Saltar al texto

2 Crónicas · Vulgata Clementina

2 Crónicas 12 Vulgata Clementina

Read in English
Sobre VUL
  • Católica
  • AT: Vulgata latina
  • NT: Vulgata latina
  • Católico (73 libros)
  • Lengua original
  • 1598
  • Dominio público

Audio: Reina-Valera Antigua (RVA), leído por Joyfull · Sobre las grabaciones

1 Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo. 2 Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) 3 cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes. 4 Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem. 5 Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac: dixitque ad eos: Hæc dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac. 6 Consternatique principes Israël et rex, dixerunt: Justus est Dominus. 7 Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac. 8 Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meæ, et servitutis regni terrarum. 9 Recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis: omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon: 10 pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii. 11 Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum. 12 Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus: siquidem et in Juda inventa sunt opera bona. 13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis. 14 Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum. 15 Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiæ prophetæ, et Addo videntis, et diligenter exposita: pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus. 16 Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David: et regnavit Abia filius ejus pro eo.

Personas y lugares de este capítulo

Del árbol genealógico y los mapas bíblicos de este sitio (en inglés), solo donde esas guías citan este capítulo.

Personas

  • Iddo

    Seer and chronicler

    Seer whose visions concerning Jeroboam and whose records and treatise are cited for Solomon, Rehoboam and Abijah.

    Citado en la guía: 2 Chronicles 9:29; 2 Chronicles 12:15; 2 Chronicles 13:22

  • Naamah the Ammonite

    Mother of Rehoboam

    An Ammonite woman named as the mother of King Rehoboam, both when he began and when he ended his reign.

    Citado en la guía: 1 Kings 14:21; 1 Kings 14:31; 2 Chronicles 12:13

  • Rehoboam

    King of Judah

    His harsh answer to the people split the kingdom of Israel in two.

    Citado en la guía: 1 Kings 12; 14:21-31; 2 Chron. 10-12; Matt. 1:7

  • Shemaiah

    Man of God in Rehoboam's day

    Man of God who told Rehoboam not to fight Israel, later declared that Judah was forsaken into Shishak's hand and then brought word of deliverance when they humbled themselves; his…

    Citado en la guía: 1 Kings 12:22; 2 Chronicles 11:2; 2 Chronicles 12:5

  • Shishak

    King of Egypt

    King of Egypt who sheltered Jeroboam from Solomon and in Rehoboam's fifth year attacked Jerusalem and took the temple and palace treasures, including Solomon's gold shields.

    Citado en la guía: 1 Kings 11:40; 1 Kings 14:25; 2 Chronicles 12:2

Referencias cruzadas (15)

Pasajes relacionados con cada versículo, del Treasury of Scripture Knowledge, tal como los reúnen y ordenan los lectores de OpenBible.info.

  1. 1 2 Crónicas 11:17; 2 Crónicas 12:13; 2 Crónicas 26:13–16; 1 Reyes 14:22–24; Oseas 5:10–11
  2. 2 1 Reyes 11:40; 2 Crónicas 7:19–20; Salmo 106:43–44; Lamentaciones 5:15; Jeremías 44:22–23
  3. 3 Nahúm 3:9; 2 Crónicas 16:8; Daniel 11:43; Apocalipsis 9:16; 1 Samuel 13:5
  4. 4 2 Crónicas 11:5–12; Isaías 8:8; Jeremías 5:10; Isaías 36:1; 2 Reyes 18:17
  5. 5 2 Crónicas 11:2; 2 Crónicas 15:2; 1 Reyes 12:22; 2 Samuel 24:14; Jeremías 5:19
  6. 6 Éxodo 9:27; Daniel 9:14; Santiago 4:10; Jeremías 13:18; 2 Crónicas 33:19
  7. 7 2 Crónicas 34:25; Isaías 42:25; 1 Reyes 21:28–29; Jueces 10:15–16; 2 Reyes 13:23
  8. 8 Deuteronomio 28:47–48; Isaías 26:13; Jeremías 10:24; Oseas 8:10; Jueces 3:1
  9. 9 2 Crónicas 9:15–16; 1 Reyes 10:16–17; 1 Reyes 14:25–28; 2 Reyes 16:8; 2 Reyes 18:15–16
  10. 10 1 Reyes 14:27; 1 Crónicas 11:25; Cantar de los Cantares 3:7–8; 2 Samuel 23:23; 2 Samuel 8:18
  11. 12 2 Crónicas 19:3; 2 Crónicas 33:12–13; 2 Crónicas 12:6–7; 1 Reyes 14:13; Lamentaciones 3:22
  12. 13 1 Reyes 14:21; Deuteronomio 12:5; 2 Crónicas 6:6; Deuteronomio 23:3; Salmo 78:68–69
  13. 14 2 Crónicas 19:3; 1 Corintios 15:58; 1 Corintios 16:13; Isaías 45:19; Ezequiel 33:31
  14. 15 2 Crónicas 9:29; 2 Crónicas 12:5; 2 Crónicas 13:22; 1 Reyes 12:22; 1 Reyes 14:29–30
  15. 16 1 Crónicas 3:10; 2 Crónicas 13:1; 2 Crónicas 11:20; 1 Reyes 14:29–31; Mateo 1:7

Referencias cruzadas: OpenBible.info (CC BY), tomadas sobre todo del Treasury of Scripture Knowledge (dominio público). · Fuentes y licencias