1 In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. 2 Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi. 3 Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. 4 Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, 5 et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. 6 Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. 7 Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda, 8 dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. 9 Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, 10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. 11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? 12 Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. 14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ: 15 cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. 16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. 17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit. 18 Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: 19 profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi. 20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
Ruth 1 Clementine Vulgate
Audio: World English Bible (WEB), read by Winfred W. Henson · About the recordings
People & places in this chapter
From this site's family tree and Bible maps, only where those guides cite this chapter.
People
Chilion
Son of Elimelech and Naomi who married a Moabite woman and died in Moab, whose property Boaz bought; Orpah is his wife by implication, since Ruth was Mahlon's widow.
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:5; Ruth 4:9
Elimelech
Ephrathite of Bethlehem in Judah who took his wife Naomi and sons Mahlon and Chilion to Moab in a famine and died there, whose clan-relative Boaz later bought back his land.
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:3; Ruth 2:1
Mahlon
Son of Elimelech and Naomi who died in Moab and whose widow Ruth Boaz acquired as his wife to raise up Mahlon's name on his inheritance.
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:5; Ruth 4:9
Naomi
Wife of Elimelech who lost her husband and both sons in Moab, returned to Bethlehem asking to be called Mara, and cared for Ruth's son Obed, of whom the women said a son had been…
Cited in the guide: Ruth 1:2; Ruth 1:20; Ruth 3:1
Orpah
Moabite wife of one of Naomi's sons who set out with Naomi and Ruth but kissed her mother-in-law goodbye and returned to her own people and gods.
Cited in the guide: Ruth 1:4; Ruth 1:14
Ruth
The loyal Moabite widow whose devotion made her great-grandmother of King David.
Cited in the guide: Ruth 1-4; Matthew 1:5
Places
Bethlehem
Bethlehem was the home of Ruth and Boaz and the birthplace of David. Micah named it as the Messiah's birthplace — fulfilled in Jesus' nativity.
Cited in the guide: Micah 5:2; Ruth 1:19; Luke 2:4-7
Cross references (22)
Related passages for each verse, from the Treasury of Scripture Knowledge as collected and ranked by readers at OpenBible.info.
- 1 Genesis 12:10; Genesis 26:1; Ezekiel 14:13; Deuteronomy 28:23–24; 2 Kings 8:1–2
- 2 Genesis 35:19; Micah 5:2; 1 Samuel 17:21; 1 Samuel 1:1
- 3 Psalm 34:19; Hebrews 12:6; 2 Kings 4:1; Hebrews 12:10–11
- 4 Matthew 1:5; Deuteronomy 7:3; Deuteronomy 23:3; 1 Kings 11:1–2
- 5 Deuteronomy 32:39; Psalm 89:30–32; Isaiah 49:21; Matthew 22:25–27; Jeremiah 2:19
- 6 Psalm 132:15; Psalm 111:5; Exodus 4:31; Luke 1:68; Matthew 6:11
- 7 2 Kings 8:3; Ruth 1:14; Exodus 18:27; Ruth 1:10
- 8 Ruth 2:20; Ruth 1:5; Colossians 3:18; Colossians 3:24; Ephesians 6:2–3
- 9 Ruth 3:1; Genesis 29:11; Acts 20:37; Genesis 27:27; Genesis 45:15
- 10 Zechariah 8:23; Psalm 119:63; Psalm 16:3
- 11 Deuteronomy 25:5; Genesis 38:11
- 12 Genesis 17:17; 1 Timothy 5:9
- 13 Job 19:21; Psalm 32:4; Judges 2:15; Psalm 38:2; Psalm 39:9–10
- 14 Proverbs 18:24; Matthew 16:24; Matthew 10:37; Matthew 19:22; Hebrews 10:39
- 15 Zephaniah 1:6; Judges 11:24; Psalm 125:5; 2 Kings 2:2; Joshua 24:15
- 16 2 Samuel 15:21; Ruth 2:11–12; 2 Kings 2:2–6; Psalm 45:10; Matthew 8:19
- 17 1 Samuel 3:17; 2 Samuel 19:13; 2 Kings 6:31; 1 Kings 2:23; 1 Kings 20:10
- 18 Acts 21:14; Acts 2:42; Ephesians 6:10
- 19 Matthew 21:10; Lamentations 2:15; Isaiah 23:7
- 20 Job 6:4; Hebrews 12:11; Psalm 88:15; Isaiah 38:13; Job 19:6
- 21 1 Samuel 2:7–8; Job 1:21; Job 16:8; Job 13:26; Job 10:17
- 22 Ruth 2:23; 2 Samuel 21:9; Exodus 9:31–32
Cross references: OpenBible.info (CC BY), drawn mainly from the public-domain Treasury of Scripture Knowledge. · Sources & licences