Skip to the text

Ezekiel · Clementine Vulgate

Ezekiel 36 Clementine Vulgate

Leer en español
About VUL
  • Catholic
  • OT: Latin Vulgate
  • NT: Latin Vulgate
  • Catholic (73 books)
  • Original language
  • 1598
  • Public domain

Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings

1 Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: [Montes Israël, audite verbum Domini. 2 Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod dixerit inimicus de vobis: Euge, altitudines sempiternæ in hæreditatem datæ sunt nobis: 3 propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi, 4 propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum. 5 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent: 6 idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis. 7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam, ut gentes quæ in circuitu vestro sunt, ipsæ confusionem suam portent. 8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat. 9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos: et arabimini, et accipietis sementem. 10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël: et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur. 11 Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent: et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio: et scietis quia ego Dominus. 12 Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et hæreditate possidebunt te: et eris eis in hæreditatem, et non addes ultra ut absque eis sis. 13 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: 14 propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus. 15 Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.] 16 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 17 [Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis: juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me. 18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. 19 Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras: juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos. 20 Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt. 21 Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt. 22 Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. 23 Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. 24 Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. 25 Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. 26 Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. 27 Et spiritum meum ponam in medio vestri: et faciam ut in præceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini. 28 Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris: et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. 29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem. 30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. 31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra. 32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis: confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.] 33 [Hæc dicit Dominus Deus: In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa, 34 et terra deserta fuerit exculta, quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris, 35 dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt. 36 Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta: ego Dominus locutus sim, et fecerim. 37 Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum, 38 ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus: sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum: et scient quia ego Dominus.]

Cross references (37)

Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.

  1. 1 Ezekiel 6:2–3; Jeremiah 22:29; Ezekiel 37:22; Ezekiel 36:4; Ezekiel 36:8
  2. 2 Deuteronomy 32:13; Ezekiel 25:3; Ezekiel 35:10; Habakkuk 3:19; Psalm 78:69
  3. 3 Psalm 44:13–14; Lamentations 2:15–16; Jeremiah 18:16; Jeremiah 41:1–18; Ezekiel 13:10
  4. 4 Deuteronomy 11:11; Ezekiel 34:28; Ezekiel 36:1; Psalm 79:4; Ezekiel 36:6
  5. 5 Micah 7:8; Ezekiel 36:3; Psalm 83:4–12; Psalm 137:7; Zechariah 1:15
  6. 6 Psalm 123:3–4; Ezekiel 34:29; Psalm 74:10; Psalm 74:23; Psalm 74:18
  7. 7 Ezekiel 20:5; Amos 1:1–15; Ezekiel 25:1–17; Jeremiah 25:15–29; Jeremiah 47:1–7
  8. 8 Isaiah 27:6; Hebrews 10:37; Ezekiel 34:26–29; Isaiah 4:2; Hosea 2:21–23
  9. 9 Psalm 46:11; Ezekiel 36:34; Hosea 2:21–23; Romans 8:31; Zechariah 8:12
  10. 10 Ezekiel 36:33; Jeremiah 30:19; Jeremiah 33:12; Isaiah 27:6; Ezekiel 36:37
  11. 11 Jeremiah 33:12; Jeremiah 23:5–8; Micah 7:14; Ezekiel 37:13; Jeremiah 31:27
  12. 12 Jeremiah 15:7; Ezekiel 47:14; Obadiah 17–21; Numbers 13:32; Ezekiel 36:13
  13. 13 Numbers 13:32
  14. 14 Ezekiel 37:25–28; Isaiah 60:21; Amos 9:15
  15. 15 Psalm 89:50; Ezekiel 34:29; Isaiah 54:4; Isaiah 60:14; Ezekiel 36:6
  16. 17 Jeremiah 2:7; Numbers 35:33–34; Micah 2:10; Jeremiah 16:18; Leviticus 15:19–33
  17. 18 Ezekiel 7:8; 2 Chronicles 34:21; Lamentations 4:11; Lamentations 2:4; Nahum 1:6
  18. 19 Deuteronomy 28:64; Ezekiel 39:24; Romans 2:6; Ezekiel 18:30; Ezekiel 5:12
  19. 20 Isaiah 52:5; Romans 2:24; Jeremiah 33:24; Daniel 3:15; Exodus 32:11–13
  20. 21 Isaiah 48:9; Psalm 74:18; Ezekiel 20:9; Ezekiel 20:22; Isaiah 37:35
  21. 22 Psalm 106:8; Ezekiel 36:32; Psalm 115:1–2; Deuteronomy 7:7–8; Deuteronomy 9:5–7
  22. 23 Ezekiel 20:41; Ezekiel 39:7; 1 Peter 2:9; Psalm 46:10; Isaiah 5:16
  23. 24 Ezekiel 37:21; Ezekiel 34:13; Amos 9:14–15; Psalm 107:2–3; Jeremiah 30:3
  24. 25 Hebrews 10:22; John 3:5; Jeremiah 33:8; 1 John 1:7; Titus 3:5–6
  25. 26 Ezekiel 11:19–20; Psalm 51:10; 2 Corinthians 5:17; Deuteronomy 30:6; John 3:3–5
  26. 27 Titus 3:3–6; Hebrews 13:21; Ezekiel 39:29; 1 Corinthians 3:16; Jeremiah 31:33
  27. 28 Jeremiah 31:33; Jeremiah 32:38; Ezekiel 37:27; Ezekiel 11:20; Ezekiel 37:23
  28. 29 Matthew 1:21; Hosea 2:21–23; John 1:7–9; Romans 11:26; Hosea 14:4
  29. 30 Ezekiel 34:27; Joel 2:26; Deuteronomy 29:23–28; Leviticus 26:4; Joel 2:17
  30. 31 Ezekiel 6:9; Nehemiah 9:26–35; Ezekiel 20:43; Job 42:6; Isaiah 6:5
  31. 32 Deuteronomy 9:5; Ezekiel 36:22; Titus 3:3–6; 2 Timothy 1:9; Daniel 9:18–19
  32. 33 Isaiah 58:12; Ezekiel 36:10; Jeremiah 33:10; Zechariah 8:7–8; Jeremiah 32:43
  33. 34 Ezekiel 6:14; Jeremiah 25:9–11; Deuteronomy 29:23–28; 2 Chronicles 36:21
  34. 35 Isaiah 51:3; Joel 2:3; Jeremiah 33:9; Psalm 58:11; Psalm 64:9
  35. 36 Matthew 24:35; Ezekiel 17:24; Ezekiel 37:14; Numbers 23:19; Hosea 14:4–9
  36. 37 Hebrews 10:21–22; 1 John 5:14; Ezekiel 14:3; Zechariah 10:6; Zechariah 10:9
  37. 38 Acts 2:5–11; John 10:16; 1 Kings 8:63; 2 Chronicles 35:7–19; 2 Chronicles 7:8

Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences

What the Fathers said

Passages from the Church Fathers that expound or quote this chapter, verbatim from the public-domain Schaff edition (19th-century English translations).

How these were chosen

“Commentary” is the opening of a homily or exposition on this chapter (John Chrysostom’s homilies, Augustine’s tractates, sermons and expositions of the Psalms). “Quotes” are sentences where the edition’s own footnotes identify a quotation of a verse here, kept only when the wording matches the verse. Only works whose authorship is not in doubt are used. Psalms follow the Hebrew/English numbering (Augustine numbers them as the Septuagint does: his Psalm 50 is Psalm 51 here).

  1. Quotes verse 36:26 Irenaeus of Lyons, Against Heresies (Book IV, Chapter XXXII)

    And those of them who declare that God would make a new covenant with men, not such as that which He made with the fathers at Mount Horeb, and would give to men a new heart and a new spirit; and again, "And remember ye not the things of old: behold, I make new things which shall now arise, and …

    Read in context · Ante-Nicene Fathers, vol. 1 (1885)

  2. Quotes verse 36:17–19 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book III, Chapters 31–34)

    … for the blood that they had shed upon the land, and for their idols wherewith they had polluted it: and I scattered them among the heathen, and they were dispersed through the countries: according to their way, and according to their doings, I judged them." Now it is easy to understand that this applies to that house of Israel of …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)

  3. Quotes verse 36:22 John Chrysostom, Homilies on the Gospel of Matthew (Homily III)

    For this cause, though thou shouldest work but the eleventh hour of the day, He gives thy wages entire; and though thou afford no ground of salvation, He saith, "I do it for mine own sake, that my name be not profaned:" though thou shouldest sigh only, though thou shouldest only weep, all these things He quickly catches hold of, …

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 10 (1888)

  4. Quotes verse 36:25 Cyril of Jerusalem, Catechetical Lectures (Lecture III)

    He will sprinkle clean water upon you, and ye shall be cleansed from all your sin.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 2, vol. 7 (1894)

  5. Quotes verse 36:23 Augustine of Hippo, On Christian Doctrine (Book III, Chapters 31–34)

    But when the prophet begins to say, "And I will sanctify my great name, which was profaned among the heathen, which ye have profaned in the midst of them; and the heathen shall know that I am the Lord," the reader ought now carefully to observe the way in which the species is overstepped and the genus taken in.

    Read in context · Nicene and Post-Nicene Fathers, series 1, vol. 2 (1887)