine Vulgate

2 Samuel 14 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom, 2 misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum: 3 et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus. 4 Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex. 5 Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus. 6 Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum. 7 Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram. 8 Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te. 9 Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. 10 Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te. 11 Quæ ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram. 12 Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere. 13 Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum? 14 Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est. 15 Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ. 16 Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hæreditate Dei delere me, et filium meum simul. 17 Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum. 18 Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex. 19 Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc. 20 Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram. 21 Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom. 22 Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. 23 Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem. 24 Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit. 25 Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. 26 Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico. 27 Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ. 28 Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit. 29 Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum, 30 dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni. 31 Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni? 32 Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me. 33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo: osculatusque est rex Absalom.

People & places in this chapter

From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.

People

  • David

    King of Israel

    The shepherd who became Israel's greatest king and a man after God's own heart.

    Cited in the guide: 1 Sam. 16 - 1 Kings 2; 2 Sam. 7; 1 Chron. 2:15; Matt. 1:6

  • Tamar

    Absalom's beautiful daughter

    A daughter born to Absalom, along with three sons, described as a beautiful woman.

    Cited in the guide: 2 Samuel 14:27

Cross references (29)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 2 Samuel 13:39; 2 Samuel 2:18; 2 Samuel 19:4; Proverbs 29:26; 1 Chronicles 2:16
  2. 2 2 Chronicles 11:6; Ruth 3:3; Amos 1:1; 2 Chronicles 20:20; Jeremiah 6:1
  3. 3 2 Samuel 14:19; Exodus 4:15; Isaiah 59:21; Jeremiah 1:9; Numbers 23:5
  4. 4 1 Samuel 25:23; 2 Kings 6:26–28; 2 Samuel 1:2; Luke 18:3–5; Job 29:12–14
  5. 5 2 Samuel 12:1–3; Judges 9:8–15
  6. 6 Deuteronomy 22:26–27; Exodus 2:13; Genesis 4:8
  7. 7 Numbers 35:19; Matthew 21:38; Deuteronomy 19:12–13; Genesis 27:45; Genesis 4:14
  8. 8 Proverbs 18:13; Job 29:16; 2 Samuel 12:5–6; Isaiah 11:3–4; 2 Samuel 16:4
  9. 9 1 Samuel 25:24; 1 Kings 2:33; Matthew 27:25; Numbers 35:33; Deuteronomy 21:1–9
  10. 11 1 Samuel 14:45; Matthew 10:30; Numbers 35:19; Acts 27:34; 1 Kings 1:52
  11. 12 Genesis 18:27; Jeremiah 12:1; Acts 26:1; 1 Samuel 25:24; Genesis 44:18
  12. 13 2 Samuel 13:37–38; 2 Samuel 12:7; 1 Kings 20:40–42; Judges 20:2; 2 Samuel 7:8
  13. 14 Job 30:23; Numbers 35:28; Hebrews 9:27; Numbers 35:15; Job 34:15
  14. 16 1 Samuel 26:19
  15. 17 1 Samuel 29:9; 2 Samuel 19:27; 2 Samuel 14:20; Hebrews 5:14; 1 Kings 3:9
  16. 18 Jeremiah 38:14; Jeremiah 38:25; 1 Samuel 3:17–18
  17. 19 2 Samuel 14:3; 1 Samuel 1:26; Luke 21:15; Deuteronomy 5:32; 2 Samuel 11:14–15
  18. 20 2 Samuel 14:17; 2 Samuel 19:27; 1 Corinthians 8:1–2; Proverbs 29:5; 2 Samuel 5:23
  19. 21 2 Samuel 14:11; Mark 6:26; 1 Samuel 14:39
  20. 22 Exodus 33:16–17; Ruth 2:2; Job 31:20; Genesis 6:8; Job 29:11
  21. 23 2 Samuel 13:37–38; 2 Samuel 3:3
  22. 24 Revelation 22:4; 2 Samuel 3:13; Exodus 10:28; Genesis 43:3; 2 Samuel 14:28
  23. 25 Isaiah 1:6; Job 2:7; Deuteronomy 28:35; Proverbs 31:30; 1 Samuel 16:7
  24. 26 Ezekiel 44:20; 1 Corinthians 11:14; 2 Samuel 18:9; Ezekiel 45:9–14; Leviticus 19:36
  25. 27 2 Samuel 18:18; 2 Samuel 13:1; Jeremiah 22:30; Isaiah 14:22; Job 18:16–19
  26. 29 2 Samuel 14:30–31; Esther 1:12; Matthew 22:3
  27. 30 Judges 15:4–5; 2 Kings 10:6–7; 2 Samuel 13:28–29; 1 Kings 21:9–14; 2 Kings 9:33
  28. 32 1 Samuel 20:8; Exodus 14:12; Proverbs 28:13; Matthew 25:44; Exodus 17:3
  29. 33 Luke 15:20; Genesis 33:4; Genesis 45:15; Genesis 27:26

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences