1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 [Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël. 3 Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. 4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem: 5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. 6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. 7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.] 8 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 9 Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: [Gladius, gladius exacutus est, et limatus: 10 ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. 11 Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. 12 Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, 13 quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. 14 Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit 15 et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem. 16 Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus. 17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum.] 18 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 19 Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet conjecturam; in capite viæ civitatis conjiciet. 20 Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam. 21 Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit. 22 Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones. 23 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. 24 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini. 25 Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita: 26 hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? 27 Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei. 28 Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas: 29 cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita. 30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es: in terra nativitatis tuæ judicabo te. 31 Et effundam super te indignationem meam; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum. 32 Igni eris cibus; sanguis tuus erit in medio terræ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.]
Ezekiel 21 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
Cross references (29)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 2 Ezekiel 20:46; Ezekiel 4:7; Ezekiel 28:21; Ezekiel 25:2; Ephesians 6:19
- 3 Job 9:22; Ezekiel 5:8; Jeremiah 21:13; Ezekiel 14:21; Ezekiel 5:12
- 4 Ezekiel 20:47; Ezekiel 7:2; Ezekiel 6:11–14
- 5 Ezekiel 21:30; Nahum 1:9; Jeremiah 23:20; 1 Samuel 3:12; Ezekiel 20:48
- 6 Isaiah 22:4; Ezekiel 6:11; Isaiah 16:11; Ezekiel 21:12; Habakkuk 3:16
- 7 Ezekiel 7:17; Jeremiah 50:43; Isaiah 13:7; Nahum 2:10; Hebrews 12:12
- 9 Isaiah 34:5–6; Ezekiel 21:28; Ezekiel 21:3; Job 20:25; Isaiah 27:1
- 10 Psalm 110:5–6; Ezekiel 20:47; Luke 21:34–35; Revelation 2:27; Ezekiel 21:25–27
- 11 Ezekiel 21:19; Jeremiah 25:33; Jeremiah 51:20–23; Jeremiah 25:9
- 12 Ezekiel 21:6; Joel 1:13; Jeremiah 25:34; Ezekiel 6:11; Jeremiah 31:12
- 13 Ezekiel 21:10; 2 Corinthians 8:2; Ezekiel 21:25; Job 9:23
- 14 2 Kings 24:1; Numbers 24:10; 2 Kings 24:10–16; Leviticus 26:24; Ezekiel 6:11
- 15 Jeremiah 17:27; Ezekiel 21:10; 2 Samuel 17:10; Ezekiel 21:22; Ezekiel 21:28
- 16 Ezekiel 21:4; Ezekiel 16:46; Ezekiel 14:17; Genesis 13:9; Ezekiel 21:20
- 17 Ezekiel 5:13; Ezekiel 21:14; Zechariah 6:8; Ezekiel 22:13; Ezekiel 16:42
- 19 Jeremiah 1:10; Ezekiel 4:1–3; Ezekiel 5:1–17
- 20 Amos 1:14; Jeremiah 49:2; Deuteronomy 3:11; Ezekiel 25:5; Psalm 125:1–2
- 21 Proverbs 16:33; Judges 17:5; Judges 18:20; Genesis 31:19; Genesis 31:30
- 22 Ezekiel 4:2; Ezekiel 26:9; Joshua 6:20; Joshua 6:10; Jeremiah 52:4
- 23 Numbers 5:15; Ezekiel 21:24; Ezekiel 29:16; Ezekiel 17:13–19; Jeremiah 52:3–11
- 24 Hosea 4:2; Jeremiah 3:2; Ezekiel 16:16–22; Ezekiel 22:3–12; Jeremiah 8:12
- 25 Ezekiel 35:5; Ezekiel 17:19; Jeremiah 52:2; 2 Chronicles 36:13; Ezekiel 21:29
- 26 Ezekiel 17:24; Psalm 75:7; Jeremiah 13:18; Jeremiah 52:31–34; Jeremiah 52:9–11
- 27 Micah 5:2; Jeremiah 23:5–6; Luke 1:32; Zechariah 9:9; Psalm 2:6
- 28 Ezekiel 21:20; Ezekiel 21:9–10; Zephaniah 2:8–10; Ezekiel 25:2–7; Jeremiah 49:1–5
- 29 Ezekiel 21:25; Ezekiel 22:28; Jeremiah 27:9; Psalm 37:13; Lamentations 2:14
- 30 Ezekiel 16:38; Jeremiah 47:6–7; Genesis 15:14; Ezekiel 28:15; Ezekiel 28:13
- 31 Psalm 18:15; Ezekiel 7:8; Nahum 1:6; Jeremiah 4:7; Isaiah 30:33
- 32 Ezekiel 25:10; Malachi 4:1; Ezekiel 20:47–48; Zephaniah 2:9; Matthew 3:10
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences