1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos, 2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? 3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait: Ædificent: si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum. 4 Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui: converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. 5 Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt ædificantes. 6 Itaque ædificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam: et provocatum est cor populi ad operandum. 7 Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. 8 Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. 9 Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. 10 Dixit autem Judas: Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. 11 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. 12 Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, 13 statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus. 14 Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris. 15 Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. 16 Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum: et lanceæ, et scuta, et arcus, et loricæ, et principes post eos in omni domo Juda. 17 Ædificantium in muro, et portantium onera, et imponentium: una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium: 18 ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et ædificabant, et clangebant buccina juxta me. 19 Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero: 20 in loco quocumque audieritis clangorem tubæ, illuc concurrite ad nos: Deus noster pugnabit pro nobis. 21 Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu auroræ donec egrediantur astra. 22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum. 23 Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra: unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Nehemiah 4 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Sanballat
Sanballat the Horonite, who mocked, plotted against, and tried to lure Nehemiah during the wall building; one of the high priest’s grandsons became his son-in-law.
Cited in the guide: Nehemiah 2:10; Nehemiah 2:19; Nehemiah 4:1
Tobiah
Ammonite official who jeered at the wall, sent intimidating letters, had ties of marriage and oath among Judah’s nobles, and was given a temple storeroom by Eliashib until…
Cited in the guide: Nehemiah 2:10; Nehemiah 4:3; Nehemiah 6:17
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Nehemiah 2:10; Hebrews 11:36; Psalm 35:15–16; Acts 5:17; Nehemiah 2:19
- 2 1 Corinthians 1:27; Ezra 4:9–10; Nehemiah 4:10; Zechariah 12:8; 1 Samuel 17:43–44
- 3 Nehemiah 2:19; Nehemiah 2:10; 1 Kings 20:10; 1 Kings 20:18; 2 Kings 18:23
- 4 Psalm 79:12; Psalm 123:3–4; Proverbs 3:34; Hosea 12:14; 1 Samuel 17:26
- 5 Psalm 109:14; Jeremiah 18:23; Psalm 69:27–28; Isaiah 44:22; 2 Timothy 4:14
- 6 Philippians 2:13; 1 Chronicles 29:3; Hebrews 13:21; Nehemiah 6:15; 1 Chronicles 29:17–18
- 7 Nehemiah 4:1; Nehemiah 2:10; Jeremiah 25:20; Amos 1:13; Revelation 12:17
- 8 Psalm 83:3–11; Jeremiah 20:10; Isaiah 8:9–10; Acts 23:12–13; Psalm 2:1–3
- 9 1 Peter 5:8; Psalm 50:15; Acts 4:24–30; Matthew 26:41; Luke 6:11–12
- 10 Haggai 1:2; Numbers 32:9; 2 Chronicles 2:18; Numbers 13:31; Psalm 11:1–2
- 11 1 Thessalonians 5:2; Psalm 56:6; Judges 20:29–48; Acts 23:21; Acts 23:12
- 12 Numbers 14:22; Genesis 31:41; Genesis 31:7; Job 19:3
- 13 Nehemiah 4:17–18; Ephesians 6:11–20; Genesis 32:13–20; 2 Chronicles 32:2–8; Matthew 10:16
- 14 2 Samuel 10:12; Numbers 14:9; Isaiah 41:10–14; Hebrews 13:6; Psalm 66:3
- 15 2 Samuel 17:14; Romans 12:11; Psalm 33:10–11; Isaiah 44:25; Job 5:12–13
- 16 Nehemiah 4:23; Nehemiah 5:15–16; Psalm 101:6
- 17 2 Timothy 2:3; 2 Timothy 4:7; 2 Corinthians 6:7; Ephesians 6:11–20; 1 Corinthians 16:9
- 18 Numbers 10:9; 2 Chronicles 13:12–17
- 20 Exodus 14:14; Deuteronomy 20:4; Deuteronomy 1:30; Joshua 23:10; Deuteronomy 3:22
- 21 Galatians 6:9; Colossians 1:29
- 22 Nehemiah 11:1–2
- 23 Nehemiah 5:16; Nehemiah 7:2; 1 Corinthians 15:10; Judges 5:11; Judges 9:48
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences